|
| Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page |
Alciati Emblematum liber
Emblema XIII
Nec quaestioni quidem cedendum

Cecropia effictam quam cernis in arce Leaenam,
Harmodii (an nescis hospes?) amica fuit.
Sic animum placuit monstrare viraginis acrem
More ferae, nomen vel quia tale tulit.
Quod fidibus contorta, suo non prodidit ullum
Indicio, elinguem reddidit Iphicrates.
1531 D3r 1534 67
|