Book 9


Select a chapter:

9.1 De mundo et IIII plagis ipsius
9.2 De athomis
9.3 De elementis
9.4 De caelo
9.5 De partibus caeli
9.6 De ianuis caeli
9.7 De cardinibus
9.8 De lucae
9.9 De luminaribus
9.10 De sole
9.11 De luna
9.12 De sideribus
9.13 De Pliadibus et Arcturo
9.14 De arcturo
9.15 De Orione et Hiadibus
9.16 De Lucifero
9.17 De uespere
9.18 De aere
9.19 De nubibus
9.20 De tonitru et fulgure atque coruscationibus
9.21 De arcu caelesti
9.22 De igne
9.23 De pruna
9.24 De carbonibus
9.25 De cineribus
9.26 De uentis
9.27 De aura et altano
9.28 De turbine
9.29 De procellae
Select another book

#365a#INCIPIT LIBER VIIII

[1] De mundo et IIII plagis ipsius

Return to
chapter headings
Skip to [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

In sacro ergo eloquio intellegentiae magna discretio est. Sepae enim in quibusdam locis illius, et historia seruanda est, et allegoria, et sepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria. Aliquando uero sola necesse est ut teneatur historia. Nam quibusdam locis sicut diximus historia simul tenenda est et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam #M258D# et uelociores ingenio per allegoriam. Unde cum loquente deo populus lampades et sonitum bucinae et montem fumigantem cerneret, per territus petiit, ut eis per Moysen dominus loqueretur. Unde scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non ualet penetrare, quia ualde paucorum est spiritalem intellectum rimare, que enim mentes carnalium sola #M259# sepe historia pascuntur. Loquente deo, stetit populus a longe, quia uero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritaliter dei uerba cognoscant. Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus, idcirco nos in hoc opere ubi de rerum uaria #365b# significatione scribere disposimus res ipsas primum notamus, deinde significationem earum breuiter disseremus. Ita uita mundo incipientes partes eius subsequenter differendo ponamus. Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera dei sunt, de quo dicitur: Et mundus per eum factus est. Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelu, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. Greci uero nomen mundo de ornamento accommodauerunt, propter diuersitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos cosmos quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius, oculis carnis aspicimus. Mundus enim aliquando historialiter, id est uniuersorum elementorum compactio accipitur. Aliquando uero iuxta allegoriam in bonam partem et aliquando in contrariam ponitur. Nam mundus historialiter in eo intellegitur, ubi euangelista dicit: In mundo erat et mundus per eum factus est. Et illud ubi dominus ait: Ego lux in hunc mundum ueni. In mundo quippe erat, et mun#366a#dus per ipsum factum est. Quia deus erat quia totus ubique quia suae presentiae maiestatis, sine labore regens, sine onere continens quod fecit. In quo etiam mundo quem prius per diuinitatem creauit. Postmodum homo natus apparuit, quod autem sequitur. Et mundus eum non cognouit, significat homines mundi amore deceptos, atque in herendo creaturae, ab agnoscenda creatoris sui maiestate reflexos. Duobus autem modis ut diximus, mundus intellegitur. Aliter in peccatoribus aliter in sanctis. Quod autem dominus dicit ad patrem, ut mundus credat, quia tumemisisti. Et alibi, ut cognoscat mundus, quia diligo patrem. Hic nominat mundum eos qui credituri erant uel qui tunc credebant Christum filium dei esse, ad salutem humani generis missum a patre in mundum. Quod autem ait: Pater iuste, mundus te non cognouit ego autem cognouite. Ideo non cognouit, quia dampnatus est per iustitiam, ille uero qui saluandus erat mundus, per misericordiam te cognouit. Utique ipse Christus reconciliauit patri, non merito sed gratia. Hinc dicitur Ihesus saluator mun#366b#di hoc est aecclesiae catholicae, quia ipse est saluator omnium et maxime fidelium. Quod enim legitur dominus dixisse. Uenit enim princeps huius mundi et in me non inuenit quicquam. Hic ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum dei. Et quotiens cumque mundi figura in mala significatione ponitur. Nihil ostendit nisi mundi istius amatores, et non dei. Absit enim ut credamus illum principem esse, caeli et terrae, et creaturarum omnium, quae generaliter mundi #M260# nomine appellantur. Totius itaque mundus seruit suo creatori non deceptori, redemptori non interemptori. Et regitur dispensatione diuina non inimici uersutia subuertitur. praeter homines partis illius qui propria uoluntate non necessatitate aliqua se abiciunt diabolo. Aliquando etiam ipsa ambitio terrenarum rerum, mundi nomine designatur. Unde dicit Iohannes apostolus: Nolite diligere mundum, neque eaque in mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas patris in eo, quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est. Et concupiscentia oculorum et superbia uitae. #367a# Omne quod in mundo est, dicit omnes qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum, sicut caelum inhabitant quorum cor sursum est, quamuis carne ambulent in terra. Omne quod in mundo est omnis mundi amatores non habent, nisi concupiscentiam carnis et oculorum et superbiam uitae. Quibus uitiorum uocabulis omnia genera uitiorum comprehendit. Concupiscentia carnis est omne quod ad uoluptatem et dilitias corporis pertinet. In quibus sunt maxima cibus et potus et concubitus, que tria Salomon sanguis sugis conparat. Concupiscentia oculorum quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus uel superuacuis, in adquirendis rebus temporalibus in dinoscendis, et carpendis proximorum uitiis. Superbia uitae est, cum se quis iactat in honoribus per haec tria cupit litas humana temptatur.

Quatuor autem esse climata mundi aiunt id est plagas orientem et occidentem septemtrionem et meridiem. Oriens ab exortu solis est nuncupatus, occidens quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras #367b# superinducit. Septentrio autem a septem stellis axis uocatur, quae in ipso reuolutae rotantur. Hic proprie uertex dicitur, eo quod uertitur sicut poeta ait: Vertitur interea caelum. Meridies uel quia ibi sol faciat medium diem quasi medi dies uel quia tunc purius micat ether, merum enim purum dicitur. Misticae autem oriens dominum significat saluatorem de quo in Lucas scriptum est: Visitauit nos oriens ex alto. Et in Zacharia propheta: Ecce uir oriens nomen eius. Oriens populus Iudeorum siue in luminatio fidei, sicut in Esaia ecclesia dicitur. Ab oriente adducam se mentuum. Occidens populus gentium ubi et supra et ab occidente congregabo. Occidens autem significat uitae melioris defectum, uel occasum mortis. Vnde de peccatoribus in propheta scriptum est. Occidet uobis sol in meridie. Et Psalmista iter inquit facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen est ei. Item occasus significat post temptationis ardores incentiuae libidinis refrigerationem. Sicut in Deuteron omio pro eo qui nocturno polluitur somnio, hoc est occulta cogitatione ut non reuertatur prius in castra quam lauet uestimenta sua, et occidat #368a# sol. Rursum oriens designat initium bonae uitae nostrae, #M261# occasus malae conuersatioris affectus, ut est illud in Psalmo: Quantum distat oriens ab occasu, elongabit a nobis iniquitates nostras. In accasu enim eramus, cum peccati uinculo tenebamur astricti. In oriente autem sumus quando per quam regenerationis nos soluerus inuisitat, et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. Tantum ergo iniquitates nostrae longe sunt cum nobis peccata nostra danantur, quanto potest clara dies a tenebrosa nocte distare, siue per orientem significat regnum dei, per occasum uero Gehennam, quae tantum a beatorum sede, dissociata est, quantum dicit Abraham loquens ad diuitem: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est. Septentrionalis autem pars mundi, unde gelu et siccitas procedunt, per figuram ostendit diabolum, uel frigus infidelitatis de quo scriptum est: Aquilonem et mare tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo, exultabunt tuum brachium cum potentia. Per aquilonem designans diabolum qui dixit: #368b# Ponam sedem meam in aquilone, et ero similis altissimo. Vnde alibi legitur aliquo durus est uentus qui alio nomine dexter uocatur. Eo quod diabolus nomen sibi dextri presumat tamquam boni siue quod occidentem id est peccatum respicientes dexter fiat. Aquilo significat populus gentium, ut in Esaia: Dicam aquiloni da, et in Psaltero: Latera aquilonis cuiutas regis magni. Et in Iob: Ab aquilone aurum uenit. Meridiana autem plaga mundi, quae et australis ab austro uento uocatur, calore suo frigus dissipat, et glaciem soluit. Significans gratiam spiritus sancti, qui caritatis ardore frigus infidelitatis expellit, et peccatorum duritiam dissoluit. Vnde scriptum est: Conuerte domine captiuitatem nostram sicut torrens austro. Qui etiam uentus significat populum Iudaicum, lumen scientiae in scripturis legis et prophetarum habentem. Sicut aquilo gentilem in tenebris infidelitatis et stultitia erroris degentem. Has quoque ambas gentes Christi gratia per euangelium ad se conuocauit. Item in aquilone aduersa mundi. In austro blandimenta designantur, qua gemina ex pugnatione #369a# probatur aecclesia. Et per constantiam fidei mirum odorem uirtutum dispergit. Vnde sponsa in Cantico canticorum dicit: Surge aquilo et ueni auster, perfla hortum meum et fluant aromata illius, consurge permittenti uox est non imperantis. Item in contrariam partem meridies accipitur, ut est illud in Psalmo: Aruina et demonio meridiano. Demonium meridianum est in mane periculum feruore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur. Auster ecclesia quae ex Iuda eis prior in Christo credidit, ut in propheta: Qui habitatis in terra austri, ferte aquam sitienti, id est baptismum credentibus. Et in Iob: Ab aquilone aurum uenit, et ab austro formidolosa lauadatio. Auster sancta aecclesia est fidei calore accensa.

