Book 7


Select a chapter:

7.1 De aetatibus hominis
7.2 De generationis prosapia
7.3 De ordinibus filiorum
7.4 De agnatis et cognatis
7.5 De coniugiis
7.6 De morte
7.7 De portentis
7.8 De pecoribus et iumentis
Select another book

#M179#INCIPIT LIBER VII

[1] De aetatibus hominis

Return to
Chapter headings
Skip to [7.2] [7.3] [7.4] [7.5] [7.6] [7.7] [7.8] [End]

Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuuen#252b#tus, grauitas, atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem que porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta tendens usque ad quartum decimum annum. Tertia adolescentia ad gignendum adulta quae porrigitur usque ad xxviii annos. Quarta iuuentus firmissima aetatum omnium finiens in quinquagesimum annum. Quinta aetas senioris id est grauitas quae est declinatio a iuuentute in senectutem nondum senectus sed iam non iuuentus quia senioris aetas est, quam Greci presbiten uocant. Nam senes apud Grecos non presbiter sed geron dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. Sexta aetas senectus quae nullo annorum tempore finitur, sed post quinque illas aetates quantum cumque uite est, senctuti deputatur. Senium autem pars ultima senectutis dicta quod sit terminus #253a# sexte aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi uitam descripserunt humanam in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum peruenit.

Pergamus ergo breuiter per predictos gradus aetatum aethimologias eorum in homine demonstrantes, infans dicitur homo primae aetatis. #M180# Dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest, nondum enim bene ordinatis dentibus plana est sermonis expressio. Infantes malitia paruulos mistice significat ut in Psalmo: Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. Lactantes In Christi fide proficientes, ab lactatus Christus de quo per Esaiam dicitur super foramina aspidis et in cauerna reguli qui ab lactatus fuerit manum suam mittet. Abl lactati perfecti quasi a simplici cibo doctrinae abstracti, ubi et supra ab lactatus a lacte expulsus ab uberibus.

Paruulus mystice Christus ut est #253b# illud Esaiae paruulus natus est nobis. Item paruuli sancti spiritu humiles ut in Psalmo: Custodiens paruulos dominus. Et in malam partem in Ose paruuli eorum elidantur. Paruuli cogitationes prauae priusquam in opere perficiantur. Vt in Psalmo: Beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram, hoc est Christum. Puer a puritate uocatus quia purus est. Et necdum lanuginem floremque genarum habens, hi sunt efebi id est, a foebo dicti, necdum in adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur pro natiuitate ut Esaias puer natus est nobis. Pro aetate ut ocdennis decennis, ut est illud iam puerile iugum tenera ceruice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate. De quo dominus ad prophetam ait: Puer meus estu. Noli timere dum iam Ieremias longe pueritiae excessis et annos. Puer mistice Christus intellegitur ut in euangelio: #254a# Puer autem Iesus crescebant. Item in malam partem puer centum annorum id est peccator perfecte stultitiae, ut in Esaia: Quoniam puer centum annorum morietur. Pueri sancti a puritate appellati, ut in Esaia: Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus. Et in aliam partem nolite pueri effici sensibus et cetera. Puella est paruula quasi pupilla. Vnde pupillos non pro conditione sed pro aetate puerili uocamus.

Pupilli autem dicti quasi sine oculis hoc est a parentibus orbi. Hi autem uere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acciperent, ceteri orbi uocantur. Orphani idem qui et pupilli, illud enim Grecum nomen est, hoc latinum. Nam et in Psalmo ubi legitur: Pupillo tu eris adiutor. Grecus habet orphano, cuius sententiae talis est sensus. Pupillum uero dicit, non cuius genitor carnalis #254b# occubuit, sed cui pater sepultus est, mundus nam multos pupillos inuenies, orbatos patre uisibili et sunt blasphemi obligurritores, et quod in illa aetate creberrimum est luxoriosi, et hi a domino probantur alieni, sed ab illis pupillis diuidi non potest adiutorium dei. Quorum pater diabolus in actione facinorum probatur extinctus, et intende quod dicitur tueris adiutor. Vt cum carnaliter affligi uideas, eos non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum est: Pupillum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit. Pupilli et uidua sunt qui dominum puramente respiciunt humanis solaciis destituti. Hos respicit Christus suo munimine uindicandos, sed cum istos pro sua pietate reciperit diabolum, qui est uia peccatorum exterminabit id est a termino regni sui reddit alienum.

Pregnantes animae fidelium uerbum dei nuper concipien#255a#tes et necdum in opere parturientes sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo uiri rixantes percuserint mulierem pregnantem et auorsum fecerit id est fidei uerbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de hereticis dicitur secuerunt pregnantes Galaad. Item pregnantes animae peccatorum cupiditatum cogitationibus plenae de quibus in euangelio dicitur: Vae pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.

Pariens aure cordis, fidei uerba concipiens et in confessione uel opere generans sicut in Hieremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus pregnans et pariens. In malam partem concepit dolorem et peperit iniquitatem. Primogenitus Christus de quo in lege omne primogenitum ad aperiens uuluam sanctam domino uocabitur. Item primogenitus populus Iudaeorum ut in propheta primogenitus meus Israhel. Primogenita primitiua hominum uita pro qua #255b# in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes.

Pub#M182#eres a pube id est a pudenda corporis nuncupati quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum pubere esse qui xiiii annos expleuerit, quamuis tardissime pubescat certissimum puberem esse qui ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. Puer pere sunt quae annis puerilibus pariunt, unde et Oratius laudatur, primo prole puerpera nato. Et dictae puer pere, uel quod partu grauentur, uel quod primum pueros pariunt. Vnde de matre saluatoris poeta ait: Salue sancta parens enixa puerpera regem.

Adolescens dictus eo quod sit ad gignendum adultus siue accrescere et augere. Adolescentes fideles siue operibus proficientes ut in epistola Iohannis: Scribo uobis adolescentes quia uicistis malignum, et in aliam partem: Adolescentia enim et uoluptas #256a# uanae sunt. Iuuenes uocatus quod iuuare posset incipit, ut in bubus iuuenci cum auitulis discesserint, est enim iuuenis in ipso aetatis incremento positus. Et ad auxiliandum praeparatus. Nam iuuare hominis est opus aliquid conferentis, sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus. Ita in pecodibus et in iumentis tertius robustissimus. Iuuenes significant alacres in deum ut in epistola Iohannis scribo uobis iuuenes quia fortes estis et uerbum dei in uobis manet. Et in malam partem ut in psalmo iuuenes eorum comedit ignis. Infantes enim et adolexcentes atque iuuenes mystice significant eos qui crescunt in gratia dei. Et fortiter resistunt diabolo. Vnde Iohannes apostolus in epistola sua dicit: Scribo uobis adolescentes quoniam uicistis malignum. Scribo uobis infantes quoniam cognouistis patrem. Scribo uo#256b#bis iuuenes quia fortes estis et uerbum dei in uobis manet et uicistis malignum. Item in malam partem puer adolescens et iuuenes positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant. Vnde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri et uirga discipline fugauit eam. Vnde in libro Regum de Roboai Legitqr: QuOe rel)# $1&!A" @a`a #AtuvBBO HLOOOOOO0p0p~OOOO~OOO O0p0pOparuuli estote.

Paruulus enim intellegitur mente humilis et simplex, ut est ilud dominicum testimonium in euangelio: Confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Item paruulus aliam significationem habet ubi dicit apostolus, cum essem paruulus sapiebam ut paruulus cogitabam ut paruulus, #257a# loquebar ut paruulus. Cum autem factus sum uir euacuaui quuae erant paruuli. Vir nuncupatus quod maior in eo uis est, quam in feminis unde et uirtus nomen accepit siue quod ui agat feminam. Mystice enim uir aliquando intellegitur Christus, cuius uxor est ecclesia. Vnde dicit apostolus uiri diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam. #M183#Item uir intellectus spiritalis in historia scripturarum accipitur. Rursum uir spiritus intellegitur qui principatur in anima. Vnde dominus ait ad mulierem samaritanam: Vade uoca uirum tuum, hoc est redi ad intellectum tuum. Item uir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentatheuco bona facie ualde uirgo quam uir non cognouerat id est diabolus qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Item uir Christus intellegitur in illo Zachariae testimonio ecce ueniet, inquit uir cuius oriens nomen est, et alibi, reuertimini filii reuertentes quia ego uir uester. Rursum uir et uxor Christus et ecclesia ut in apostolo propter #257b# hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una, ego atuem dico in Christo et in ecclesia. Vir et uxor anima et caro filii opera ab utrisque genita ut in Exodo: Seruiet tibi cum uxore et filiis. Item uir et uxor diabolus et ciuitas Babylonia hoc est conuentus omnium malorum.

Mulier uero a molitie tamquam mollier detracta uel littera uel mutata appellata est mulier. Vtrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur, sed ideo maxima fortitudo uiri, mulieris minor ut patiens uiro esset, scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliud appetere aut in alium sexum proruere. Dicitur autem mulier secundum femineum sexum non secundum corruptionem integritatis et hoc ex lingua sacrae scripturae. Nam Eua statim facta de latere uiris, nondum contracta a uiro mulier appellata est, dicente scriptura et formauit eam in mulierem. #258a# Mystice mulier aut ecclesiam significat propter filiorum generationem de qua legitur in Prouerbiis: Mulierem fortem quis inueniet procul, haec etiam mulier septiformes tenet aecclesiae sacramentum. Vt in Isaia: Adprehendent inquit uii mulieres uirum unum aut animam siue carnem humanam significat quae imperio spiritus subiecta esse debet. Et eius regimine gubernari. Vnde dicit apostolus: Caput mulieris uir caput uiri Christus. Tunc enim bene animam siue carnem regit spiritus si ipse spiritu Christi regi meruerit, quia quicumque spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, qui autem spiritum Christi non habet hic non est eius. Item mulieres animae fidelium sed infirmae sicut in propheta de hereticis dicitur mulieres populi mei eiecistis de domo dilitiarum mearum. Item mulier uel uxor sapientia ut est illud laetare cum muliere adules#258b#centiae tuae, haec mulier generat filios, non filias, hoc est uirtutes non uitia. Rursum mulier in malam partem accipitur. Mulier urbs Babylonia quae totius mundi gerit figuram. Vt in Apocalipsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum. Item mulier heretica prauitas. Vt in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris. Item mulieres duae plebs Iudaica atque heretica ut in Zachariae: E mulieres duae portantes amphoram id est diabolum qui #M184# est caput totius iniquiatis. Adulter diabolus uel dones ut in Esaia: Vos autem accedite filii auguratrices semen adulteri et fornicariae. Fornicaria carnalis propagatio, plebs Iudea siue anima peccatrix. Meretrix anima peccatrix quae de relicto celesti uiro id est Christo ad ulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit. Vt in Hieremia frons meretricis facta est tibi. Lupanar id est locus meretriciosus conscientia hominis #259a# peccatoris uel corpus in quo ad ulterinos cum demonibus perpetrat concubitos. Vt in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum.

