Prohemium 2

[Select another book]

#5a#Domino reuerentissimo et cum omni caritatis officio merito uenerando atque colendo patri Hemmoni episcopo Hrabanus inutilis seruorum dei seruus in Christo aeternam optat salutem.

Memor boni studii tui sancte pater quod habuisti in puerili atque iuuenili aetate in litterarum exercitio, et sacrarum scripturarum meditatione quando mecum legebas, non solum diuinos libros et sanctorum patrum super eos expositiones, sed etiam huius mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones quas in liberalium artium discriptione et ceterarum rerum inuestigatione composuerunt. Postquam me diuina prouidentia ab exteriorum negotiorum cura absoluit teque in pastoralis cure officium sublimauit, cogitabam quid tuae sanctitati gratum et utile in scribendo conficere possem quo haberes ob #M12# commemorationem in paucis breuiter annotatum quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda oratorum locutione dissertum copiose legisti. Neque enim mihi ignotum est, qualem infestationem habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt, sed etiam a popu#5b#lorum turbis quae per insolentiam et inprobitatem morum tuae paternitati non paruam molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque assiduae lectioni te uacare non permittunt. Haec enim omnia mihi sollicite tractanti uenit in mentem, ut iuxta morem antiquorum qui de rerum naturis et nominum atque uerborum ethimologiis plura conscripsere ipse tibi aliquid opusculum conderem in quo haberes scriptum non solum de rerum naturis, et uerborum proprietatibus, sed etiam de mystica earundem rerum significatione ut continuatim posi#M13#tam inuenires hystoricam et mysticam singularem rerum expositionem.

Tu autem electe domine, et episcoporum carissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti utile esse, permitte, quatinus tuum bonum studium multis proueniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium, atque caelestis gaudii incrementum, imitare illius sapientis uiri exemplum qui de sapi#6a#entiae laude tale protulit preconium dicens: Inuocavi et uenit in me spiritus sapientiae, et proposui illam regnis et sedibus et diuitias nihil esse dixi in comparatione illius, nec comparaui illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum inconparatione illius harena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Nam et apostolus Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae diuine ad hoc ipsum exhortatus est eum dicens: Haec preponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus uerbis fidei et bone doctrine quam assecutus es. Precipe haec et doce nemo adolescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrine insta in illis, hoc enim faciens, et teipsum saluum facies, et eos #6b# qui te audiunt. Vnde decet te nihil aliud preponere meditationi diuine legis, et doctrine uerbi dei nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam curam, et saecularia negotia quia haec maximum impedimentum faciunt operi diuino apud eos qui his abutuntur. Nam pro dolor multi inueniuntur huius temporis uiri ex eclesiasticis personis qui relicto predicandi officio, et spiritali conuersatione in eo se magnos estimant, si terrenis negotiis preponantur. Et disceptationibus saecularium sepe intersint, ita ut in eorum conuentibus quasi arbitres presideant, et eorum conflictuum iudices fiant, quod #M14# tamen nullo modo apostolus consentit qui ait: Nemo militans deo inplicet se negotiis secularibus ut ei placeat cui se probauit. Nam qui certat in agone non coronatur nisi legitime certauerit. Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos constituite ad iudicandum secularia negotia. Multo enim melius est laborare episcopum in doctrina uerbi dei ob salutem animarum sibi commissarum, quam in disponendis et difiniendis ciuilibus questionibus, et uanis hominum con#7a#tentionibus uacare, qui propter terrenam cupiditatem lites, rixasque incessanter mouent, et unusquisque in his alterum superare contendit. Nusquam enim in scripturis sacris legitur ipse saluator aut discipuli eius hoc egisse siue docuisse, inuenitur tamen in euangelio scriptum quod quidam homo rogauerit ipsum mediatorem nostrum quod fratri suo iuberet ut diuideret secum hereditatem suam, cui ille respondit: O homo quis constituit me iudicem aut diuisorem inter uos, et reliquos. In quo probauit se nolle doctores euangelii curis et rixis saecularium occupari uel interesse. Non enim idem officium est euangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare, et in placito saecularium lites forenses inter rixantes decernere. Haec ergo cum scribam mi domine, nolo ut estimes me nouam legem iuuendi tibi constituere, sed olim a sanctis uiris prolatam ob recordationem breuiter commemorare. Credo enim te magis uelle interno conspectui conditoris tui salubriter placere, quam #7b# fauoribus humanis forinsecus inaniter extolli.

Ideo quod bene in seruitio dei agere coepisti hoc melius ac melius semper operando usque in finem perficere satagas, ut in primis et in ultimis conuersationis tuae temporibus, dei seruitium perfecte agens ad caelestis premii plenitudinem feliciter peruenire ualeas, quatinus tibi in extremo iudicio ipse summus paterfamilias cum ceteris electis dicat: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

Return to beginning of Preface 1....
Go to Preface 2
Go to Book 1
Select another book
Return to Rabanus home page