[2] De athomis

Return to
chapter headings
Go back to [9.1]
Skip to [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Philosophi athomos uocant quasdam in mundo corporum partes tam minutis simas ut nec ui sui pateant. Nec nomen id est sectionem recipiant, unde et athomi dictae sunt. Hae per inane totius mundi in requietis motibus uolitari, et huc atque illuc ferri dicuntur sicut tenuissimi pulueres qui infusi per fenestras radiis solis uidentur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex his ignem et aquam et uniuersa gigni atque constare quidam #369b# philosophi gentium putauerunt. Sunt autem athomi, aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore ut lapis, diuidis eum in partes et partes diuidis ipsas in grana, uelut sunt harenae. Rursum que ipsa harenae grana diuide in minutissimum puluerem, donec si possis peruenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae diuidi uel secari possit, haec est athomis in corporibus. In tempore uero, sic intellegitur athomus, annum uerbi gratia diuidis in menses, menses in dies, dies in horas, adhuc partes horarum admittunt diuisionem, quousque uenias ad tantum temporis punctum, et quandam momenti particulam talem que per nullam morulam produci possit. Et ideo iam diuidi non potest, haec est athomus temporus. Innumeris ut puto, octo diuiduntur in quatuor, rursus iiii in duobus, inde duo in unum, unus autem athomus est, quia insecabilis est, sic et littera. Nam orationem diuidis in uerba, uerba in sillabas, sillabam in litteras, littera pars minima, athomus est, nec diuidi potest. Athomus ergo est quod diuidi non potest, ut in geome#370a#trica punctus. Nam thomus diuisio dicitur Grece, athomus indiuisio. Nam quantum inuisibilis unitas, ualeat in rebus ad ostendendam misticam significationem, manifeste scriptura designat, quia ipsam omnium rerum initium esse demonstrat, apostolo dicente, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui est super omnes et per omnia, et in omnibus nobis, qui benedictus in saecula. Vnde idem iuebet nos sollicitos seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, ut fiat unum corpus, et unus spiritus, sicut uocati sumus, in una spe uocationis nostrae.

[3] De elementis

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2]
Skip to [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Ylen Greci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua uisibilia haec elementa formata sunt. Vnde et ex eius deriuatione, uocabulum acceperunt. Ylen Latini materiam appellauerunt. Ideo quia omne in forme, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae siluam nominauerunt, nec incongrue, quia materiae siluarum sunt. #370b# Greci autem elementa ictoxa nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conueniunt. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur. Vt modo originem ab igne repetentes us#M263#que ad terram, modo a terra, usque ad ignem. Vt ignis quidem in aera desinat. Aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat. Rursusque terra diluatur in aquam, aqua arescat in aerem. Aer in ignem extenuetur, qua propter omnia elementa omnibus inesse, sed unum quodque eorum, ex eo quod amplius habet, accepisse uocabulum. Sunt autem diuina prouientia, propriis animantibus distributa, nam caelum angelis, aerem uolucribus, mare piscibus, terram hominibus, ceterisque animantibus creator ipse impleuit.

[4] De caelo

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3]
Skip to [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Caelum dictum, eo quod tamquam caelatum uas impressa lumina habeat stellarum, ueluti signa. Caelum autem in scripturis sanctis ideo firmamentum uocatum, quod sit cursu siderum et ratis legibus, fixisque firmatum. Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi uenti et nubes et procellae #371a# et turbines fiunt. In scriptura sacra plerumque et ea quae accipi secundum hystoriam possunt, spiritaliter intellegenda sunt ut et fides habeatur in ueritate hystoriae, et spiritalis intellegentiae capiatur in mysteriis allegoriae, sicut hoc quoque nominus quod Psalmista ait: Quoniam uidebo caelos opera digitorum tuorum lunam et stellas quas tu fundasti. Ecce enim iuxta ueritatem hystoriae stat sermo rationis, quia et caeli opera dei sunt et lunae ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista: Iuxta solam hystoriam et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui caelum opera dei esse professus est dicturus lunam et stellas. Cur non etiam solem quem scimus quia eius opus est pariter enumerauit. Si enim iuxta solam hystoriam loquebatur dicturus luminare minus, prius luminarem aius dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, ait lunam sanctam ecclesiam et stellas homines sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit, #371b# quia uidelicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis aut qui timetis dominum, orietur sol iustitiae. Caelum autem iuxta allegoriam aliquando ipusm dominum saluatorem significat ut est illud: Caelum caeli domino, quia sicut sanctus sanctorum et deus deorum ita etiam caelum caelorum recte ipse dicitur in quo plenitudo diuinitatis inhabitat. Aliquando uero angelicas potestates significat, ut est illud in Genesi: In principio fecit deus caelum et terram. Quod post uocauit firmamentum, quia caeli fuerunt hi qui prius bene sunt conditi, sed postmodum firmamentum appellati sunt quia omnino iam ne caderent uirtutem incommutabilitatis acceperunt. Ad quos per prophetam alibi dicitur: Audite caeli quia dominus locutus est. Item caeli nomine prophetae et apostoli et sancti uiri exprimuntur, ut est hoc caeli enarrant gloriam dei, quia ipsi de aduentu Christi disserendo orbe in terrarum sanctis admonitionibus impleue#M264#runt. De quibus caelis alibi dicitur. Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quia Christo post ascensionem desuper mittente spiritum sanctum apostoli #372a# in fide et scientia confortati sunt. Igitur in principio fecit deus caelum, id est spiritales caelestia qui meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales qui terrenum hominum necdum deposuerunt. Aliquando etiam contemplationem supernorum caelum significat, ut est illud: Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos. Vsque ad caelos quippe ascendimus cum summa penetramus, sed abyssos usque descendimus ccum repente a contemplationis culmine per turpia temptamenta deicimus. Plerumque ergo in sancto euangelio regnum caelorum praesens aecclesia nominatur. Congregatio quippe iustorum, regnum caelorum dicitur. Quia enim per prophetam dominus dicit: Caelum mihi sedes est terra autem scabellum pedum meorum. Et Salomon ait: Anima iusti sedes sapientiae. Paulus etiam dicit: Christum dico dei uirtutem et dei sapientiam.

Liquido comprobatur deum in anima iusti sedere, hoc est regnare et iudicia sua decernere. Nam caelum aeriste ut supra diximus, agnoscitur in quo caelo hoc est aereo Helias raptus disscribitur. Et quod #372b# apostolus de inmundis spiritibus loquitur non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem sed contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Et alius apostolus: Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem uerbo repositi sunt igni seruati in diem iuditii. Aliquando ergo in caeli nomine sacra scriptura designatur, de qua dicitur extendens caelum sicut pellem, ex qua nobis et sol sapientiae et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque uirtutes lucent. Quod sicut pellis extenditur que per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per uerba doctorum exponendo displicatur. Cuius caeli superiora dominus in aquis tegit, quia alta sacre eloquii, id est ea quae de natura diuinitiatis uel de aeternis gaudiis narrat nobis adhuc nescientibus sols angelis in secreto sunt cognita. Nam alibi in Psalterio legitur: Laudate eum caeli caelorum et aquae super caelos sunt laudent nomen domini} Quamuis in Genesi unum caelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellauit, qui refert intertium se caelum raptum ibique, talia cognouisse quae homini non licebat effari. Et hic plurali numero nuncupantur quod tali forsitan ratione concordat. Dici#373a#mus unum esse palatium quod multis membris multisque spatiis ambiatur. Ita forsitan et caeli partes dicimus caelos dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas uero super caelos esse genesis refert, ait enim: Diuisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Firmamentum enim in aecclesia scripturae diuinae intelleguntur, quia caelum plicabitur sicut liber discreuitque super hoc firmamento aquas, id est caelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes audiant uerbum dei. Vident enim eum semper et diligunt, sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

[5] De partibus caeli

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4]
Skip to [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Appellatur autem idem locus aethra in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethera uero splendor aetheris est. Consistunt enim luminaria in firmamento caeli, hoc est in firmamento legis dei infixa, euangelistae uidelicet et doctores scripturae sanctae #373b# disputando coherentes, et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul et cetera micantium siderum turba id est diuersarum uritutum in aecclesia numerositas, quae in huius uitae oscuritate tamquam in nocte refulgentes, diuidant in hoc firmamento scripturae sensibilia et intellegibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras populorum, et sunt insigna uirtutum et miraculorum.

