Rabanus Maurus, De rerum naturis, Preface 1

Prohemium I

[Select another book]

#1a#Domino excellentissimo et omni honore dignissimo Hludouuico regi. Rhabanus uilissimus seruorum dei seruus aeterne beatitudinis in Christo optat salutem.

Audita bona opinione uestra quae predicatur per totas prouincias Germaniae atque Galliae. Et pene in cunctis partibus Europae crebris laudibus intonant satis exulto, et domini misericordiam imploro quatinus hoc cum bono augmento ad salubrem finem peruenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quae in seruitium Christi ipsius largiente gratia sacras scripturas exponendo prout potui expendi. Non sine uestra communione habere uolui, sed aliquos tractatus atque commentarios in diuinos libros conscriptos uestrae ueneratione direxi. Nuper quoque quia uos quando in presentia uestra fui compertum uos habere dixistis aliquod opusculum me nouiter confecisse de sermonum proprietate; et mystica rerum significantione quod #1b# etiam a mea paruitate postulastis uobis dirigi, feci libenter quod petistis, et ipsum opus uobis in xx duobus libris terminatum transmisi, ut si serenitate uestrae placuerit coram uobis relegi illud faciatis. Et si aliquid in eo dignum emendatinoe repertum fuerit cum uestris sagacissimis lectoribus prout ratio dictat illud emendare curetis. Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et uerborum proprietatibus, necnon etiam de mystica rerum significatione quod idcirco ita ordinandum estimaui, ut lector prudens continuatim positam inueniret historicam et mysticam singularem rerum explanationem. Et sic satis facere quodammodo posset suo desiderio in quo et hystoriae et allegoriae inueniret manifestationem. Unde mihi non melius aliud uidebatur huius operis sumere initium quam ab ipso conditore nostro qui omnium rerum est caput et principium, quia quicquic naturaliter subsistit, aut auctor #2a# et creator omnium est aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia qui fecit caelum et terram mare et #M10# omnia quae in eis sunt. Sic ergo primum deipso summo bono et uero conditore nostro hoc est patre et filio et spiritu sancto. Uno et solo omnipotente deo iuxta paruitatem ingenii mei, quantum diuina gratia me posse concessit scribendo aliqua disserui. Postea uero de caelestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura sed etiam de ui, et effectibus earum sermonem habere institui, ut lector diligens in hoc opere et nature proprietatem iuxta historiam et spiritalem significationem iuxta mysticum sensum simul posita inueniret. Et quia de sanctis hominibus qui in uetere et nouo testamento commemorantur eorumque actionibus mysticis, necnon et de locis in quibus habitabant silere me non conuenit nomina ipsorum simul et locorum ex hebraica lingua in latinam transferre placuit. Ut inde facilius mysticam significationem explanare possem, addi#2b#di quoque in presenti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana et e contrario de gentilium superstitione et hereticorum errore, de philosophis et magis, atque falsis diis, de linguis gentium, de regum et militum ciuiumque uocabulis atque affinitatibus de homine et partibus eius, et reliquis animantibus de lapidibus lignis et herbis quae in terram gingnuntur, de uariis artibus atque artificiis et aliis multis quae omnia in prohemio enumerari longum est, proinde quod de his hic posui nunc sufficiat, ceterum autem in capitulis singularum librorum diligentius ea enumerare curaui. Decreui hoc totum opus ut supradixi in uiginti duos libros dispertiri, sub quo numero uetus testamentum legis diuine interpres beatus Hieronimus complexum se asseruit ex cuius interpretatione et expositione quaedam obscura in hoc opere lucidaui.

Tu autem electe domine et regum carissime acceptis his quae tibi transmisi utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti ea #3a# utilia esse permitte, quatinus tuum bonum studium multis perueniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illi spiritale exercitium atque caelestis gaudii incrementum, imitare illius sapientis uiri exemplum qui de sapientiae laude tale protulit preconium dicens: Inuocaui et uenit in me spiritus sapientiae. Et preposui illam regnis et sedibus et diuitias nihil esse, dixi incomparatione illius. Nec comparaui illi lapidem preciosum. Quoniam omne aurum incomparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius, super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus, quoniam ante cedebat me ista sapientia quam sine fictione didici, et sine inuidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est, hominibus quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae #3b# dei, quam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator, in manu enim illius sunt et nos et sermones nostri, et omnis sapientia et operum scientia et disciplina.

Ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam ueram ut sciam dispositionem orbis terrarum, et uirtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum uicissitudinum permutationes et consummationes temporum, morum mutationes, et diuisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vir uentorum, et cogitationes hominum. Differentias arborum, et uirtutes radicum, et quaecumque sunt absconsa, et in prouisa didici. Omnium enim artifex docuit me sapientia.

Unde etiam in libro regum legitur dominus probasse petitionem Salomonis qui petiit ab ipso sibi dari cor docibile, ut iudicare posset populum suum, et discernere inter bonum et malum, ubi ita scriptum est, placuit ergo sermo coram domino, quod Salomon rem huiuscemodi postu#4a#lasset. Et dixit do#M12#minus Salomoni: quia postulasti uerbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec diuicias, animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium. Ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis fuerit tui nec post te surrecturus sit, sed et haec que non postulasti dedi tibi diuicias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus, si autem ambulaueris in uiis meis, et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulauit Dauid pater tuus longos faciam dies tuos. Vnde manifestum est, quod quicumque uerus est amator sapientiae, et diligens custos mandatorum dei, et fidelis exsecutor uoluntatis ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem, et adiutorem, in futura uero uita fidelissimum boni studii remuneratorem, et gaudii aeterni largitorem, idcirco domine mi rex ante omnia semper studium #4b# sit tibi ad discendam sapientiam diuinam subiectosque tibi id ipsum agere precipias, quatinus merito rex nominari possis, qui temetipsum et omnes gentes, ut recipiant omnes iuxta meritorum qualitatem, aut premium, aut poenam, tunc tu cum tuis a dextris eius stans, audias illam amabilem sententiam domini quam ad omnes electos suos prolaturus est dicens: Venite benedicti patris mei possidete paratum uobis regnum ob origine mundi. Sicque insertus sanctorum coetibus ibis cum eo in uitam aeternam ubi simul cum sanctis angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter usque in finem. Maiestas omnipotentis dei diu uos hic conseruet incolomes, et postea in celesti regno gaudio beatificet sempiterno.

Return to beginning of Preface 1....
Go to Preface 2
Go to Book 1
Select another book
Return to Rabanus home page