Virago a uiridiori actate dicta est sicut et uirga sicut et uitula, alias ab incorruptione quasi uirago quod ignoret femineam passionem, uirago uocata quia uirum agit hoc est opera uirilia facit et masculini uigoris est, antiqui enim fortes feminas uocabant. Vrigo autem non recte uirago dicitur, si non uiri officio fungitur. Mulier uero si opera uirilia facit recte uirago dicitur, ut amazona quae uero nunc femina antiquitus uira uocabatur sicut a seruo serua sicut a famulo famula. Ita a uiro uira hinc et uirginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam ecclesiam catholicam significat quae fide est incorrupta siue animam fidelem que non consentit contaminari suggestionibus diaboli uel hereticorum erroribus corrumpi{259b}cii dicit apostolus dispondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. Virgines animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis continentes. Vt in euangelio: Simile est regnum caelorum decem uirginibus. Item uirgines anime continentium non propter aeternam retributionem sed propter fauorem laudis humanae. Vbi et supra et quinque fatuae et in Amos propheta: In die illa deficient uirgines pulchrae. Lampades opera iustitiae. Vt in euangelio accipientes lampades suas exierunt ob uiam sponso et sponsae.

Sterilis mystice sanctam ecclesiam ante saluatoris aduentum significat. Vt in Esaia: Lauda sterilis quae non paris. Et in Psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo. Femina uero a partibus femorum dicta ubi sexus species a uiro distinguitur alii Greca aethimologia feminam ab igneaui dictam putant quia #260a# uehementer concupiscit. Libidiniosiores enim uiris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Vnde nimius amor apud antiquos femineos uocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur significat Mariam matrem domini. De qua propheta ait: Femina circumdabit uirum aut humilitatem subiectorum. Quando autem in malam significat libidinem luxoriosorum est.

Senior est adhuc uiridior unde in sexto libro Ouidius ait: Senior inter iuuenemque senemque. Seniores autem nomen aut dignitatem magisterii aut maturitatem consilii significat. Vnde in epistola sua dicit Petrus apostolus: Seniores qui in uobis sunt, obsecro consemor et testis Christi passionum. Et Iohannis: Senior inquit electe dominae; #M185# et: Senior Gaio carissimo. Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione eo quod iam pro uetustate desipi#260b#ant. Nam phisici dicunt stultos esse homines frigidiores sanguinis, prudentes callidi, unde et senes in quibus iam friget, et pueri in quibus necdum calet minus sapiunt. Inde est quod conuenit sibi infantum aetas et senum, senes enim per nimiam aetatem delirant. Pueri per lasciuiam et infantes ignorant quid agant. Senes autem tantum masculini generis est, sicut a nos feminini.

Senex mystice quando in bonam partem accipitur consummatae iustitiae significat hominem et probate scientia, ut est illud in Genesi: Moruus est Abraham senex et plenus dierum. Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus et aetas senectutis uita inmaculata. Quando uero in alteram partem ponitur significat hebitudinem sensus et insipientiam erroris. Vnde in Salomone scriptum est: Cumque iam senex esset deprauatum est cor eius. Senectus autem multa secum et bona affert #261a# et mala. Bona qui nos a potentissimis dominis liberat, uoluptatibus inponit modum.

Libidinis frangit impetus, auget sapientiam dat maturiora consilia. Mala autem quia senium miserrimum est, debilitate et odio. Subeunt enim morbi tristisque sanctus. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis uires senectus et morbus. Senectus aliquando in commoda praesentis temporis significat, aliquando candorem uirtutum, nam propheta dominum precatur in Psalterio ita dicecens: Ne proicias me in tempore senectutis supplicat ne tempore senectutis suae proiciatur a domino, quando fessa fit uirtus corporis plus indiget adiuuari sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem uirtutum significat illud ubi #261b# scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet quae similitudo ut arbitror hic iuste datur ecclesiae.. Quoniam omnia merita sanctorum tamquam cani capitis purissima luce fulgebunt, nec incassum addidit mea quia senectus humana morbis grauissimis sauciata tendit ad finem quaerelis onerosa colore deformis est. At contra senectus ecclesiae ad uitam ducit perpetuam ad beatitudinem mirabilem ad pulchritudinem singularem ut luceant sicut angeli dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant iam de generationum serie dicenda sunt aliqua.

[2] De generationis prosapia

Return to
Chapter headings
Go back to [7.1]
Skip to [7.3] [7.4] [7.5] [7.6] [7.7] [7.8] [End]

Pater est a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias uocitatur. Pater autem dictus eo quod patracione per acta filium procreet. #262a# Patratio enim est rei ueneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo et parentes quasi parientes idem et creatores. Crementum enim est semen #M186# masculi. Vnde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. Multis modis in scripturis pater positus reperitur quia aut naturaliter pater dicitur ud deus pater omnium a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent, aut generatione sicut nominatur pater ab hoc quod filium genuit ut est illud Abraham genuit Isaac, Isaac eutem genuit Iacob et cetera. Aut posteritatem gentis ab eo ortae. Sicut in euangelio legatur: Iudeos domino dixisse, pater noster Abraham est. Et diues in inferno positus patrem uocauit Abraham. Pater uero homo primus Adam intellegitur. Vt est illud #262b# Esaiae pater uester primus peccauit. Item pater mundus siue diabolus est, ut in euangelio: Vos de patre diabolo estis. Et in Zacharia: Patres uestri ubi sunt. Rursum patres apostoli siue prophetae ut in Psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Et doctrina dicitur pater sicut Paulus aliquibus fidelibus ait. Licet multos magistros haberetis tamen non multos patres, ego enim per euangelium in Christo uos genui, aut ueneratione sicut monastica disciplina docet monachos. ut illum qui super eos pastor consitutus est abbatem et dominum uocent. Sed quaeritur cum dominus discipulis suis iusserit dicens: Patrem nolite uocare uobis super terram quia unus est pater uester qui in caelis est nec uocemini magistri quia magister uester unus est Christus. Quare aduersum hoc preceptum doctorem gentium apostolus esse se dixerit aut quomodo uulgata sermone ma#263a#xime in Palestinae et Aegypti monasteriis se inuicem patre uocent, quod sic soluitur. Aliud esse natura patrem uel magistrum aliud indulgentia.

Nos si hominem patrem uocamus, honorem aetati deferimus non auctorem nostrae ostendimus uitae, quia nec initium uitae ex eis habemus sed transitum uitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio ueri magistri. Et ne infinita replicem quomodo unus per naturam deus et unus filius non preiudicat ceteris ne per adoptionem dii uocentur et filii. Ita et unus pater et magister non preiuciat aliis ne abusiue appellentur patris et magistri.

Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia nam causa pater est. Mater significat aecclesiam, ut est illud Psalmiste: Qui habitare facit sterilem in domo matrem #263b# filiorum laetatem. Item mater est caelestis Hierusalem ut in apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrum. Rerum mater sinagoga Iudaeorum intellegitur. Vt est illud Hieremiae prophetae: In sceleribus uestris dimisi matrem uestram. Rursum pater uel mater Babilonia siue carnalis generatio est. Vt psalmista dicit: Quo pater meus et mater mea dereliquerunt me.

Paterfamilias autem dictus quod omnibus in familia sua positis seruis tamquam pater filiis patria dilectione consulit seruorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum #M187# conplectit. Hinc autem exortum est nomen patrisfamilias, qui autem inique dominantur in seruis, hoc se nomine nequaquam se putent appellari. #264a# Qui sit autem paterfamilias mystice intellegendus parabola euangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum caelorum patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in uineam suam. Quis uero patrifamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subiectos dominus in domo qui habet uineam uniuersam scilicet ecclesiam. Quia Abael iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi uenturus est, quot sanctos protulit quasi tot palmites misit.

Matremfamilias inde uocari quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit, tabule enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati. Ita materfamilias illa est quae plures enixa est, nam familia ex duobus esse incipit. Spirita#264b#liter autem mater omnium fidelium sancta est, eclesia quae cotidie deo filios generat per sacramenta diuina. Et uerbum euangelii: Item Hierusalem celestis mater nostra dicitur. Vt est illud in apostolo: Illa inquit quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra. Nam familia pro seruis abusiue non proprie dicitur.

Iuxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana quae in sancta uersatur aeclesia, ut supra ostendimus. Vnde dicitur in oratione sacerdotis ad dominum familiam tuam quae sumus domine continua pietate custodi quia aliter inlesa seruari non potest nisi eius protectione muniatur. Auus patris pater est ab euo dictus id est ab antiquitate. Proauus aui pater est quasi prope auum. Abauus pro aui pater iam longe ab auo. Atauus aui pater. Tritauus ataui pater quasi tetrauus id est quartus supra auum. Sed tritauus ultimum cognationis nomen est.

[3] De ordinibus filiorum

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.3] Skip to [7.4] [7.5] [7.6] [7.7] [7.8] [End]

Quadripertitus est autem ordo #265a# filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, nouissimus. Primogenitus ante quem nullus. Vnigenitus post quem nullus. Medius inter omnes. Nouissimus post omnes, id est, et minimus a monade. Nouissimus autem propter quod nouus quia ceteri precedendo antiquiores existunt. Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura ueluti cum dicuntur filii Abrahae Iudei imitatione ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente euangelio: Potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae uel sicut eosdem Iudeos dominus filios esse dicit diaboli a quo non nati sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque quod humana consuetudine nulli licet nescire uel sicut nos deo non natura, sed adoptione dicimus: Ppater noster qui es in caelis. Doctrina sicut apostolus filios suos appellat eos quibus #265b# euangelium predicauit.