[6] De ianuis caeli

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5]
Skip to [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Ianuae caeli duae sunt, oriens et occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit. Significant autem ianuae caeli testamenta diuina, unde Psalmista ait: Mandauit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit. Mandatum est nubibus id est predicatoribus ut per ianuas caeli, hoc est scripturas sanctas predicatione gloriosa aduentum saluatoris domini nuntiarent, qui uere manna sumitur quando adorabili communicatione gustatur.

[7] De cardinibus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6]
Skip to [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Cardines autem mundi duo septentrio et meridies, in ipsis enim uoluitur caelum. Significant autem cardines ipsi presentis aecclesiae conuersationem quae per totum orbem dilatatur, et in duobus testamentis siue in duobus preceptis caritatis conuersans ad futuram patriam ten#374a#dendo cursum presentis uitae dirigit. Vnde scriptum est: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.

[8] De lucae

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7]
Skip to [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Lux post creationem caeli et terrae a creatore primum formata est ad manifestanda et declaranda opera dei. Lux ipsa substantia est. Lumen a luce manat, id est candor lucis, sed hoc confundunt auctores. Lucis ergo nomine diuersae significationes exprimuntur. Aliquando enim ipsum deum id est totam simul sanctam trinitatem ostendit. Aliquando filium dei, aliquando sanctos uiros significat. Aliquando scripturam sacram. Ali#M266#quando predicationem euangelis. Aliquando sanctam aecclesiam. Sciendum nobis est hoc nomen luminis totius trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Ergo quia pater et filius et spiritus sanctus unus est deus. Recte animaduertimus deo et trinitate esse dictum. Deus lux est et tenebrae in eo nullae sunt. Vnde uersus iste merito de saluatore dicit: In lumine tuo uidebimus lumen. Quod autem Christus uera lux sit ostendit ipso in Euangelio dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen #374b# uitae. De quo et Iohannes euangelista ait: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in mundum, omnem uidelicet qui inluminatur sine naturali ingenio, seu sapientia diuina. Sicut enim nemo a se ipso esse ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed illo inlustrante de quo scriptum est: Omnis sapientia a domino deo est. Sancti quidem homines lux sunt recte uocati dicente a deos domino: Vos estis lux mundi. Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, sed multum distat inter lucem que inluminatur, et lucem que inluminat inter eos, qui participationes uerae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum in se ipsa lucere, sed et sua presentia quoscumque attigerit, inlustrare sufficit. Aliquando autem scriptum sacram lucem intellegimus, ut est illud: Lucerna pedibus meis uerbum tuum domine, et lumen semitis in eis. Sciens ergo huius saeculi noctem diuersis offensionibus inretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas uastitates pedibus suis, uerbum domini lucere testatur, ne absentia ueri luminis incidat #375a# ruinam, quam per suam prouidentiam uitare non poterat, sed hoc uerbum illud debet intellegi, quod per scripturas sanctas prophetarum ore seminatum est, quod uerbum lucernam bene appellauit. Quae humanis usibus data est ad debellandum noctis profundissimae caecitatem, sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis incendentes uelut lucernae lucenti in obscuro loco. Item lumen inluminatio fidei est, uel domum spiritus sancti, ut in Psalmo: Signatum est super nos lumen uultus tui domine. Item lux et tenebrae electi et reprobi ut in Iob, Numquid nosti quis locus sit lucis et tenebrarum, ut ducas unum quodque ad terminos suos. Item lux et tenebrae, iustitia et iniquitas, ut in apostolo: Qui diligit proximum suum, inlumine est, qui autem odit in tenebris ambulat. Item predicationem euangelii lucerne significat, unde saluator ait: Nemo accendit lucernam et ponam eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt. Ponere ergo est lucernam sub modio superiora facere corporis commoda quam predicationem ueritatis #M267# ut ideo quisque ueritatem non predicet. #375# Dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Potest haec lucerna et super humanitate saluatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit qui testam humanae naturae flama suae diuinitatis impleuit, quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio subponere. Hoc est sub mensura legis includere uel intra unius Iudeae gentis terminos uoluit cohibere, candelabrum ecclesiam dicit. Cui lucernam superposuit, qui a nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui ecclesiam fideliter ingredi uoluerint. Lumen ueritatis palam queant intueri. Nam et sancta ecclesia luminis uocabulo designatur ut est illud, amictus lumine sicut uestimento. Lumen enim ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista quae ascendit de albata. De albata enim intellegitur inluminata, quae recte uelut uestis aduertitur domini saluatoris, non habens maculam aut rugam. Ipsa enim est candida, hoc est dealbata, et omni decore uirtutum adornata. #376a# Ad quam dicit apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hanc etiam tunica illa significauit quae non potuit diuidi tempore passionis. Haec est de qua dicitur amictus lumen sicut uestimentum.

[9] De luminaribus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8]
Skip to [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Luminaria autem quae in caelo sunt posita, diem noctemque inluminant, secundum creatoris sui dispositionem, et cursus sui officia peragunt. Hoc est sol, luna, et stellae, iuxta qualitatem suam significationes allegorias habent, quae ad laudandum deum postquam angelicas uirtutes ad laudem dei Psalmista incitauit subsequenter prouocans ait: Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen.

[10] De sole

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9]
Skip to [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Sol ergo et luna ac stellae, ut quidam dicunt, et si aliquo spiritu proprio regum tamen quia carnalibus oculis patescunt inferiores esse uirtutibus quae non uident. Non absurda aestimatione colligitur quamuis caeli speciem decoro lumine ornare uideantur. Nam illa ad quae peruenitur aspectus, licet sint lucida atque subtilia tamen corpora esse manifestum est, et necesse est ut illis #376b# cedant, quae inuisibili uirtute subsistunt, quapropter solem lunam, et stellas, siue per propriam nationem siue per alias sensibiles et iudicabiles substantias propheta laudare praecepit dominum, quia creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes adluminationes possunt commouere, quando et mortales oculos uidere factum et ipsa in tam splendida claritate consistunt. Igitur sol in scriptura sacra aliquando significat dominum saluatore. Aliquando sanctorum suorum claritatem. Aliquando sapientiae fulgore. Aliquando decorem uirtutum #M268# et e contrario, aliquando aestum persecutionis, et tribulationem presentis uitae. Nam sol saluatorem in eo exprimit, quod sicut ipse sine aliorum adminiculo ceteris sideribus hoc est luna et stellis, ut quidam ferunt, fulgorem prestant. Ita et Christus propria uirtute splendens, et nullius ope indigens sanctae ecclesae, et quibusque uirtum sanctis splendorem sapientiae, et uirtutum tribuit. Vnde in propheta scriptum est: Orietur uobis timentibus deum sol iustitiae, et sanitas inpenni sancti. #377a# Et alibi ex persona peccatorum dicitur. Sol iustitiae non est ortus nobis. Quod autem splendorem claritatis sanctorum post resurrectionem sol significet. Ostendit ipsa ueritas, in euangelio dicens: Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Nam solem sapientiam significare testatur psalmista dicens. Solem in potestatem diei quoniam in seculum misericordia eius. Quod spiritaliter ita intellegi potest. Vt solem sapientiae dominus sanctis suis miseratus infundat, quatinus illi uideant quae ad ipsius certum est pertinere iussionem. Decorem autem uirtutum et bonorum operum solem significare illa domini sententia demonstrat qua ad apostolos loquens ait: Sic luceat lux uestram coram hominibus ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum qui in caelis est. Sol acumen sapientiae significat sicut in Iob: Quibusdam sapientibus sed reprobis pro diabolo dicitur. Radii solis sub ipso erunt sed ecclesiae fides de quo per Iohel prophetam dicitur: Sol conuertetur in tenebras, quia fides aecclesia nouissima persecutione in reproborum cordibus per infidelitatem obscubiratur. Sol manifesta operatio est, sicut in Psaltero dicitur: Pro corpore assumpto in sole posuit tabernaculum suum. #377b# Denique incontrariam partem solis significationem prolatam ostendit illa euangelica parabola quam de se mentis diuersitate dominus protulit dicens. Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuauerunt et quia non habebant radicem aruerunt. Petrosa uero loca quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt. Sed uim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia quae nullis disciplinae studiis erudita, nullis temptationum probationibus emollita. Dulcedine auditi tantum sermonis ac promissis caelestibus ad oram delectantur sed in tempore temptationis recedunt. Sol prosperitas est et luna aduersitas mundi ut in Psaltero: Per diem sol non uret te neque luna per noctem.

