|
| Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page |
Alciati Emblematum
liber
Emblema CII
Scyphus Nestoris

Nestoreum geminis cratera hunc accipe fundis,
Quod gravis argenti massa profudit opus.
Claviculi ex auro, stant circum quatuor ansae:
Unamquamque super fulva columba sedet.
Solus eum potuit longaevus tollere Nestor.
Maeonide, doceas quid sibi Musa velit?
Est coelum, scyphus ipse: colorque argenteus illi,
Aurea sunt coeli sidera claviculi.
Pleiadas esse putant, quas dixerit ille columbas:
Umbilici gemini magna minorque fera est.
Haec Nestor longo sapiens intelligit usu:
Bella gerunt fortes, callidus astra tenet.
1546 9v
|