Filii #M188# populi fideles per apostolorum predicationem in eclesia rei nati sicut ait apostolus: In Christo Iesu per euangelium ego uos genui. Quibus per psalmistam dominus dicit: Venite filii audite me. Filii hereticorum discipuli in Iob si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt. Filii reprobi omnes ut in epistola Iohannis: In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. Filia anima fidelis siue eclesia, ut in Psalmo: Audi filia et uide. Et in malam partem filia Babilonis misera. Filiae animae sanctorum, ut in propheta: Ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias. Item filii reprobi omnes ut in Esaia: Preparate filios eius occisioni iniquitate patrum suorum. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur ut isto uocabulo secernantur, a seruis #266a# quia sicut seruus in potestate est domini sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio ut sit liber a patre sicut fit seruo manusmissio, ut sit liberatus a domino. Item liberi dicti qui ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis conditionis sunt semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit.

Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii quos sola natura genuit non honestas coniugii. Idem et pueri et a pube. Ad optiuus filius est qui aut patre iusto aut auo aut pro auo cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem qui utriusque fert nomen ut Fabius Emilius uel Scipio Paulinus. Mystice autem adoptiui filii intelleguntur esse Christiani quos deus pater mittens unigenitum filium suum inmensa gratia per spiritus sancti donum in locum #266b# adoptauit filiorum. Vnde et apostolus ad credentes ait: At ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. ut adoptionem filiorum reciperemus, quoniam autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda nostra damantem abba pater. Itaque iam non est seruus sed filius. Quod si filius et heres per deum.

Gemini sunt non duo tantum simul nati sed etiam plures. De geminis autem unus abortu, alter qui legitime natus fuerit uopicus nominatur. Gemini autem non duo tantum simul nati sed ut quidam uolunt etiam dicuntur plures. Gemini autem in scripturis iuxta allegoriam duo populi intellegitur, hoc est Iudaeorum et gentilium hos prefigurabant illi gemini Rebecce, quos genuit Isaac patriarchae. Vnde ipsa Rebecca dum perrexisset ut adoraret, et consuleret, #267a# dominum tale ab eo accepit responsum due gentes in utero tuo sunt et duo populi ex uentre tuo diuidentur, populusque populum superauit et malor seruiet minori. Quod et aliter iuxta tropologiam intellegi potest. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest quod duae gentes et duo populi sint intra nos uitiorum scilicet atque uirtutum. Sed iste minor est ille maior, semper enim plures sunt mali quam boni et uitia numerosiora sunt uirtutibus, sed tamen et in nobis gratia dei populus populum superat et maior seruit mi#M189#nori, seruit et enim caro spiritui et uitia uirtutibus cedunt.

Postumus uocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est obitum, iste et defuncti nomen accipit sic enim lex uoluit. Vt qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. #267b# Nothus dicitur qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concupina est autem hoc nomen Grecum et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto matre uidua genitus uelut tantum spurii filius quia muliebrem naturam ueteres spuriam uocabant. Latine autem spurii quasi extra purititatem id est quasi inmundi. Legitur enim in libro regum uir spurius nomine Goliad de castris Philistinorum processisse. Quem Dauid uicit atque percussit, quod significat redemptorem nostrum qui fortis manu Goliad qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam singulari certamine congressum prostrauisse ac populum dei a timore eius eripuisse.

Nepos est qui #268a# ex filio natus est, dictus autem nepos quasi natus post primum enim filius nascitur. Deinde nepos gradus enim substitionis est hinc et posteritas quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in iure est propter discretionem successionis amissam.

Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est et dictus pronepos quasi natus porro post ex hoc quoque gradii incipit uocari et progenies quasi proro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur. Ita superius pro aui ac aui qui et progenitores appellantur quasi porro generantes. Pronepus dictus quia prope non potest. Abnepus quia se iungitur, ane#268b#pote est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos ab nepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est quasi tetranepos.

Minores autem non dicimus nisi quotiens graduum defecit nomen. Vt puta filius nepos pronepos abnepos adnepos trinepos, ubi isti gradus defecerint merito iam dicimus minores sicut et maiores dicimus preter patres aui proaui abaui, ataui tritauique uocabulum.

[4] De agnatis et cognatis

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.2] [7.3] Skip to [7.5] [7.6] [7.7] [7.8] [End]

Agnati dicti eo quod accedant pro natis dum desunt filii qui ideo prius in gente agnoscuntur quia ueniunt per uirilis sexus personas, ueluti frater eodem patre natus uel fratris filius nepus uel ex eo item patruus. Cognati dicti quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncta qui inde post agnatos habentur #269a# quia per feminini sexus personas ueniunt nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus.

Consanguinei uocati eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine nati sunt. In scriptura ergo sacra non tantum cognati illi dicuntur qui historialiter qui adam proximitate consanguinitatis sociati uidentur sed etiam illi quos cognatio spiri#M190#talis in fide et bonis operibus coniungit quod ibi monstratur. Vbi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Vnde apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt filii dicuntur Abraham sed qui ex fide Abrahae sunt illi aestimantur. In semine quia qui ex fide sunt illi filii sunt Abrahae. Proximi autem mystice fide propinqui intelleguntur. Vt est illud #269b# in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini proximi.

Vicini propinqui ut in Exodo assument uicinum suum qui coniunctus est domui suae et in Salomone melius est uicinus iuxta quam frater procul. Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. Germani uero de eadem genetrice manantes. Non ut multi dicunt de eodem germine qui tantum fratres uocantur. Ergo fratres ex eodem fructu. Germani ex eadem genetrice manantes. Vterini uocati quod sint ex diuersis patribus et uno utero editi nam uterus tantum mulieris est. Quattuor autem modis in scripturis diuinis fratres dici constat. Natura gente cognatione affectu. Natura ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, #270a# Iacobus et Iohannes.

Gente ut omnes Iudaei fratres inter se uocantur. Vnde dicitur in Deuteronomio si autem emeris fratrem tuum qui est Hebreus. Et apostolus optabam inquit ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem qui sunt Israhelite. Porro cognatione fratres uocantur qui sunt de una familia id est patria quas Latina paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth: Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes nos fratres sumus. Et certe Loth non erat frater Abrahae sed filius fratris eius Aran. Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiritale et commune. Spiritale quo omnes Christiani fratres uocantur. ut ecce #270b# quam bonum et quam iocundum habitare fatres in unum. In commune cum et omnes homines ex uno patre nati patri internos germanitate coniungimur.

Scriptura loquente dicite his qui oderunt uos fratres nostri uos estis. Germana ita intellegitur ut germanus eadem genetrice manans. Mystice Christus frater est, de quo in Canticis canticorum aeclesia dicit frater meus mihi et ego illi. Item fratres apostoli siue omnes sancti. Vt in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in aliam partem ut in Iob: Fratres mei preterierunt me sicut torrens. Amici apostoli uel omnes sancti ut in euangelio iam non dico uos seruos sed amicos. Et in aliam partem amice quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem.

Sodales apostoli ut in Canticis canticorum: Ne uagari incipiam per greges sodalium tuorum. Soror autem ut fraterniam soror est ex eodem semine dicta #271a# quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. Mystice autem sororis nomine sancta ecclesia #M191# uel anima fidelis accipi potest. Vnde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit quam pulchre sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua uino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. In mammis sancti doctores intelleguntur propter consolationem infirmorum et paruulorum sustentationem quae lactae exprimitur. In uberis suauitas gratiae designatur quae pulchrior est austeritate legis. In odore unguentorum fama suauissima insinuatur diffusae fidei quae per totum orbem spargitur, haec quoque legi ueteri praefertur quae in sola Iudea coangustata diu latebat.

Fratres patrueles dicti eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. Consobrini uero uocati quia aut ex sorore et fratre aut ex duabus #271b# sororibus sunt nati quasi consorini. Fratrueles autem materterae filii sunt. Sobrini consobrinorum filii, patruus frater patris est quasi pater alius unde et moriente, patre pupillum prior patruus suscipit et quasi filium lege tuetur. Auunculus est frater matris cuius nomen formam diminutiue habere uidetur quia abauo uenire monstratur. Amita est soror patris quasi alia mater. Matertera soror matris quasi altera mater. Socer qui filiam dedit gener qui filiu1pm duxit. Gener autem dictus quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus quod generum uel nurum sibi associant.

Vitricus est qui uxorem ex alio uiro filium aut filiam habentem duxit. Et dictus uitricus quasi nouitricus, quod a matre super ducatus nouus. Priuig#272a#nus est, qui ex alio patre natus est, et priuignus dici putatur. Quasi priuigenus quia prius genitus. Vnde et uulgo ante natus dicitur. Vocabula a gente haec uidentur declinata genitor genetrix, agnati agnate, cognati cognatae, progenitores progenetrices germani germanae.

[5] De coniugiis

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.2] [7.3] [7.4] Skip to [7.6] [7.7] [7.8] [End]

Vir sexum significat non coniugium nis adieceris uir eius. Maritus uero etiam sine adiectione coniugem sonat et amare maritus quasi mas. Est enim nommen primae positionis quod facit in diminutione masculus in diriuatione maritus. Sponsus ab spondendo uocatus, nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi inuicem emittebant. In quibus spondebant se inuicem consentire iniura matrimonii et fide iussores dabant. #272b# Vnde et admissum est, ut sponsum dicamus uirum ab spondendo et sponsam similiter ceterum propriae spondere uelle est. Ergo sponsum non quia promittitur sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo quod a patre ab initio sit promissus. Vt in Psalmo et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.

Sponsa aeclesia quae utique diuinis sponsionibus sit promissa ut in Cantico Canticorum: Veni alibano sponsa. Veni alibano hoc est a candore baptismatis. Nuptiae copulatio uerbi dei et carnis. Vt in euangelio: Simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. #M192# Item nuptiae societas angelorum et hominum per dominum Christum facta. Vt in euangelio: Et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando reuertatur a nuptiis. Thalamus uterus uirginis Mariae. Vt in Psalmo: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalomo suo. #273a# Thalami corda sanctorum ut in Hiezechiele: Osculum reconciliatio hominis in deum sicut in euangelio de prodigo filio dicitur et osculatus est eum. Et in apostoli: Reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Et in malam partem: Iuda osculo filium hominis tradis. Risus gaudium sempiternum sicut in Salomone pro aecclesia dicitur: Et ridebit in die nouissimo. Et in aliam partem: Ego quoque in interitu uestro ridebo.