[11] De luna

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10]
Skip to [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Luna autem quae menstruis temporibus crescit et decrescit, et non proprio lumine lucet sed solis mutuato splendore illustratur. Aliquando #378a# in scripturis significat hanc mortalem uitam et miseram. Aliquando presentem aecclesiam. Vnde in euange#M269#lio parabola legitur quod homo ab Hierusalem descendens in Hiericho incidisset in latrones. Qui etiam despoliauerunt, cum et plagis impositis abierunt semiuiuo relicto. Hic ergo homo Adam intellegitur cum omni genere humano, Hierusalem autem ciuitas illa caelestis accipitur a cuius beatitudine Adam lapsus per praeuaricationem et eiectus in hanc mortalem uitam et miseram. Quam bene Hierichoque luna interpretatur, significat uariis uidelicet defectuum laboribus instabilis semper et caduca. Latrones autem demones intellegere possumus, quis educendo Adam dispoliauerunt enim gloria beatae inmortalitatis, et innocentiae ueste priuarant.

Lunam autem figurare aecclesiam ostendit ille uersus. Fecit lunam in tempore, sol cognouit occasum suum. Luna ecclesia est, qua in temporibus factam aliquando minui contingit, aliquando crescere, quae tamen sic minuitur ut semper redeunte integritate #378b# reparetur. Solem uero in hoc loco merito accipimus dominum saluatorem. Iste ergo cognouit occasum suum, id est gloriam suae passionis agnouit. Cum discipulis suis diceret: Venit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Item luna significat martyrum passionem, ut per Ioel propheta dicitur: Et luna uertetur in sanguinem, hoc est martyrum suorum cruore perfusa. Item luna presens saeculum significat, eo quod semper mutetur. De quo in Apocalypsi dicitur de ecclesia, et luna sub pedibus suis. Aliquando autem luna instabilem mentis humanae qualitatem in scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiae: Stultus ut luna mutatur, quia uir duplici animo inconstans est in omnibus uiis suis. Sed et hoc notandum, quod luna tempus paschalis festiuitatis maxima ex parte ordinat, quae sollempnitas tunc maxime celebratur, cum solus lumen annuo proficiens incremento primam sumit de noctis umbra uictoria. Deinde mensem primum anni, qui et nouarum uocatur, in quo Pascha celebramus attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et #379a# homo est primus in Paradisi sede locatus, quia per huius mysteria sollemnitatis, primam nos stolam recepturos. Primum supernae beatitudinis regnum. A quo in longinquam regionem discessimus nos repenturos esse speramus. De cuius gloria regni beatus apostolus Petrus: Caelos autem nouos inquit et terram nouam. Et promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. Sed Iohannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno, ecce facio omnia noua. Deinde etiam tertia mensis eiusdem septimanam, in Pascha obseruamus, quod resurrectionis dominicae gaudiis aptissimae congruit. Quia et eadem sacro sancta eius resurrectio tertia die factae, et tertio tempore saeculi, id est cum gratiae caelestis aduentu, tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam mundo apparuit. Prima namque saeculi tempora lege, naturali per patres, media lege, litterali per prophetas, extrema charismate, #M270# spiritali per seipsum ueniens inlustrare, dignatus est. Sed et ipsa tunc limae conuersio, pulcherrimum nobis #379b# sacramenti caelestis spectaculum prebet. Namque luna, quae rotundifacta schematis a sole lumen ut supra diximus accepit. Ideoque semper ex dimidio orbe quem ad solem habet lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura. A prima usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum uero habet ad caelos. A quinta decima autem usque ad nouissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis auersum, paulatim ad caelestia reuertit. Quae nimirum eius conuersio recte paschalis gauda mysteria signat. Quibus omnem mentis nostrae gloriam a uisibilibus auertere deliciis, caducisque fauoribus atque ad solam caelestis gratiae luce suspendere contemplando docemur, uel si utraque eius conuersionem in bonum delectat imprecari possumus intellegere, quod crescens ad oculos humanos, lumen lunae uirtutum gratiam quibus apparens in carne dominus mundo in luxu insinuet. De quibus dicitur: Et Ihesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia, apud deum et homines. Recrescens uero ad caelos, resurrectionis ascensionisque #380a# illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta prouenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem saeculi crescere non desinit. Resurgens enim dominus a mortuis primo singulis ac binis ac deinde pluribus modo vii, modo undecim et plusquam quingentis fatribus simul ad ultimum discipulis omnibus apparuit quibus uidentibus ascensurus in caelum precepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria, et usque ad ultimum terrae et bene luna cum nostros crescit ad oculos paulatim a sole recedit. Cum uero decrescit paribus ad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipse dicit: Exiui a patre et ueni in mundum. Iterum relinquo mundum et uado ad patrem. Et quod de illo Psalmus ait: A summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius. Quia ergo luna eo suae lucis incremento quod exiens a sole ad nostros euoluit optutus. Domini saluatoris in carne usque ad tempora passionis doctrinam uirtutesque significat. Eo autem quod ad solem rediens paulatim ad inuisibilem nobis #380b# caeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat. Merito a quinta decima paschalis uoti gaudiis apta predicatur. His quidem paschalis temporis a legis obseruatione sumptis indiciis heredes noui testamenti et iam diem dominicam quam scriptura unam siue primam sabbati cognominat an nectimus. Nec in merito quae et conditione primitiuae lucis excellens, et triumphum dominicae resurrectionis insignis et nostra quoque nobis resurrectione manet semper ex optabilis.

Septem quoque dies lunae id est a quinta decima usque ad uicesimam primam, per quos ea dominica naturali ordine discurrit. Vniuersitatem aecclesiae quae per totum mundum paschalibus est #M271# redempta mysteriis apertae denuntiat. Nam et septenario saepe numero uniuersitatem designare scriptura consueuit. Vnde quod ait propheta: Septies in die laudem dixi tibi. Nil melius intellegitur quam quod alibi ait semper laus eius in ore meo. Et specialiter totam catholicae aecclesiae perfectionem eo figurari Iohannes testatur. Qui ad septem Asiae scribens aecclesias #381a# uniuersalis per orbem aecclesiae mysteria patefacit. Vnde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta hunc uersiculum intexere curauit. Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat aecclesiis, quo dum cuilibet dixerat hoc omnibus se dixisse probat aecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae ut deuitus ad uirtutes, transitum cottidiae faciamus spiritalem. In mense autem nouorum in quo adulti fructus aduentu suo pronuntiant ueterem cessationem, ut ex uentes ueterem hominem cum actibus eius renouemur spiritu mentis nostrae. Et in duamus nouum hominem qui secundum deum creatus est in iustitiae et sanctitate et ueritate. Et ut uegetati diuersarum uarietate uirtutum, earumque foliis ueluti amoenae arboris adumbratione ueluti, tamquam laetae atque fructiferae segetes pululemus. In pleni lunio ut perfectum splendorem fidei, et sensus gerentes a peccati tenebris segregemur. In reuersa eadem luce lunari ad caelos quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus dicentes cum apostolo singuli: Gratia #381b# autem dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est pulcherrima figurarum consequentia, tertia lunae ebdomadae lumen ipsius quod eatenus ad terras creuerat ad caelestia iam crescere inchoat.

Pulchrae hunc in pascha obseruare praecipimur, ut gratiae quam accepimus numquam obliti per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius oboediendo uicem rependere meminerimus, uel certe increscente ad homines luna uitae nobis actiuae in reuersa uero ad caelos speculatiuae typus ostenditur. Vel in hac nobis conuersione dilectio proximi in illa nostri signatur auctoris. Aut huc conuersus lucis eius profectus ut bona foras operemur admonet, porro illuc ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus. Huc ut luceat lux nostra coram hominibus ut uideant bona nostra opera illuc ut glorificent patrem nostrum qui in caelis est.

