| Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page |
Alciati Emblematum liber
Emblema XVII
[Pê parebên: ti d' erexa; ti moi deon ouk etelesthê;]
Lapsus ubi? quid feci? aut officii quid omissum est?

Italicae Samius sectae celeberrimus auctor
Ipse suum clausit carmine dogma brevi:
Quo praetergressus? quid agis? quid omittis agendum?
Hanc rationem urgens reddere quemque sibi.
Quod didicisse gruum volitantum ex agmine fertur,
Arreptum gestant quae pedibus lapidem:
Ne cessent, neu transversas mala flamina raptent.
Qua ratione, hominum vita regenda fuit.
1546 29r
|