Arrabo dicta quasi arrabona quod enim datur pro coniugio bene datur, quia coniugium bonum est. Quod uero causa fornicationis aut adulterii malum est, idcirco arrabo non est. Dicata autem arra, are pro qua traditur. Est autem arra non solum sponso coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data ut conpleatur. Proci nuptiarum petitores a precando et petendo dicte. Pro numba dicta eo quod nubentibus prae est quae que nubentem uiro coniungit, ipsa est et paranimpha. Nam #273b# nimpha sponsam nuptiis et nimpha pro labationis officio quod et ad nomen nubentis alluditur. Coniuges appellati propter iugum quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent propter futuram concordiam ne separentur. Coniuges autem uerius appellantur, a prima disponsationis fide, quamuis ad adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus. Sicut Maria Ioseph coniunx uocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla conmixtio. Matrona est quae iam nupsit et dicta matrona quasi mater nati uel quia iam mater fieri potest. Vnde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem familias. Nam matronae quia iam in matrimonium conuenerunt matres quia genuerunt, matres familiae quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. Monogamus dictus quia uni tantum nupsit. Mono enim apud Grecos unum dicitur, gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus #274a# a numero uxorum uocatus quasi duabus uel tribus maritus. Vidua uocata quod cum iuro duo fuerint, nec circa consortium alterius uiri post mortem coniugis pimi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris uiri nupserint uiduae non dicuntur. Item uidua quod sola sit nec circa consortium alterius uiri coniugalia iura custodiat. Fratris uxor fratrissa uocatur, mariti frater leuir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores, ianetrices uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. Sororis uir speciale nomen non habet, nec uxoris frater.

Matrimonium est, nobilium iusta conuentio et conditio. Coniugium est, legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. Tres autem ob causas ducitur uxor. Prima est, causa prolis de qua legi#M193#tur in Genesi: Et benedixit eos dicens, crescite et multiplicamini. Secunda causa adiutorii de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium simile. Tertia causa incontinentiae unde dicit apostolus: #274b# ut qui se non continet nubat. In elegendo marito quattuor expectari solent. Virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris effectum, refert haec quattuor Virgilius de Aenea quod his Dido inpulsa est in amorem eius. Pulchritudine, quam sese ore ferens. Virtute quam forti pectore et armis. Oratione heu quibus ille iactatur, fatisque bella exhausta canebat. Genere credo equidem nec uana fides genus esse deorum. Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem. Pulchritudo, mores, genus, diuitiae, melius tamen si in ea mores magis, quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem ille quaeruntur, quas aut diuitae aut forma non quas probitas morum commendat. Ideo autem femine sub uiri potestate consistunt, quia leuitate animi pleruque decipiuntur.

Vnde et equum erat eas uiri auctoritate reprimi, proinde et ueteres uoluerunt feminas in nuptas, quamuis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi leuitatem in tutela consistere. Mistice autem uiri nomine aut Christus intellegitur qui est sponsus aeclesiae #275a# aut spiritus hominis, id est mens et ratio quae animam regit et in ea dominatur. Nam uir et uxor eius Christus est et ecclesia. Vnde dicit apostolus: Viri diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit aecclesiam. Similiter et sponsus et sponsa eandem rem significant, quoniam sponsus Christus inde dictus est ut supra ostendimus qui a patre ab initio fuit promissus. Vnde et in Psalmo legitur: In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa uero eius est aecclesia, quae utique diuinis sponsionibus fuit promissa. Vnde in Cantico canticorum dicitur: Veni de Libano sponsa mea, ueni de Libano ueru. Libanus candor interpretatur, id est anima bonis actibus candidata quam tertio hortatur sponsus ut ueniat. Primo uiuentes in carne per bona opera. Secundo absoluta carne ad percipiendam uitam beatam. Tertio recepto corpore ad fruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem uir ponitur, ut est illud in Genesi: Pulchra facie ualde uirgo, quam uir non cognouerat, id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Coniugium uero spiritale, hoc est, coniunction Christi et #275b# ecclesiae multa bona in se habet, quia illud quod diximus in uiro eligendo maxime nitet in Christo, hoc est uirtus et sapientia genus et pulchritudo. De quo ait apostolus: Christum dico dei uirtutem et dei sapien#M194#tiam. Et propheta: Generationem inquit eius quis enarrabit. Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum.

In uxore autem eius similiter illa quatuor quae ante numerauimus inueniuntur, hoc est pulchritudo, genus, diuitiae, mores. Nam in Cantico canticorum de eius pulchritudine ita dicitur: Pulchra es amica mea suauis et decora sicut Hierusalem. De genere quoque eius dicit beatus Petrus apostolus: Vox genus regium et sacerdotale. De diuitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius diuitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis scriptura sacra predicat. Vnde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo uir uirgo est in carne, et monogamus in spiritu, quia aliam sponsam nescit preter sanctam aecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico canticorum: Dilectus meus mihi et ego illi. Qui uxori suae dotem #276a# dedit quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. Arram tribuit quando gratiam spiritus sancti illi dans aeternam in caelis hereditatem promisit, unde apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus hereditatis nostrae.

[6] De morte

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.2] [7.3] [7.4] [7.5] Skip to [7.7] [7.8] [End]

Mors dicta quod sit amara uel a marte qui est effector mortuorum siue a morsu hominis primi quod uetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria sunt autem genera mortis: acerua, inmatura, naturalis. Acerua infantum, inmatura iuuenum, merita, id est, naturalis, saenum. Viui aliquando iusti intelleguntur qui consistunt in aeterna uita, unde est illud, placebo domino in regione uiuorum. Et in alteram partem, laudaui magis mortuos quam uiuentes, hoc est bono fine consummatos quam uiuentes in peccatis.

Mortui enim aliquando peccatores uel infideles significant. Vt est illud in euangelio: Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos. Et in bonam partem. Beati mortui qui in domino moriuntur. Vnde scriptum est in Psalterio: Preciosa est in conspectu domini mors sanctorum. Et in apostolo: Mortui inquit estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. #276b# Mors autem non solum carnis obitum sed etiam interitum animae et damnationem inferni significat. Vnde scriptum est: Quocumque die comederitis ex eo morte moriemini. Et alibi saluator ait: Si quis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum. Et rursum: Ego sum inquit resurrectio et uita qui credit in me non morietur in aeternum. Et in psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessimae. Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur. Reuera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur: Viuentes mundo, et mortui deo peccatores intelleguntur in Psalmo: Descendunt in infernum upiuentes.

Cadauer autem est #M195# si in sepultum iacet. Nam cadauer nominatum a cadendo quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus. Crematum reliquias conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur ut est illud cum corpora luce curentum. Mistice cadauera infidelium corporis significant, ut est illud in propheta: Et impleam uallem Iosaphad cadaueribus #277a# mortuorum. Item in aliam partem ponuntur, ut est illud in Psalterio. Posuerunt cadauera seruorum tuorum. Defunctus uocatur quia compleuit uitae officium. Nam dicimus functus officio qui officia debita compleuerunt, unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus quod ab officio sit uitae depositus, siue quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu, sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere. Sepultus autem, aut uitus obrutum, aut damnatum in inferno significat, unde dicitur: Mortuus est et diues et sepultus est in inferno. Sepulchrum uero allegorice corpus peccatoris intellegitur mortuam uitus animam intrinsecus retinens. Et in euangelio dicitur: Quia similes estis sepulchris de albatis quae a foris parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulchrum memoriam mortis et resurrectionis domini significat, ut in Esaia: Et erit inquit sepul#274b#chrum eius gloriosum.

[7] De portentis

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.2] [7.3] [7.4] [7.5] [7.6] Skip to [7.8] [End]

Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata uidentur sed non sunt contra naturam, quia diuina uoluntate fiunt. Cum uoluntas creatoris cuiusque condite rei natura sit. Vnde et ipsi gentiles deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere monstrare ac predicare aliqua futura uidentur. Nam portenta dicta perhibentur, a portendo id est, prae ostendendo. Ostenta autem quod ostendere quicquam futurum uideantur.

Prodigia quod porro dicant, id est futura predicant. Monstra uero a monitu dicta quod aliquid sigificando demonstrent, siue quod statim monstrent quid appareat et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constituta uidentur. Vult enim deus interdum uentura significare #278a# per aliqua nascentium noxia sicut per somnos et per oracula qua premoneat et significet quibusdam. Vel gentilibus uel hominibus futuram cladem quod plurimis etiam experimentis probatum est. Xersen quippe uulpis ex equa creata solui regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum quod superiores corporis partes hominis sed mortuas habuent. Inferiores diuersarum bestiarum, sed uiuentes, significasse repentinam re#M196#gis interfectionem, superuixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae insignificationibus dantur non diu uiuunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt.

Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur sicut fertur in umbria mulierem peperisse serpentem. Vnde Lucanus matremque suus conteruit infans. Portentuosa uero leuem sumunt mutationem. Et exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur, uel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Titan in nouem iugeribus #278b# iacens Homero testante. Alia paruitate totius corporis ut nani, uel quos Greci pigmeos uocant, eo quod sunt statura cubitales. Alia magnitudine partium ueluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus ut bicipites et trimani, uel scinodontas quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium in quibus altera pars plurimum defecit ab altera ut manus a manu, uel pes a pede.

Alia discisione ut sine manu aut capite generata, quos Grecae steresios uocant. Alia per numeria quando solum caput aut crus nascitur. Alia quae in parte transfigurantur sicut qui leonis habet uultum uel canis uel taurinum caput aut corpus, ut ex faside memorant genitum minotaurum quod Greci aethero morfian uocant. Alia quae ex omni parte transfigurantur in aliene creationis portentum ut ex muliere uitulum dicit historia generatum. Alia qui sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, uel in fronte, aures supra in timpora, uel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen #279a# habuisse. Alia secundum connaturationem ut in alia manu digiti plures connaturati et coherentes reperiuntur, in alia minus siue in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem sicut hi qui dentati nascuntur siue barbati uel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum sicut illud quod praediximus. In Alexandro multi formae portentum. Alia commixtione generis ut androgeniet ermafrodite uocantur. Ermafroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Grecos masculus, afrodi femina nuncupatur. Hi dexram mamillam uirilem, sinistram muliebrem habentes uicissim coeundo. Et gignunt et pariunt. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum. Ita in uniuerso genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gigantes zenotefali, ciclopes, et cetera. Gigantes dictos iuxta Greci sermonis aethimologiam qui eos gegines existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulosae pariens terra immensa molae et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur, genis, genus licet et terrae filios uulgus #279b# uocat quorum genus incertum est.

