|
Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page
Alciati Emblematum liber
Emblema CLXXXV
Musicam Diis curae esse

Locrensis posuit tibe Delphice Phoebe cicadam
Eunomus hanc, palmae signa decora suae.
Certabat plectro Spartyn commissus in hostem,
Et percussa sonum pollice fila dabant.
Trita fides rauco coepit cum stridere bombo,
Legitimum harmonias et vitiare melos.
Tum citharae argutans suavis sese intulit ales,
Quae fractam impleret voce cicada fidem:
Quaeque allecta, soni ad legem descendit ab altis
Saltibus, ut nobis garrula ferret opem.
Ergo tuae ut firmus stet honos, o sancte, cicadae,
Pro cithara hic fidicen aeneus ipsa sedet.
1534 114
|