[12] De sideribus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11]
Skip to [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sydera et astra ita inter se differunt. #382a# Nam stellae est quelibet singularis. Sidera uero sunt stellis plurimis facta ut Hiades, Pliades. Astra autem stellae grandes ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt et astra pro stellis et stellas pro sideribus ponunt. Stellas non habere proprium lumen, sed a sole inluminari dicuntur sicut #M272# et luna. Sidera uero aliquando in bonam partem, Aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem tunc accipiuntur quando sanctos et electos dei significant qui fiunt in ecclesia. Vnde est illud quod ad Abraham dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Et apostolus: Stella inquit ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Stella Christus est ut in Apocalipsi: Ego sum stella splendida et matutina. Et alibi orietur stella ex Iacob. Et in Apocalipsi: Septem inquit stellae angeli sunt septem aecclesiarum. Nam et apostolus Paulus septem scribit aecclesiis non tamen hisdem quibus Iohannes. Septem loca figura sunt totius aecclesiae, quae septiformis spiritus sancti gratiam habet. Hinc et Psalmista de creatoris opere ait: Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in seculum misericordia eius. Lunam ut iam diximus aecclesiae #382b# debemus accipere stellas diuersos eius ordines sanctitate pollentes ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi et ceteri qui uelut stellae caelesti noscuntur conuersatione rediare. Haec omnia in potestate noctis id est in seculi istius tenebris dicta sunt. Vt pereos caliginosa reluceant corda mortalium. Item stellae sunt sancti siue docti eo quod uirtutum operibus in hoc mundo resplendent ut in Psaltero qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina uocat.

Astra sunt sancti angeli ut in Iob: Cum me laudarent astra matutina. In contariam ergo significationem ponuntur sidera quando aut peruersos angelos significant, aut hereticos, siue hypochritas. Peruersus ergo angelos de caelo cecidisse testatur Apocalipsis dum dicit draconem tertiam partem siderum secum trahens in terram. Hereticos autem sub siderum nomine denotat Iudas apostolus in epistola sua dicens: Sidera errantia quibus procellae tenebrarum in aeternum seruata est. Hypocrhitae autem qui per fictas species uirtutum sanctos imitari uidentur, tamen ipsi uelut stellae de caelo in terram cadunt. Dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur.

[13] De Pliadibus et Arcturo

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12]
Skip to [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

#383a# Pliades autem et Arcturus quid significent in sententia qua dominus ad beatum Iob locutus est: animaduerti potest ait enim. Numquid iungere ualebis micantes stellas pliades aut girum arcturi poteris dissipare. Pliades stellae a potu plystu, id est a pluralitate uocatae sunt. Ita autem uicinae sibi et diuisae sunt conditae, ut et simul sint et tamen coniungi nequaquam possint. Quatinus uicinitate quidem coniunctae sunt, sed tactu disiunctae.

[14] De arcturo

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13]
Skip to [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Arcturus uero ita nocturna tempora illustrat, ut in caeli axe positus per diuersa se uertat. nec tamen occidat. Neque enim extracurrens uoluitur, sed in #M273# loco situs in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pliades quae et septem sum aliud quam sanctos omnes denuntiant qui inter praesentis uitae tenebras spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant qui ab ipsa mundi origene usque ad eius terminum diuersis temporibus ad prophetandum missi iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniuncti. Stellae enim Pliades sicut supradictum est uicinitate #383b# sibi coniunctae sunt tactu disiunctae simul quidem sitae sunt et tamen lucis suae uiritim radios fundunt. Ita sancti omnes aliis aequaliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disiunctae sunt per uisionem suae imaginis et coniuncti per intentionem mentis simul micant quia unum predicant sed non semetipsos tangunt. Quia in diuersis temporibus partiuntur quam diuersis temporibus Abel, Esaias, et Iohannes apparuit. Diuisi tempore quidem fuerunt sed non predicatione. In Arcturo autem qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat nequaquam particulatim edita uita sanctorum, sed tota simul aecclesia designatur quae fatigationes quidem patitur. Nec tamen ad defectum proprii status inclinatur girum laborum tolerat. Sed ad occasum cum temporibus non festinat.

Nequae enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipsa uoluitur nox finitur, quia nimirum dum sancta aecclesia innumeris tribulationibus quatitur presentis uitae umbra terminatur. Ea quae stante nox pretent quia illa in sua incolomitate per durante mortalitatis huius uita percurrit. Potest igitur per Arcturum qui a plaga frigoris nascitur lex. Per Plyades ades uero quae ab oriente #384a# surgunt testamenti noui gratia designari quasi enim ab aquilone lex uenerat quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Dum pro culpis suis alios preciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari. Plyades uero que ipsae quoque sicut superius diximus, septem sunt. Testamenti noui gratiam tanto apertius indicant quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctis spiritus septiformis muneris lumine illustrat. Quaquam igitur se Arcturus uertit Plyades ostendit, quia per omne quod testamentum uetus loquitur testamenti noui opera nuntiantur, sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae.

[15] De Orione et Hiadibus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14]
Skip to [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

De Orione autem et Hiadibus similiter beatus Iob significationem mysticam expressit dicens: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hiades et interiora austri. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbat. Quid igitur post Arcturum, per Orionas nisi martyres designantur, quidum sancta aecclesia ad statum predicationis erigitur. Pondus persequentium molestiasque passuri ad caeli faciem quasi in hieme uenerunt. Bene autem sub#384b#didit protinus Hiades quae iuuenes cente uerno #M274# ad caeli faciem prodeunt, et cum sol iam caloris sui uires exerit extenduntur. Illius quippe signi initiis inherent quod sapientes saeculi taurum uocant ex quo augeri sol incipit atque ad extendenda diei spatia feruentior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hiadum nomine, nisi doctores sanctae aecclesiae designantur qui subductis martyribus eo iam tempore ad mundi notitiam uenerunt, quo fides Darius elucet, et repressa infidelitatis hieme altius per corda fidelium sol ueritatis calet, qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis. Tunc sanctae aecclesiae orti sunt cum ei iam per credulitatis uernum lucidior annus aperietur. Nec in merito sancti doctores Hiadum nuncupatione signantur. Greco quippe eloquio Hiadas pluuia uocatur. Et Hiades nomen a pluuiis acceperunt quia ortae proculdubio imbres ferunt. Bene ergo Hiadum appellatione expressi sunt. Qui ad statum uniuersalis aecclesiae quasi in caeli faciem deducti super arentem terram humani pectoris sanctae predicationis imbres fuderunt. Cum enim dixisset qui fecit Arcturum et Orionas et Hiades, protinus addidit et interiora austri. Quid namque #385a# in hoc loco austri nomine, nisi feruor sancti spiritus designatur, quo dum repletus quisque fuerit ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiori ergo austri sunt occulti illi angelorum ordines et sacratissimi patriae caelestis sinus quos implet calor spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum anime et nunc corporibus exutae, et post corporibus restitutae perueniunt, et quasi in austri abditis occultantur.

[16] De Lucifero

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15]
Skip to [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Lucifer ergo aliquando in bonam partem significationem trahit. Aliquando in contrariam tunc enim in bonam partem ponitur, quando ait dominum saluatorem aut lumen uerae sapientiae significat. Nam dominum saluatorem illa sententia libri Iob denotat qua dicitur: Numquid producis Luciferum in tempore suo. Luciferum ergo se Christus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit. Et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae caliginem pressit. Cui bene per Iohannem dicitur: Stella splendida et matutina. Viuus quippe apparendo post mortem, matutina nobis stella factus est quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicauit. Lucem ergo sapientiae et boni intellectus illa sententia beati Petri ostendit qua ait: Habemus firmiorem pro#385b#pheticum sermonem cui bene facitis ad tendentes donec dies lucescat. Et Lucifer oriatur in cordibus uestris. Lucifer ipse clarus intellectus noster est, qui illustrabitur lumine uere sapientiae et perfecte caritatis. In contrariam uero ponitur Lucifer ubi per Esaiam prophetam in onere Babilonis sub typo regis Babiloniae ad apostatam angelum dicitur: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer qui mane oriebaris et cetera. Nam ibi ruina eius de claritate aeterna in infernales tenebras ostenditur.