Falsa autem opinantur quidam imperiti descripturis sanctis praeuaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluuiam concubuisse, et exinde natos gigantes, id est nimium grandes et fortes uiros de quibus terra completa est. Zenotephali appellantur eo quod ca#M197#nine capita habeant quosque se largitus magis bestias quam homines confitetur, hi in India nascuntur. Ciclopes quoque eadem Indie gignit, et dictos ciclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur, hi et agriofagitae dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. Lemnias in Libia credunt truncos sine capite nasci et os et oculos habere in pectore. Alios sine ceruicibus gigni, oculos habentes in humeris. In ultimo autem orientis monstruose gentium facies scribuntur. Aliae sine nasibus aequali totius oris planitiae in formes habentes uultus. Alii labro subteriore ad eo prominente ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientis. Aliis #280a# concreta ora esse modico tantum foramine, calamis habenarum haurientes pastus nonnulli sine linguis esse dicuntur inuicem sermonis utentes, nutu siue motu.

Panotios apud Scithiam esse fertur tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. Pan enim Greco sermone omne othim aures dicuntur. Artabante in Aethiopia proni, ut pecora ambulare dicuntur, quadragesimum aeui annum nullus supergreditur. Satiri homunciones sunt ad uncis naribus cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus uidit, qui etiam interrogatus, a dein seruo respondisse fertur dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis heremi, quos uario delusa erore gentilitas faunos satyrosque colit.

Dicunt quidam esse siluestres homines quos nonnulli faunos ficarios uocant. Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Greci uocant, eo quod per estum in terra resupini iacen#280b#tes pedum suorum magnitudine adumbrentur. Antipodas in Libia plantas uersas habent post crura et octenus digitos in plantis. Ippodes in Scithia sunt humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem quae Macrobi nuncupantur, xii pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis quos Greci a cubito pigmeos uocant, de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent quibus est uicinus Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum, quae quinquennes concipiunt et octauum uitae annum non excedunt. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta quae non sunt sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Gerionem Spaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset.

Gorgones quoque meretrices crinitos serpentes quae asspicientes conuertebant in lapides habentes unum oculum quem inuicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pul#281a#chritudinis quasi unius oculi quae ita spectatores suos stupescere, faciebant ut uertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte uirganes, et ex parte uolucres habentes alas et ungulas quarum una uoce, altera tibi, tertia lira canebat. Quae inlectos naui#M198#gantes sub cantu in naufragia trabebant. Secundum ueritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quo deducabant ad egestatem his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas quia amor et uolat et uulnerat atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus uenerem creauerunt. Scillam quoque fertur feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus magnis propter fraetum siculi maris in qua nauigantes uerticibus in se concurrentium undarum ex territi latrare existimant undas quas sorbentes aestus uorago collidet. Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem deuorat, id est infantiam, #281b# iuuentutem, senectutem, quem quidem ideo dictum Cerberum putant quasi creouorum id est carnem carnem uorans.

Dicunt et Ydra serpentem, cum uiiii capitibus quae Latine Scedra dicitur, quod uno ceso tria capita excrescebant, sed constat Ydram locum fuisse euomentum aquas, uastantem uicinam ciuitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant quod Hercoles uidens loca ipsa exussit. Et sic aquae clausit meatus. Nam Ydra ab aqua dicta est, huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem heresium dicens, heresis enim quasi quaedam Ydra fabularum uulneribus suis creuit, et dum sepe reciditur pululauit igni debita incendioque peritura.

Fingunt et Cimeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra, quam quidam Fisiologi non animal sed Ciliciae mentem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus #282a# plenam hunc Bellorofontus habitabilem fecit. Vnde cimeram dicitur occidisse. Centauris autem species uocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Tessalorum dicunt. Sed pro eo quod discurrentes id est bello uel ut unum corpus equorum et hominum uiderentur inde centauros fictos asseuerant. Porro Monocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulosae in laborintho inclusam fuisse. De qua Ouidius semibouemque uirum semiuirumque bouem. Ono centaurum autem uocari eo quod media hominis specie media asini esse dicatur, sicut et Yppocentaurus quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. Hoc quoque notandum est quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur cum aliquid de futuris praesignant, ut est illud quod dominus ad Hezechielem ait: Fili hominis dedite insignum et portentum domui Israhel. Vnde idem propheta legitur iussus dormire in latere dextro ad tempus. #282b# Et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret quod dominus populo Israhelitico in uindictam euenire uolebat. Item de Esaia legitur quod nudus et discalciatis ambulauerit ad praefigurandum uastationem terrae Iudeorum et captiuitatem populi Israhelitici, sic et alii prophetae #M199# actibus suis et uaticiniis futura examplabant. Similiter et in nouo testamento signa portenta et prodigia leguntur accididisse, quod etiam et Iohel in suo libro praedicere uidetur, ut est illud. Et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae. Senes uestri somnia somniabunt et iuuenes uestri uisiones uidebunt. Sed et super seruos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in celo et in terra sanguinem et ignem et uaporem fumi. Sol uertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniet dies domini magnus et horribilis, et erit omnis quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. Vnde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius disputare, sed et hoc #283a# nos conuenit credere quod quecumque ueraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et uoluntate dei fieri posse, qui omnia iuste agit et recte disponit, quia iustus est dominus in omnibus uiis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

[8] De pecoribus et iumentis

Return to
Chapter headings
Go back to
[7.1] [7.2] [7.3] [7.4] [7.5] [7.6] [7.7] [End]

Omnibus animantibus Adam prima uocabula indidit appellans unicuique nomen ex presenti institutione iuxta conditionem naturae cui seruiret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt uocabula, non autem secundum linguam Latinam atque Grecam aut quarumlibet gentium barbarum nomina illa inposuit Adam, sed et illa lingua que ante diluuium omnium una fuit quae et Ebrea nuncupata est. Latinae autem animalia siue animantia dicta quod animentur uita et moueantur spiritu. Iuxta allegoriam uero animalia brutos homines significant, et terrena tantum modo cogitantes unde dicitur, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei stultitia est enim illi. Hinc et per psalmistam dicitur: Animalia tua inhabitabunt in ea. #283b# Animalia fuerunt gentes ueri religione uacuatae, sed cum ad dominum uenerunt cuius ope facte sunt ditate. Iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur, haec habitabunt in aecclesia, cum uere religionis cultum ipso miserante perciperint. Item illud quod dicit apostolus: Est corpus animale, est et spritale, et non prius spiritale, sed quod animale. de inde quod spiritale, in corpore animali significat praesentis uitae statum quam diu homo gerit, corpus mortale. Spiritale autem corpus significat futurae uitae inmortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit in corruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur ut uiuat. Spiritale autem cum horum nihil indigebit conuersus in uita, omnia supradicta hoc sensu clauduntur, non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurgit spiritale, quod neque iam manducet, nec infirmatur, nec sit foetidum, ne aegrum natura, quia animale ex Adam, spiritale uero per Christum et resurrectio mortuorum. Animalia quae ruminant quae in #M200# lege #284a# munda describuntur homines sunt sancti diuina praecepta ore et corde siue opere semper meditantes, ut est illud in Psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Animalia uero quae non ruminant peccatores in mundi minime legi dei operam dantes nec in eo meditatione studentes. Animalia quippe quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege munda describuntur, sunt fideles in utro que testamento credentes, et uelut in duabus ungulis pedem operis, forma gresus figentes. Animalia enim quae ruminant, et ungulam non findunt, quae in munda narrantur, populi sunt Iudeorum, qui testamentum uetus ore meditantur, sed nouum minime recipiunt.

Item animalia cornuta quae in sacrificio dei offerri praecipiuntur, in esum fidelium carnes illorum conceduntur, sicut uituli, arietes, hyrci cerui, dammilae, et capreoli, uirtutes significant sanctorum cornua uirtutum, aduersus diabolum et uitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in euangelio significat, et erexit #284b# cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui. Cornua uii potestates per omne tempus. Vnde in Apocalipsi: Vidi inquid agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos uii. Cornua tropheum crucis Christi in Abbacuc: Cornua in manibus eius ubi abscondita est fortitudo eius. Cornua superbia diaboli uel potestas eius presenti in tempore, siue regnum Anticristi. In Appocalipsi: Cornua regna saeculi huius. In Danihele: Cornua superbia. In Psalmo: Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. Et alibi et omnia cornua peccatorum confringam. Quadrupedia uocata quia quattuor pedibus gradiuntur, quarum quedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cerui, dammae, et onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt ut leones, neque iumenta ut usus hominum iuuari possint. Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad uescendum apta, ut oues et sues, aut usui hominum commoda, ut equi et boues. Differt autem inter pecora, et pecudes. Nam #285a# ueteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerit. Pecudes autem tantum illa animalia quae eduntur quasi pecu edes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo uocatum. Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem uel onus suo adiutorio sub iectando uel arando iuuent. Nam bos carpentum trahit et durissimas terrae glebas uomere uertit. Equus et asinus onera et hominum in gradiendo laborem temperant. Vnde et iumenta appellantur ab eo quod iuuent homines, sunt enim magnarum uirium animalia. Iumenta autem mysticae fideles sunt in ecclesia sed spiritali intellectu carentes. In Psalmo homines et iumenta saluos facies domine. Item iumenta intellectu et eloquio carentes in Psalmo: Vt iumentum factus sum apud te. Rursum iumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Iob ita scriptum est: Conputruerunt iu#M201#menta in stercore suo. Item iumentum corpus est Christi ut quibusdam uolunt, unde est illud euangelii: #285b# Inposuit illum in iumentum suum et duxit illum instabulum. Pecudes autem significant simplices homines et minus callentes ingenio quos dominus per gratiam spiritus sancti inluminatos efficit gregem suum et inter oues suas numerari facit. Vnde Psalmista de Christo dixit: Omnia subiecisti suppedibus eius, oues et boues uniuersa insuper et pecora campi. Pecora autem aliquando peccatores, et qui uoluptatibus dediti sunt, ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis. Et in Psalmo: Oues et boues insuper et pecora. Pecora simpliciores quique minus prediti ratiocinandi subtilitate. In Salomone: Diligentes agnosce uultum pecoris tui tuos que greges considera. Oues electum populum Christianum significant. Sicut in euangelio dominus Petro dicit apostolo: Pasce oues meas. Quid ideo comparantur ouibus. Quoniam se praestante domino in noxia conuersatione moderantur, deinde exubias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ouis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem #286a# se expoliantis accusat. Boues autem praedicatores designant qui humana pectora mandatis celestibus uirtutum messem germinare fecerunt. Nec uacat quod dicit insuper. Quia non solum illi sancti subiecti sunt sed etiam peccatores. Sepe enim de conuersis talibus malore gloria triumphat dominus Christus. Pecora enim sunt dum in camporum libertate, id est in mundi istius uoluptate pascuntur.

