|
| Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page |
Alciati Emblematum
liber
Emblema CXVI
Sirenes

Absque alis volucres, et cruribus absque puellas,
Rostro absque et pisces, qui tamen ore canant,
Quis putat esse ullos? Iungi haec Natura negavit:
Sirenes fieri sed potuisse docent.
Illicium est mulier quae in piscem desinit atrum,
Plurima quod secum monstra libido vehit.
Aspectu, verbis, animi candore trahuntur,
Parthenope, Ligia, Leucosiaque viri.
Has Musae explumant, has atque illudit Ulysses:
Scilicet est doctis cum meretrice nihil.
1546 4v
|