[17] #M275# De uespere

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16]
Skip to [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Vesper uero aut finem mundi et aduentum Antichristi significat aut occubitum mortis redemptoris nostri. Aduentum Antichristi uesper significat in illa sententia superiorae Iob qua post productionem Luciferi subsequenter legitur: Et uesperum super filios terrae consurgere facis. Vesperum uero super terrae filios consurgere dominus facit, quia in fidelibus Iudeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente permittit. Qui id toto a domino huic uesperi subduntur iuste, quia ipsi sponte sua filii terrae esse uoluerunt. Terraena quippe et non caelestia requirentes. A perspicienda Luciferi nostri claritate #386a# caecati sunt. Et dum praeesse sibi uesperum expetunt subsequentis dampnationis eterna poena merguntur.

[18] De aere

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17]
Skip to [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Aer est inanitas lumen plurium habens admixtum raritatis quam cetera elementa, de quo Virgilius longum per inane secutus. Aer dictus APOTOAIPIN ab eo quod ferat terram uel quod ab ea feratur. Hic autem partim ad terrenam partim ad caelestem materiam pertinet. Nam ille subtilis ubi uentosi, ac procelle si motus non possunt exsistere ad celestem pertinet partem. Iste uero turbulentior qui exalationibus humidis corporescit terrae deputatur quique ex se multas species reddit. Nam commotus uentus facit, uehementius concitatus, ignes et tonitrua, contractus nubila, conspissatus pluuiam, congelantibus nebulis niuem, turbulentus congelantibus densioribus nubibus grandinem, distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. Aer autem significat inanitatem cuiuslibet rei, unde apostolus ait: Sic pugno non quasi aerem uerberans id est non mania consectans. Item aer significat tenuitatem mentium secularum ut est illud in Iob: Subito aer #386b# cogetur in nubes et uentus transiens fugabit eas. Quid ergo per aerem nisi mentes secularium designantur que innumeris huius uitae desideriis deditae. Huic illucque more aeris fluidae disperguntur. Sed aer in nubes cogitur cum fluxae mentis per superni respectus gratiam uirtutis soliditate roborantur. Ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis uita percurrens predicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Aliquando autem predicatores diuini uerbi aer significat, ut est illud Psalmistae: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Id est in prophetis praedicatoribus uerbi quia quamuis se aliquis putet dicta eorum intellegere. Ad ipsam sicuti est uirtutum doctorum in totum uix peruenire potest. Sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in enigmatae. Tunc autem facie ad faciem quando ipsum uidet quod credidit ipsum cognoscitur respicere quod sperauit.

[19] #M276# De nubibus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18]
Skip to [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Nubes dictae ab nubendo, id est operiendo caelum unde et nuptiae quod uultus suos uelent. Vnde et Neptunus quod nubat id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubesque faciunt unde est illud atque in nubem cogitur #387a# aer. Nubes autem mistice aliquando incarnationem Christi significant nullo peccati pondere grauatam siue uirginem Mariam, aliquando protectionem spiritus sancti, aliquando prophetas et praedicatores sanctos. Nam incarnationem Christi significat illud Esaiae: Ecce dominus ascendet super nubem leuem et descendet in Aegyptum. Et illud in Exodo: dominus inquit precedebat eos ad ostendendam uiam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Nubs enim praecedens Christus, est idem etiam columna quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident uideant, et qui uident caecifiant. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tamquam in die manifestum est in carne uelut in nube. In iudicio uero tamquam inter rore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tamquam ignis, et lucebit iustis et ardebit iniustis. Illud autem quod in euangelio legitur ubi dominus coram tribus discipulis transfiguratus est in monte: Et ecce nubes lucida obumbrauit eos quia materiale #387b# tabernaculum. Petrus quaesiuit nubes accipit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum sed spiritus sanctus gloria sanctos esse protegendos. Et notandum quod sicut domino in Iordan baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae trinitatis mysterium declaratur. Nam ibi Pater in uoce filius in baptismate et spiritus sanctus in columba ostensus est. Hic uero pater in uoce, filius in clarificatione, spiritus sanctus in nube demonstratus est. Quia nimirum gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur. In resurrectione uidentes conlaudabimus. Quod autem nubes prophetas, siue predicatores diuini eloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Multitudo sonitus aquarum uocem dederunt nubes, quasi mare confrago sum. Ita in sanctis ecclesiis resonant, diuersa uota populorum, sed quare sit sonitus factus multitudinis aquarum pulchrae subiecit, quia uocem dederunt nubes. Nubes predicatores significari saepe iam diximus de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Qui uocem suam magnam dederunt, cum praecepta domini uulgauerunt #388a# in toto orbe terrarum sicut et alius Psalmus ante predicauuit: In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. Nubs est protectio diuina, sicut in Exodo legitur: Tabernaculum foederis nubs obumbrasse. Nubs obscuritas est scripturarum, #M277# ut in Psalterio: Qui operit caelum nubibus.

[20] De tonitru et fulgure atque coruscationibus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19]
Skip to [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Tonitruum dictum, quod sonus eius terreat. Nam tonus sonus qui ideo interdum tam grauiter concutit omnia. Ita ut caelum de his cisse uideatur, quia dum procelle uehementissimi uenti nubibus se repente inmiserint, turbine in ualescente exitumque quaerente, nubem quam cauauit impetu magno rescindit. Ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. Tonitruum aliquando in scripturis diuinam uocem significat, ut est illud: Intonuit de caelo dominus et altissimus dedit uocem suam, quippe qui erat ingentia sacramenta. Locuturus ait enim in euangelio uox omnipotentis patris, et clarificaui et iterum clarificabo. Vnde multi sicut ibi legitur #388b# tonitruum fuisse crediderunt, altissimus autem dedit uocem suam quando dictum est: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui. Aliquando uero predicationem designat euangelii, ut est illud: Vox tonitrui tui in rota. In rota ergo id est in mundo, uox tonitrui eius egressa est, quando Christi predicatores Christi circulum totius orbis uerbis tonantibus impleuerunt, cum tonitruo autem simul et fulgur exprimitur. Sed illud celerius uidetur quia clarum est, hoc autem id est tonitruum ad aures tardius peruenit, fulgor et fulmen ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti. Fulgi enim ferire est atque percutere. Fulmina autem collisa lumina faciunt. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus uel attritu rotarum, simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt deinde ignis. Exuento autem et igne fulmina in nubibus fieri, et in pulsu uentorum emitti. Ideo autem fulminis ignem uim habere maiorem, quia subtilioribus elementis factus est, quam noster id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, #389a# fulgus quia tangit, fulgor quia incendit et urit, fulmen quia findit, ideo et cum ternis radiis pingitur. Fulgora autem siue coruscationes mistice diuinos in scripturis exprimunt terrores. Quae in miraculis coruscantibus fiunt, uel cummunicationes quae scripta sunt in lege diuina, ut est illud, inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae, uidit et commota est terra. Coruscationes diuina praecepta, dicit ueritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum salutari inluminatione fugauerunt. Et alibi ita dicitur: Fulgora multiplicauit et conturbauit eos, id est miracula multa fecit, quae sic corda uiuentium permouerunt, quemadmodum crebra solent fulgora uiso terreri. Conturbauit eos, de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnouerunt.

[21] De arcu caelesti

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20]
Skip to [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Arcus caelestis dictus a similitudine coruati #M278# arcus. Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris quasi aeris id est quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet dum caue nubes ex aduerso radium solis #389b# accipiunt, et arcus speciem fingunt, cui uarius color est qui aqua tenuis aer lucidus et nubes caligantes in radiatae illi uarios creant colores. Arcus autem caelestis est signum testamenti quod posuit deus inter se et homines, atque omnem animam uiuam ne perdat eam diluuio. Nam quod ille apparet in nubibus et numquam nisi de sole resplendet, significat quia illi non pereunt diluuio, qui in prophetis et omnibus scripturis diuinis tamquam dei nubibus, uirtutem agnoscunt Christi. Nam quod in eodem arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte ceruleus est, et ex parte rubicundus apparet, quod utriusque iudicii testis sit unius uidelicet faciendi et alterius facti, id est quia mundus iudicii igne cremabitur, non aqua diluuii ultra delebitur. Iris id est arcus duorum iudiciorum dei figuram habere dicitur, hoc est primi quod per diluuium, secundi quod per ignem, ut est illud in Apocalypsi: Et iris in circuitu eius. Serenitas est indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Christi, post tenebras peccatorum data, ut est illud in Euangelio: Facto uespere dicitis serenum erit, #390a# rubicundum est enim caelum.