Oues sunt cum iam intra domini septa clauduntur. Item alibi uox diuina dicit: Meae sunt omnes ferae siluarum iumenta in montibus et boues. Feras siluarum, gentes significant, qui in seculi istius nemoribus, superstitione ferocissima uersabantur. Iumenta in montibus sunt simplices in aecclesia, catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boues indicant apostolos et prophetas qui in agro domini assiduo labore uersati sunt. Qua propter his allusionibus competentes apposius prefigurat ecclesiam catholicam dedi uersus mundi partibus colligendam. #286b# Discretio est autem inter armenta et greges, nam armenta equorum et boum sunt, greges uero camelorum caprarum et ouium. Ouis molle pecus lanis corpore in erme, animo placidum ab oblatione dictum, eo quod apud ueteres in initio non tauros sed oues in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes uocant eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oues autem ut diximus innocentes et simplices quosque in populo Christiano significant, necnon et ipsius domini aliquando mansuetudinem et patientiam ouis typice demonstrat, ut est illud Esaiae de innocenti morte saluatoris. Sicut ouis inquit ad occisionem ducetur et non aperiet os suum. Oues populi fideles in euangelio: Oues meae uocem meam audient. Et in Psalmo: Omnia subiecisti sub pedibus eius oues et boues. Oues #M202# duae significant populos gentium quas nutriet homo id est Christus, de quo legitur in propheta in diebus illis nutriet homo uaccam boum et duas oues et prae ubertate lactis comedet butyrum. Item oues reprobi in Psalmo: Sicut oues in inferno #287a# posite sunt et mors depascet eas, id est diabolus.

Verbix uel a uiribus dictus, quod ceteris ouibus sit fortior, uel quod sit uir id est masculus, uel quod uermes in capite habeant quorum excitati pruritu inuicem se concutiunt expugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et aries uel a potu areos id est amare uocatus. Vnde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur siue quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum, unde est illud: Aries mactatur ad Aram. Arietes autem significant apostolos uel ecclesiarum principes. Vnde in Esaia legitur: Arietes Nabaioht ministrabunt tibi. Et in Psalterio: Ad fertae domino filios arietum, hi tamquam duces gregum incaulas domini perduxerunt populum Christianum. Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui prauo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam ut diximus animalia ipsa plurimum fronte ualent et obiecta semper inpingendo deiciunt quod praedicando #287b# fecerunt apostoli, qui diuersas superstitiones et idola firmissima celestis, uerbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt praui de quo legitur in Ezechihel: Cum hedis et agnis et arietibus.

Agnum quem Greci uocant a potu agno quasi pium, Latini autem hoc nomen habere putant eo quod preceteris animantibus matrem agnoscat, ad eo ut etiam si in magno grege errauerit statim balatu recognoscat uocem parentis. Agnus autem aut personam saluatoris nostri mystice gerit cuius mors innocens saluauit genus humanum. De quo Iohannes ait: Ecce agnes dei ecce qui tollit peccata mundi, aut cuiuslibet catholici uitam innoxiam qui matris suae hoc est aecclesiae uocem agnoscens oboediendo eius adheret lateri et oboedit mandatis. Agni sancti in euangelio pasce agnos meos. Agni homines lasciuientes in Esaia incrassatus est. Gladius meus de sanguine agnorum et hyrcorum. Agna uita actiua #288a# in Leuitico agat penitentiam et oferat agnam de grege siue capram quae est contemplatiuae uitae figura. Septem agni et septem agnae quae in lege deo in sacrificium offerri precipiuntur sanctorum omnium plenitudinem uel operis innocentiae obtinent mysterium.

Fetus gemelli duo caritatis precepta id est dilectio dei et proximi in Canticis canticorum omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas. Edi ab edendo uocati parui enim pinguissimi sunt, et saporis locundi, unde et edere inde et edulium uocatur. Hi quoque iuxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram iudicis in fine statuendi sunt. Sicut iusti ad dexteram, quos oues significant. Vnde ipsa #M203# ueritas in euangelio ait: Statuet quidem oues a dextris, edos autem a sinistris. Interdum autem et iusti hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Hieremia, recedite inquit de medio Babilonis, de terra Caldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges. #288b# Edus Christus propter similitudinem carnis peccati, ut in Deuteronomio: Non coques edum in lacte matris. Edus Antichristum significat ut est illud in euangelio: Numquam dedisti mihi edum ut cum amicis meis epulares.

Ouile ouium ecclesia est, ut in euangelio: Et fiat unum ouile et unus pastor. Pastor Christus, ut in euangelio: Ego sum pastor bonus. Pastores apostoli uel ceteri principes ecclesiarum, ut in propheta: Dabo uobis inquit pastores, secundum cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Pastores sacerdotes improbi, ut in Hieremia: Grex dispersus, quia non est qui dispersa colligat et cetera. Custos dominus, in Iob: Tibi peccaui o custos hominum. In Esaia: Custos quid de nocte custos quid de nocte. Custodes apostoli uel ceteri predicatores. In Esaia: Super muros tuos Hierusalem consitutui custodes tota die et tota nocte. Mercennarii populus Iudeorum. In euangelio, Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus. Inquilinus hereticus mercennarius populus Iudeorum in Leuitico: Inquilinus sacerdotis #289a# et mercennarius non comedet, ex eo hoc est ex sacrificio corporis domini.

Hircus lasciuium animal et petulcum et feruens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transuersum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirci sunt oculorum anguli secundum Suetonium cuius natura adeo calidissima est, ut adamantem lapidem quem nec ignis nec ferrum domari ualet, solus huius cruor dissoluat. Nam hyrcus qui in lege pro peccatis offerebatur peccatorum, ostendit personam qui fuso sanguine, hoc est poenitentiae lacrimis soluit duritiam peccatorum. Vnde in Psalmo: Ad dominum dicit ecclesia, offeram tibi boues cum hyrcus. Hyrci peccatores siue gentiles. In Danihele: Ecce autem hyrcus caprarum ueniebat ab aquilone. Duo hyrci uterque populus Iudeorum scilicet et gentium extra duce pecccati uenientes. In Leuitico: Alii autem duos hyrcos Christum et Barraban intellexerunt. Boues ut supra diximus intelleguntur predicatores qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus caelestis uerbi semina #289b# fructuosa condebant. Hyrci uero intelleguntur qui diabolicis prauitatibus studentes hispidis uitiis uestiuntur. Hyrcus enim dictum est quasi hirsutus sed et eos cum bubus offert aecclesia quando conuersi Christo domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille qui pendebat in cruce, sed mox factus est bos, quando ad confessionem ueritatis respiciens peruenit, dixit enim, Memento mei domine cum ueneris in regnum tuum.

Capros et capras a carpendis uirgultis, quidam dixe#M204#runt, alii quod carpent aspera, nonnullli a crepitu crurum eas uocitatas putant, agrestes capre quas Greci pro eo quod accutissime uideant, id est {Greek: ondepectepon} dorcas appelauerunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamuis de longe uident tamen omnes qui ueniunt, id est aut capre idem ibices quasi abices eo quod instar auium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitant. Ita ut de sublimitate uix humanis obtutibus pateant. Vnde et meri#290a#diana pars ibices aues uocat, qui Nili fluentis inhabitant, haec itaque animalia ut diximus in petris altissimis commorantur et si quando ferarum uel hominum aduersitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus, sese preciptantes in suis cornibus inlaesa suscipiunt. Capra carnem saluatoris significat, hoc est similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge dilectemi assimilare caprae. Item caprae peccatores siue gentiles, in Danihele: Ecce hyrcus caprarum id est princeps peccatorum. Caprae ergo, iusti interdum ex gentibus uenientes. In Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum quae ascende sunt de monte Galaad. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo innuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis donec asperet dies et inclinentur umbrae. Quod enim haec animalia ferarum uel hominum aduersitate perterrita, de altissimis rupibus se precipitando cornibus suis, inlesa se suscipiunt, significat quod iusti quique et deum timentes, legem #290b# dei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis caritatis eam ad implentes, ab omni aduersitate, inlesi custodiuntur. Grex intellegitur fidelium congregatio, ueterem conuersationem in baptismo relinquentes, ut est illud in Cantico canticorus: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro. Item grex est, peccatorum collectio in Hieremia: Congrega eos quasi gregem ad uictimam.

Cerui dicti apo ton creaton, id est a cornibus . Cerata enim Grece cornua dicuntur, hi serpentum inimici, cum sese grauatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cauernis, et superata pernicie ueneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum, arrectis auribus acute audiunt submissis nil. Si qua in mensa flumina uel maria transnatant, capita dunibus precedentium proponunt. Sibi que inuicem succedentes, nullum laborem ponderis #291a# sentiunt. Ceruus enim sanctos uiros significant, deum desiderantes. Vnde propheta ait: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te deus. Est enim illud animal primo innoxium, deinde uelocissimum, tercio desiderio in ardescente siticulosum serpenti naribus trahit, quas ut uorauerit uenerio aestu ante per motus, ad fontem aquarum quanta potest uelocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando uenena an#M205#tiqui serpentis haurimus et in intimis caucibus aestuamus ad fontem diuinae misericordiae ilico festinemus. Quatinus quod peccati aduersitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate uincatur. Nec uacat quod ad fontes aquarum dixit non aquas. Fons enim aquarum Christus est dominus, unde omnia fluunt quecumque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt, fons autem aquarum semper inriguus est. Vnde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum numquam possit #291b# habere ieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi ceruis. Item cerui patriarchae, unde in Canticis canticorum pro saluatore qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge dilecte mi assimilare caprae hinuloque ceruorum. Cerui apostoli in Psalmi: Vox preparantis ceruos. Cerua est caro domini, in Salomone: Cerua carissima et gratissimus hinnulus ubera eius inebriente, id est euangelica doctrina. Ceruae apostoli ob hoc quod spiritaliter parturiunt. In Iob: numquid nosti tempus partus, ibi cum uel parturientis ceruas obseruasti. Ceruus est ut diximus uenenosorum serpentium uorax, spinosa transcendens, et summa agilitate preditus habitare, diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles qui diabolum uorant, quando nequitias eius ad domini laudem gloriamque conuertunt, uitiaque huius seculi quasi spinas bona conuersatione transiliunt, et habitant in montibus, id est apostolis et prophetas qui sanctis predicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. #292#Tragelafi a Grecis nominati qui dum eadem species sint ut cerui uillosos tamen habent armos ut hirci et menta promissis hirsuta barbis qui non alibi sunt quam circa fasidem.

