|
Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page
Alciati Emblematum liber
Emblema CLXXXVI
Littera occidit, spiritus vivificat

Vipereos Cadmus dentes ut credidit arvis,
Sevit et Aonio semina dira solo:
Terrigenum clypeata cohors exorta virorum est,
Hostili inter se qui cecidere manu.
Evasere, quibus monitu Tritonidos armis
Abiectis data pax, dextraque iuncta fuit.
Primus Agenorides elementa, notasque magistris
Tradidit, iis suavem iunxit et harmoniam.
Quorum discipulos contraria plurima vexant,
Non nisi Palladia quae dirimuntur ope.
1546 25r
|