[22] De igne

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21]
Skip to [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Ignis ergo qui quartum mundi est elementum, aliquando exprimit zelum dei, aliquando spiritum sanctum, aliquando caritatem, aliquando cupiditatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum, aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquando uoluptatem. Zelum enim dei illa sententia notat qua dicitur, dei noster ignis consumens est. Nam spiritum sanctum demonstrat, quia in die pentecostes in linguis igneis super apostolos apparuit, ubi eos luce sapientiae inluminauit, et zelo iustitiae corda eorum accendit. Caritatem autem significat ubi feruorem dilectionis exprimit, ut est illud in euangelio, ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi ut ardeat. Cupiditatem autem significat, quando ambitionem nimiam terrenarum rerum denotat, unde in Exodo deus precepit de obseruatione sabbati: Non succendetis inquit ignem in omnibus habitaculis uestris per diem sabbati, hoc est ignem cupiditatis, tam in corporibus #390b# humanis. Quam etiam in conuenticulis uniuersis uetat incendere. Malitiam autem significat ignis quando cor malum ad inferiora semper in curuatum demonstrat. De quo igne dicitur, nunc ignis aduersarium consumet quia pessimum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae inuoluit. Tribulationem autem ignis significat, ut est illud in Psalmo: Igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum. Tunc autem iram significat, quando uindictam caelestem ostendit, ut est illud: Consumam eos igne irae meae #M379# ait dominus. Et alibi quia ignis inquit exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. Tunc autem uoluptatem ignis significat, quando libidinis ardorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantes sicut carbo ignis ardens corda eorum, quibus nisi subuenerit poenitentiae remedium, ignis poene perpetuae subsequetur, ubi erit fletus et stridor dentium, et cruciatus sempiternus. De quo in Esaia scriptum est: Ecce omnes uos accensi igne, accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri. Habent enim peccatores in se, foenum, ligna, stipulam, spinas, et tribulos #391a# loliumque quae aeterno traduntur incendio. Hi tamen prouocantur ad salutem diciturque: Eis ambulate in lumine ignis uestri et in flammis et reliqua, ut in poenis et suppliciis discant dei potentiam, et redeant ad salutem. Item ignis intellectus in sacris eloquiis accipitur, bonus uel malus, sicut in Leuitico de filiis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectu domini optulerunt et ibi consumpti sunt.

Fumus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. Nam quod dicit Psalmistia: Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit. Fumus hic in bono positus est quia sicut iste terrenus inutiles lacrimas mouet, ita et illae poenitentiae calore succensus, fructuosae profundit fluenta lacrimarum. In ira eius hoc est tempore quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conuersionis adducat. Ignis autem est caritas dei, uirtutum progressionibus crescens. Quae quanto magis concupiscitur, tanto efficatius ampliatur. Bene autem dixit a facie eius, quoniam ipsius inluminatione caritas conceditur eis qui peccata relinquunt. Quod autem alibi de peccatoribus dicitur, sicut defecit #391b# fumus deficient, hic peccatorum poena praedicitur. Fumus est enim ex flamma ista corruptibili surgens, tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inania tenuatur. Huic peccatores merito conparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumi feras actiones, quae licet ad altiora superbia faciente consurgant, necesse est, ut sua magis uelut fumus elatione deficiant.

[23] De pruna

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22]
Skip to [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Prunae autem significant inlicitas concupiscentias animae, quae polluunt gressus operum humanarum, unde est illud: Dum ambulat super prunas, plantae eius, non comburentur. Hinc in Iob de leuiathan scriptum est: Alitus eius prunas ardere facit, quid prunas nisi succensas internis concupiscentiis reproborum mentes appellat. Totiens enim leuiathan alitus prunas acendit, quotiens eius occulta suggestio, humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Et flamma de ore eius egreditur, quia quicquid per se, quicquid per praedicatores suos loquitur, ignis est, quo non aurum #392a# neque argentum, sed lignum foenum, stipula concrematur.

[24] #M280# De carbonibus

Return to
chapter headings
[9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23]
Skip to [9.25] [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Carbones autem significant ingredinem peccatorum. Vnde est illud carbones succensi sunt ab eo. Carbones uero succensos peccatores dicit, qui uelut carbones mortui in mundi istius cecitate tenebrantur, sed iterum paenitentia inflammante reuiuescunt: et ex mortuis prunis uiui incipiunt esse carbones. Similiter et illud quod in Psalmo legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Carbones autem de solatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus extinctos intellegere uoluerunt, quorum formido et recordatio nostra uitia de solare noscuntur, dum metuimus talia committere, quae illos cognouimus pertulisse. Potest autem et illud intellegi ut carbones desolatorios orationes accipimus caritatis igne succensus, que nos uitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus construxerat, desolatum atque euersum diuino beneficio sentiatur, siue magis illud est quod Esaias ait: Et uolauit ad me unus de seraphim et in ma#392b#nu habebat carbonem ignis. quem forcipe acceperat de altari. Et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas et peccata tua circumpurgaui. Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra domini recordatione signamus. Nec in merito forsitan signum crucis desolatiorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium cum tamen perfidis uideatur extinctum. Item illud ubi scriptum est: Sicut acetum dentibus et fumus oculis, ita piger his qui miserunt illum. Hic fumus uanitatem exprimit eorum qui cupiditatem istius mundi magis secuntur, quam studium uerbi dei.

[25] De cineribus

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24]
Skip to [9.26] [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Cinis autem humanam fragilitatis inanitatem significat, unde in Salomone scriptum est: Quid superbit terra et cinis. Similiter et fauillam unde in Iob dicit: Ago in poenitentiam in fauilla et cinere. In fauilla et enim et cinere agere paenitentiam est, contemplata summa essentia nil aliud quam fauillam se cineremque cognoscere. Vnde et ciuitati reprobe in euangelio dominus dicit: Si in Tyro et Sydone factae fuissent uirtutes quae factae sunt in uobis. #393a# Olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. In cilicio quippe asperitas et conpunctio peccatorum. Incinere autem puluis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad paenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, et in fauilla cineris perpendamus, quid per iudicium facti sumus. Torris et titio humanum genus significat, per dominum Iesum Christum a perpetua combustione semiustum abstractum ut in Zacharia: Numquid non iste torris erutus est de igne. Initiones duo potestates saeculi huius atque heretici ex uno consensu aecclesiam persequentes, ut in Esaia: Noli #M281# timere a duabus caudis titionum fumigantium istorum.

[26] De uentis

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25]
Skip to [9.27] [9.28] [9.29] [End]

Ventus est aer commotus et agitatus et pro diuersis partibus caeli nomina diuersa sortitus. Dictus autem uentus quod sit uehemens et uiolentus. Vis enim eius tanta est, ut non solum saxa et arbores uellat, sed etiam caelum terramque conturbet maria commoueat. Ventorum quattuor principales spiritus sunt quorum primus ab oriente subsolanus, #393b# a meridie auster, ab occidente fabonius, a septentrione eiusdem nominis uentus asspirat, habentes geminos hinc inde uentorum spiritus. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a leuo Eurum, auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroaffricum, Fabonius a parte dextra Affricum, a leua Chorum, porro septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi xii uenti mundi globum flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Sicut illi ostendunt qui de ethimologiis nominum ipsorum scripserunt, sed nos de his solum modo narrare disponimus quos celebriores in scripturis inuenimus. Ventus autem aliquando in bonam partem, aliuqando in contrariam ponitur.

In bonam ergo partem uentus ponitur ut est illud qui producit uentos de thesauris suis ubi non in probe sentimus apostolos expressos quorum predicatio totum mundum tamquam uentus celerrimus percucurrit, sicut et illud quod alibi scriptum est: Ascendit super cherubim et uolauit, uolauit #394a# super pennas uentorum. Vbi exprimitur ascensio domini super caelos caelorumque uirtutes ubi nunc ad dexteram patris collocatus cum patre regnat et spiritu sancto. Quod autem dicitur uolare super pennas uentorum, celeritatem nimiam decenter ostendit, quando fama natiuitatis eius passionis et resurrectionis atque ascensionis per totum mundum discurrit. Quid enim dici potest uelocius, quando ipso incunabulis iacente magis eum claritas? Stellae nuntiauit, et mox ut natus in alia mundi parte est conspectus, item uenti animas significant unde scriptum est, qui fecit uentis pondus, uelocitate ac sublimitae uentorum, solent animae designari.

Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione dei non iam leui motu desiliant, sed in eum fixa constantiae grauitate consistant, uel certe uentis pondus est facere concessam hic electis de uirtutibus, gloriam permixta infirmitate temperare. In contrariam uero partem uentus ponitur ut est illud in euangelio: Descendit pluuia, et uenerunt flumina, flauerunt uenti, et inruerunt in domum illam. Hic per pluuiam multi modas diaboli temptationes, #394b# per flumina apertas manifestas que persecutiones, per uentos malignos spiritus intellegi uoluit. Similiter illud quod in Iob legitur in contrariam partem intellegendum est tulit eum uentus urens. Ventus urens malignus spiritus uocatur qui desideriorum flammas in corde excitat ut ad aeternitatem suppliciorum trahat. Item uenti superbiae spiritus intel#M282#leguntur, uelut in Oseae de hereticis dicitur: Ligauit eum spiritus in alis suis. Item ibi homines pastores tuos pascet uentus. Et alibi: qui nititur mendaciis hic pascitur uentis.

Orientalis autem uentus subsolanus uocatur quia sub solis ortu oritur. Significat predicationem euangelii, quae a sole uero processit, et totum mundum luce fidei atque sapientiae inluminauit, unde scriptum est: Orietur uobis timentibus, nomen meum sol iustitie et sanitas in pennis eius. Auster ab hauriendo aquas uocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Greci nothus appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam quae ex corrupto aere nascitur, auster flans in reliquas regiones transmittit, sed sicut auster pestilentiam gignit, sic aquilo repellit. Significat #395a# auster aliquando calorem fidei ut in Psaltero: Sicut torrens in austro, aliquando gratiam spiritus sancti ut in Cantico canticorum dicitur: Surge auster, ueni aquilo perfla ortum meum, aliquando feruorem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Et excitauit austrum de caelo, et induxit in uirtute sua Affricum. Item in contrariam partem ponitur, quando ardorem cupiditatis significat, qui peste uitiorum corripit hominum mentes, et egritudinem peccatorum in humanum genus introducit.

Occidentalis autem uentus qui Zefirus Greco nomine appellatur, eo quod flores et germina eius flatu uiuificentur. Hic Latine fabonius dicitur propter quod foueat quae nascuntur. Tunc autem hic uentus in bonam partem perfectus repperitur, cum mortis Christi et ueri solis occubitum significat. Vnde omnium germina uirtutum, et bonorum operum in mundo pascunt. Tunc autem in contrariam partem ponitur, cum melioris uitae defectum significat, unde in propheta peccatoribus dicitur, occidet uobis sol in meridiae.

Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet, gelidus est enim #395b# uentus et siccus. Significat autem uel diabolum uel homines infideles uel iniquitatis abundantiam et defectum caritatis, unde scriptum est in propheta: Ab aquilone ex ardescent mala super terram.

[27] De aura et altano

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26]
Skip to [9.28] [9.29] [End]

Aura ab aera dicta quasi aeria quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit, unde et Lucretius: Aerias auras. Altanus qui in pelago est per diriuationem ab alto id est mari uocatur. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram, nam aura in terra est. Aura significat tranquillitatem bonae mentis contemplantis deum. Vnde Helias stans in monte coram domino cum uideret uentum grandum subuertentem montes ait: Non in spiritu dominus et post commotionem ignis dixit non in igne dominus et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum uidisset Helias operuit uultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunce, sed in spiritu commotionis et ignis non esse dominus dici#M283#tur. Esse uero in sibilo aure tenuis non negatur, quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quicquid perfectae conspicere preualet deus non est. Cum uero #396a# subtile aliquid conspicit, hoc est quod de inconpraehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus cum soporem in circumscriptae ueritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tranquillitas autem pelagi quam altanum uocant, pacem ecclesiae significat in mundo, quae aura spiritus sancti flante prospero cursu post tempestatem in mundo factam adoptatum aeternae quietis portum studet secura peruenire, sicut in illa nauigatione domini cum discipulis in naui cum nauicula operiretur fluctibus. Surgens dominus imperauit uentis et mari, et facta est tranquillitas magna. Tropologice autem et nos singuli catholica fide instructi et signo dominicae crucis imbuti dum saeculum relinquere disponimus nauem profecto cum Iesu conscendimus mare transire conamur. Sed qui non dormitatui, neque obdormiet Israhel custodiens semper, nobis tamen saepe nauigantibus quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios uirtutum nisus, uel inmundorum spirituum uel hominum prauorum uel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit. #396b# Spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit, uerum inter huiusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus. Illum sedulo excitemus, qui non seruiat sed imperet uentis mox tempestates conpescet infundet tranquillitatem portum salutis indulgebit.

[28] De turbine

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27]
Skip to [9.29] [End]

Turbo est uolubilitas uentorum, et turbo dictus a terra quotiens uentus consurgit et terram in circuitum mittit. Turbo persecutionum uel tribulationum impetus significat. Vt in Esaia: Factus est fortitudo pauperi spes a turbine. Tempestas aut pro tempore dicitur sicut ubique historiografi loqui solent dum dicunt ea tempestate aut ab statu caeli quia magnitudine sui multis diebus oritur. Turbo enim aut flagellum domini in hominem missum designat, aut prauorum hominum persecutiones. Nam in Iob legitur: Respondens autem dominus Iob de turbine dixit: Non tandum uideo quia si sano atque incolomi loqueretur ex tranquillitate dominica locutio facta diceretur. Sed quia flagellato loquitur de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim dominus seruis suis loquitur cum eos intrinsecus per conpunctionem prouehit. #387a# Alieter cum per districtionem ne extollantur premit per blandam locutionem domini amanda dulcedo eius ostenditur. Per terribilem uero potestas eius metuenda monstratur, in illa persuadetur animae ut proficiat, in ista reprimitur quae proficit, in illa discit quod appetat. In ista quod metuat per illam dicit gaude et laetare filia Sion, quia ecce uenio et habitabo in medio tui. Per istam dicitur #M284# dominus in tempestate et in turbinae uiae eius. Blandus quippe est qui ut in medio inhabitet uenit cum uero se per tempestatem et turbinem insinuat nimirum quae tangit corda perturbat atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit. Hinc in Psalmo scriptum est: Persequeris eos in tempestate tua. Et in ira tua conturbabis eos. In tempestate dicit, hoc est iudicii tempore. Item tempestas examen iudicii significat ut in Psalmo: In circuitu eius tempestas ualida. quod tempestati merito conparatur, primum quia in prouisum est deinde quod subito fragore conturbat. Et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium aeris est quaedam concitata #397b# seditio in qua uehementer terremur, dum aquarum nimietate uexamur, sequitur. Et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam dixi iram diuinitati non posse congruere sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant feruore animi commouentur. Nec aliter ad damnandum hominem ueniunt nisi de commissis eorum criminibus excitentur, persecutionem autem prauorum ille uersus significat ex persona domini prolatus. Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me. Ille qui super maria fixis gressibus ambulauit, qui Petro dexteram ne mergeretur extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum. Hic altitudo maris copiosa populi signficatur insania. Item tempestas est sedition concitata dementium, ipsa enim demersit dominum saluatorem quando eum peruenire fecit ad crucem.

[29] De procellae

Return to
chapter headings
Go back to [9.1] [9.2] [9.3] [9.4] [9.5] [9.6] [9.7] [9.8] [9.9] [9.10] [9.11] [9.12] [9.13] [9.14] [9.15] [9.16] [9.17] [9.18] [9.19] [9.20] [9.21] [9.22] [9.23] [9.24] [9.25] [9.26] [9.27] [9.28]
Skip to [End]

#398a# Procellae enim aut de fluminibus aut de uentis fiunt nihil autem uelocius uentis unde et propter celeritatem tam uentos quam flumina alta fingunt poetae multa uis austri. Procella enim significat tempestuosos persecutorum furores qui ecclesiam Christi partim minis, partim flagres atque tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas persecutorum mentes dominus in melius conuertit, ut per poenitentiam a pristinis sceleribus se mundantes ad bonos actus conuertantur. Nam in Psalmo scriptum est: Ignis grando nix glaties spiritus procellarum qui faciunt uerbum eius. Ignis grando nix glaties per allegoriam sicut dictum est: Homines significat qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad deuotionis tranquillissima studia peruenerunt, qui faciunt uerbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam uenire meruerunt. Aliquando uero dum in prauis actibus perseuerant aeterna eos poena cruciabit. #398b# Vnde scriptum est: Pluit super peccatores laqueus ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Ignis est quando eos flammea cura consumit. Sulphur quia congitationes eorum detestabili fetore sordescunt. Spiritus procellarum dum se tumultuosa mente confundunt pars calicis eorum id est mensura qua pollutis actibus ebriantur.

EXPLICIT LIBER VIIII


Return to
beginning of Book 9....
Go to Book 10....
Select a new book....
Return to Rabanus home page