Hinnuli filii sunt ceruorum. Dammula uocata quod de manu effugiat timidum animal et in belle. De quo Martialis: Dente timetur aper defendunt cornua curuum in belles damnae, quid nisi preda sumus. Haec quoque animalia aut Christum siue innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus dammulae hinuloque ceruorum. Christus igitur in adsumptione carnis et humilitate dammae assimilatur. In uarietate uero uirtutum et innocentia hinnulo ceruorum, hoc est patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit.

Lepus leui pes qui uelociter currit. Vnde et Grece pro cursu lagos dicitur, uelox enim animal et satis timidum . Significat autem lepus homines timentes deum, #292b# qui non in semetipsis, sed in creatore suo fiduciam habent. Vnde legitur in Salomone: Lepusculus pleps inualida, quae collocat in petra cubile suum. Vnde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur, quod lepusculus domini Moyses steterit in foramine petrae, quia in passione redemptoris, spem saluus suae habuit. Eri#M206#natius uero est quem uocamus ericium animal omnino timidum, natura prouidente semper armatum, cuius cutem inuicem setarum sudes accutissimae densis simeque communiunt. Cui tamen non sufficit natiua munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet, semper in saxis. Huic competenter aptatus qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium.

Sus dicta quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres eo quod grandes habet uires. Porcus quasi spurcus, ingurgitat enim se ceno, luto inmergit, limo inlinit. Oratius: #293a# Et amica luto sus. Hinc etiam spurciciam uel spurios nuncupamus porcorum. Pilos setas uocamus et setas a suae dictas a quibus et sutores uocantur quod ex setis suant, id est consuant pelles. Sues peccatores significant et inmundos, uel hereticos de quibus in lege precipitur ob hoc quod ungulam findunt et non ruminant ne a fidelibus eorum carnes contingantur. Hi licet utrumque testamentum legis et euangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant inmundi sunt. Item sues poenitentes neglegentes, et ad ea que fleuerant reuertentes significant. Sicut Petrus in epistola sua ait: Canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. Canis ergo cum uomit profecto cibum qui pectus deprimebat proicit. Sed cum ad uomitum reuertitur unde leuigatus fuerat rursus oneratus. Sic qui admissa plangunt profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant et quae eos intus deprimebat, proiciunt confitendo quam post confessionem dum repetunt resumunt. Sus lota in uolutabro luti dum lauatur #293b# sordidior redditur. Et qui admissum plangit nec tamen deserit grauiori culpae se subicit, qui et ipsam ueniam contemnit quam flendo impetrare potuit, et quasi inlutosa aqua semetipsum inuoluit, quia dum suis lacrimis uitae munditiam subtrahit, ante dei oculos sordidas ipsas lacrimas facit. Item porci homines inmundi atque luxuriosi in euangelio: Si eicis nos mitte in porcos. Item ibi: Ne mittatis margaritas uestras ante porcos. Porci inmundi spiritus in euangelio: Et misit illum in uillam suam ut pasceret porcos. Porcus quoque similiter inmundos significat et peccatores. De quibus in Psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est, uenter eorum saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerunt paruulis suis. Iudeos dicit de inmunditus quae a domino abscondita id est noscuntur esse prohibita. Porcina ad polluta respicit, quae inter cetera ueteris testamenti precepta inmunda prenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis quando clamabant, sanguis huius #294a# super nos et super filios nostros. Item sus peccator recte intellegens et luxuriose uiuens. In Salomone circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Item sus carnalium cogitationes sordidae ex quibus opera praua uelut decocta procedunt. In Esaia qui comedunt car#M207#nem suillam et ius profanum in uasis eorum, id est in cordibus eorum.

Aper a feritate uocatus ablata f littera et subrogata p. Vnde et apud Grecos siagros id est ferus dicitur, omne enim quod ferum est et in mitae abusiue agreste uocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum huius seculi. Vnde in Psalmo de uinea domini scriptum est: Exterminauit eam aperde silua, et singularis ferus de pastus est eam. Exterminauit extra terminos atque patriam suam ubique dispersit, quod ingente contigit Iudeorum. Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis exstitit fortis et seuus. Per hoc autem nomen significat #294b# Iudeis fuisse contrarium, qui hoc animal inter cetera habere uidebatur inmundum. De silua scilicet de gentibus quae merito siluis squalidis conparantur, quia adhuc in siti de fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum titum eius filium memorat, qui reliquias belli tanta populatione contriuit, ut gentem et ciuitatem quasi herbarum pabula terribili de pastione consumeret, necesse enim fuit hoc uineae contingere, cuius macheria uidebatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intellegi potest. De silua autem dixit: Quia cogitationes eius agrestes, auieque semper existant.

Iuuencus dictus eo quod iuuare incipiat hominum, usus incolenda terra uel quia apud gentiles Ioui semper ubique iuuencus immolabatur numquam taurus. Nam in uictimis, etiam aetas considerabatur. Taurus Grecum nomen est, sicut et bos indicis tauris color fuluus est, uolueris per nititas pilis in contrarium uersis. Caput circum flectunt flexibilitate qua uolunt, #295a# tergi duritia omne telum respuunt inimici feritatem. Taurus Christus in Genesi et furore suo subneruauerunt taurum. Item tauri potestates seculi huius, cornu superbiae humiles plebes uentilantes. De quibus in Hierem:av Mugistis ut tauri. Et alibi: Et tauri cum potententibus. Tauri enim et in bonam et in aduersam partem significationem trahunt. In bonam quoque, ut est illud in euangelio: Ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Quid ergo per tauros nisi patres testamenti ueteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii retributione percuterunt. Vt ita dicam: Quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos uirtutis corporeae cornu feriebant. Quid uero per altilia nisi noui testamenti patres figurantur. Quid gratiam pinguedinis interne percipiunt, aeternis desideriis innitentes ad sublimi contemplationis suae, penna subleuantur. In contrariam uero partem tauri positi inueniuntur ut est illud in Psalmo: Concilium tau#295b#rorum inter uaccas populorum. Hic per tauros hereticos significat indomitos, qui erecta ceruice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt.

Vacce quoque populorum sunt in uberes ductili uoluntate leuissime#M208# que perfidiae doctores tamquam tauros sequuntur. Bouem Greci boeten dicunt, hunc Latini trionem uocant, eo quod terram terat quasi terionem. Neuius trionem hic moderatur rusticus cuius latitudo pellium a mento ad crura pallearia dicuntur a pelle ipsa quasi pallearia in bubus ergo aliquando luxuriosorum, dementia, aliquando laboriosa fortitudo predicantium, aliquando humilitas exprimitur Israhelitarum, que enim bouis nomine per comparatione luxuriosorum dementia designatur. Salomon indicat qui cum male suadentis mulieris petulantiam premisisset adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad uictimam. Rursum quia bouis nomine labor predicatoris exprimitur, legis uerba testantur qui ait: Non obturabis os boui trituranti. Rursum quia bouis nomine plebs Isra#296a#helitica figuratur propheta asserit, qui redemptoris aduentum denuntians dicit. Cognouit bos possessorem suum et asinus prae sepe domini sui. Item ibi beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bouis et asini. Item bos diabolus in membris suis, hoc est hereticis. Vnde in Iob: Foenum ut bos comedet. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leena, draco dracena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in lege ubi uacca rufa aetatis integre, et quae non traxerit iugum immolari iubetur in expiatione sanctuarii domini. Solet per masculinum fortitudo, per femininum uero infirmitas designari. Quid ergo per uaccam? Nisi adsumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis dominicae figuratur. De quo scriptum est, quia et si mortuus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute. Bene autem uacca haec rufa dicitur, quia uidelicet eius humanitas rubra per cruorem passionis fuit, aetas humanitatis domini inte#296b#gra est, omnis eius operatio perfecta. In qua uidelicet humanitate macula non fuit, quia et ueraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. Bene autem subditur, nec portauerit iugum, quia ergo dominus nulli peccato sub sucubuit iugum minime portauit. Bene autem dicitur immolauit eam in conspectu domini, redemptor enim noster in conspectu hominum quasi extinctus est, sed in conspectu patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos patris sacrificium fuit. In malam uero partem uacca accipitur, quando lasciuiam hominis peccantis exprimit, ut est propheticum: Vacca lasciuiens Ephraim. Et item Ephraim inquit uitula docta diligere trituram, et ego transiui super pulchritudinem colli eius. Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut in Esaia: Nutriat homo uacca boum id est Christus. Et duas oues et pre ubertate lactis comedet butirum. Vaccae fidelis in ecclesia quorum figuram uaccae ille gerebant quae archam domini de terra Philistinorum #297a# reportarunt. Vaccae animae carnalibus uitiis plenae, ut in #M209# Psaltero: Concilia taurorum inter uaccas populorum. Vaccae diuites seculi huius, ut in Amos: Audite, uerbum domini uaccae pingues.

