Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XLIV

In simulacrum Spei

Dialogismus

Quae Dea tam laeto suspectans sidera vultu?
  Cuius peniculis reddita imago fuit?
Elpidii fecere manus. Ego nominor illa,
  Quae miseris promptam Spes bona praestat opem.
Cur viridis tibi palla? Quod omnia me duce vernent.
  Quid manibus mortis tela refracta geris?
Quod vivos sperare decet, praecido sepultis.
  Cur in dolioli tegmine pigra sedes?
Sola domi mansi volitantibus undique noxis,
  Ascraei ut docuit Musa verenda senis.
Quae tibi adest volucris? Cornix fidissimus oscen;
  Est bene cum nequeat dicere, dicit, erit.
Qui comites? Bonus Eventus, praecepsque Cupido.
  Qui praeeunt? Vigilum somnia vana vocant.
Quae tibi iuncta astat. Scelerum Rhamnusia vindex,
  Scilicet ut speres nil, nisi quod liceat.

1529 50 1531 D8v 1534 82