Vitulus et uitula a uiriditate uocati sunt, id est aetate uiridi sicut uirgo, uitulam ergo paruam esse, et nondum enixam. Nam enixa iuuenca est, ut uacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae deuotionis. Vnde scriptum est: Reddemus uitulum labiorum nostrorum. Et in Psalmo: Tunc inquit imponent super altare tuum uitulos. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus quorum aetas prima est, et a iugo peccati ceruix probatur aliena. Et ideo in tali uerbo permansit ut actum illum preterite legis iudicaret, fuisse rerum imaginem futurarum, siue illos predicatores euangelii promittit, quorum imaginem in uituli figura Lucas euangelista suscipit, qui non mugitibus aera uerberarent #297b# sed orbem terrarum dominice. Fidei predicatione complerent, siue illos magis uitulos debemus auertere, qui animas suas in hostiam suauitatis, sacris altaribus obtulerunt. Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis euangelicis ageretur, quodam loco ipsum dominum uitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Qua propter siue de adulescentibus siue de praecatoribus siue de martyribus sentiatur, tales tantum prophaeta uitulos, altaribus domini potuit promittere, quos Christianae religioni nouerat conuenire. Vitulus Christus in euangelio, adducite uitulum saginatum et occidite, et in aliam partem, Et comminuet eos tamquam uitulum Libani. Vituli sancti fide crescentes, et a iugo legis libera colla habentes. Vituli Iudaei lasciuientes in Psalmo: Circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. Tunc ergo in malam partem uituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciuiam significat #298a# peruersorum. Vnde filii Israhel in deserto peruersamente idolatriam in similitudine uituli exercuerunt, et Hieroboam relicto dei templo quod erat in Hierusalem, simulacrum uituli finxit, et diuino cultu honorauit. Hinc scriptum est in Psalmo: Fecerunt uitulum in Horeb, et adorauerunt sculptilae. Horeb uero interpretatur Caluaria, ubi preterea dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illo deserto Horeb culturam domini perfidi nefanda praesumptione uiolarent, quorum posteritas erat in Caluarie loco, crucifixura dominum Christum. Illud quoque estimo considerandum, quod dixit adorauerunt sculptilae. Quia in Exodo legimus uitulum conflatilem, conlatis ornamentis monstruoso quodam iudicio fuisse formatum, sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod uitulum adorauerint in deserto, et postea sculptilia simulacra in repromissionis terra coluerint. Quod in #298b# subsequentibus ipse dicturus est, et mutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli manducantis foenum. Gloria eorum fuit adorata diuinitas quam infelici commutatione per dentes usque ad hoc peruenire meruerunt, ut deserentes caeli terreque creatorem deum, sibi facerent similitudinem uituli fena comedentis. De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur hic pauca inserenda sunt. Sanguis uis est animae ut quidam uolunt, de cuius natura disputandi licentia non conceditur, quia origo secreta et soli deo cognita est. Sed ad basim altaris secundum legis preceptum effundi, id est potestati diuinae et intellectui reseruare, quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare. Sanguis opera carnis, ut in apostolo: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt. Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra, sanguine #299a# sanguinem tangere est peccata peccatis coniungere siquidem et omne peccatum occidens animam sanguini compareatur sicut in propheta pro peccatore dicitur sanguis ipsius super caput eius.

Adeps pinguedo gratiae diuinae in Psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur. Adipes conpunctionem cordis sanctorum significat. Vt in Leuitico: Et inposito desuper holochausto adolebit adipes pacificorum. Adipes spiritalis gratiae intellectus, ut in Psalmo: Et adipe frumenti saciat te. Adipes quae operiunt genitalia quae comedi prohibentur. Animae origo sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari uidentur in Leuitico: Adeps crassitudo malit. Et ut in Psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Item ibi adipem concluserunt: Crassitudo duritia est cordis. In propheta: Incrassatum est cor populi huius. Et in Iob: Operuit crassitudo faciem eius, et de lateribus eius aruina dependet. #299b# Medulla cogitationes sanctae siue conpunctio ex intimo corde procedens. In Psalmo: Holocausta medullata offeram tibi. Et in malam partem de reprobis in Ezechihel dicitur: Et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum.

Bubali uocati per diriuationem quod sint similes boum, adeo in domiti ut proferitate iugum ceruicibus, non recipiant hos Affrica pocreat. Vri agrestes boues sunt, in Germania habentes cornua in tantum protens aut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem ueluris, possunt accipi superbi doctores, uel dominatores plebis qui habentes similitudinem, bonorum doctorum, in gradu uel officium quod gestant, sed superbiae tumentes. Et hi cornibus potentiae mundane potius confidentes quam in diuinum auxilium contra apostolos eligunt dominari in cleris non informis fieri gregis, quibus dominus per prophetam comminatur dicens: Vae pastoribus Israhel qui pascebant semetipsos nonne greges pascuntur #300a# a pastoribus. Lac commedabatis et lanis operiebamini et quod grassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis quod infirmum fuit non consolidastis, et quod egrotum non sanastis. Quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis. Quod perierat non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.

#M211# Camelis causa nomen dedit siue quod quando onerantur ut breuiores et humiles fiant accubant. Quia Greci cami humile et breue dicunt, siue quia curuus est dorso. Camum enim uerbo Greco curuum significat hos licet et alie regiones mittant sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi, nam Arabici bina tubera in dorso habent reliquarum regionum singula. Cameli uero nomino aliquando in sacro eloquio dominus aliquando aut gentilium superbia exprimitur quasi et crescenti desuper tumore tortuosa. Dromeda genus camelorum est, minotis quidem sta#300b#ture, sed uelocioris unde et nomen habet. Nam dromus Grece cursus et uelocitas appellatur. Centum et amplius milia, uno die pergere solet quod animal sicut bos et ouis et camelus ruminat, ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte per quam dimissus cibus a certis renocat animalibus. Camelus autem aut Christi humilitatem significat qui onera peccatorum nostrarum portabit, aut gentilem populum conuersum ad fidem Chrsti. Nam quod in euangelio dominus ait, Facilius est camelum per forament acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum, ostendit facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse conuerti. Cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia sponte humilitatis infirmitatis nostre onera sustulit. In quo enim manifestus intellegitur quam in ipso quod scriptum est. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Per acum autem #301a# punctiones significat. Per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit, angustias passionis, qua scissa nostrae quasi uestimenta naturae, quodammodo resarcire id est recuperare dignatus est. Quatinus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium apostoli dicentis: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Alii camelum dominum Iesum Christum intellexerunt, pro eo quod humiliando semetipsum peccatorum nostrorum onera portauit. Camelus amor seculi cuius figuram camelus ille gerebat quem Rebecca nupturo uiro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti ut in Iudicum: Et cameli eorum sicut locustae in multitudine. Et in Esaia scriptum est: De Hierusalem inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba uenient aurum et tus deferentes, et laudem domino adnuntiantes. Significat enim haec sententia conuentum nationum ad aecclesiam Christi. Madian et Epha #301b# regiones sunt trans Arabiam ferules camelorum, omnisque prouincia uocatus Saba, unde uenit regina Saba ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est qui Ismaelite dicuntur et Naboth unus est filiorum Ismahel ex quorum nominibus solitudo uocatur quae frugum inops pecorum plena est. Per familaria ergo nomina barbararum quae uicinae sunt Ismahelitae totius mundi conuersio praedicatur. Madian enim in hoc loco interpretatur iniquitas. Et Epha #M212# solutus uel fundens. Saba conuersio uel captiuitas. Cedar tenebrae. Nabaioht prophetiae: Greges igitur camelorum, id est diuitum et peccatorum iniquitatis uinculis resoluti. Et animas suas effundentes deo, operient Hierusalem muneribus, et omnes de captiuitate uenient et conuersione sua. Aurum fidei et thus sacrificii deferent. In tantum proficientes, ut et aliis predicent salutare dei.

Asinus et asellus a sedendo dictus quasi aseddus, sed hoc nomen quod magis equis #302a# conueniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines huic praesidere ceperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens statim ut uoluit sibi homo substrauit. Asinorum quoque uel asinarum nomine, aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultia gentilium designatur. Asinus enim misticae quod brutum et libidinosum est, animal aut gentilem populum ut diximus significat super quem dominus sedere dignatus est, ad Hierosolimam tendens ut eum sibi subiectum faceret et ad celestem patriam perduceret stultum homine, et luxuriam istius mundi tantum modo sectantem. Vnde Iacob ad Isachar filium suum qui interpretatur merces ait: Isachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit humerum suum ad portandum factus que est tribuus seruiens. Gentilis ergo populus quem dominus sangui#302b#nis sui praecio mercatus est. Prius quasi brutum et luxuriosum animal erat nullaque ratione subsistens, nunc uero fortis est, saluatori nostro mentis occulta subigens ac redemptoris dominio colla subiciendo, lugum disciplinae euangelicae perferet. Vnde et factus est tributis seruiens, hoc est regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus in Deuteronomio: Non arabis in boue et asino, id est stultum in predicatione sapienti non soties. Ninus sinagogam Iudeorum. In Genesi: Ligans ad uineam pullum suum et ad uitem o fili mi asinam suam. Asinus corpus hominis unde in liber Iudicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos. Item ibidem asina filia Caleph quae animae gerit imaginem dicitur cumque suspirasset sedens in asino. Primogenita asini exordia uitae luxuriose ut in Exodo: Primogenita asini redimes oue. Tunc enim stultum hominem significat asinus quando peccati onera portantem et usque ad finem uitae libidines carnis exercentem demonstrat. Vnde scriptum est #303a# quod Ana dum pasceret asinos patris sui Esebon inueniret aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quroum carnes sunt ut carnes asinorum.

Onager interpretatur asinus ferus, on quippe g asinum uocant agriam ferum, hos Affrica magnos habet, et indomitos et in deserto uagantes. Singuli autem feminarum gregibus presunt, nascentibus masculis eos zelant et testiculos eorum mursu detruncant, quod cauentes matres eorum in se#M213#cretis locis occultant. Significat autem onager aut Iudaicum populum aut hominem heremitam. Iudaicum autem populum significat in Psalterio ubi scriptum est: Expectabunt onagri in sitim suam. Cum superius dixerit bestias siluarum aquis decurrentibus esse potatas onagros tantum posuit sitim suam expectare scilicet Iudaeos qui neglexerunt fluenta diuinae pietatis haurire. Onager enim siluester est asinus qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum, quod geni quantum paciens est domitum tantum seuissimum redditur cum siluis retinentibus #303b# efferatur his obstinati Iudei merito comparantur quia ferocia mentis et calosa fatuitate durati sunt, nec saciare cito poculis uitalibus adquiescunt. Nam quod dicit expectabunt illud significat quod frequenter dictum est quia in fine seculi Helia et Enoh uenientibus creditura est multitudo Iudeorum rursus in libro Iob dominus dixisse fertur quis dimisit onagrum liberum et uincula eius quis soluit et cetera; subaudis nisi ego. Onager enim qui in solitudine commoratur eorum uitam significat qui remota a turbis popularibus conuersantur. Liber ergo dimittitur quia calcatis terrenis desideriis ab appetitu onerum temporalium securitate mentis exoneratur, et uincula eius quis soluit subaudis nisi ego. Soluuntur enim unius cuiusque sancti uincula dum diuino adnitorio interna desideriorum carnalium, retinacula disrumpuntur cui dedi habitaculum in solitudine et tabernacula eius in terra salsuginis #304a# Nam remoti uiri diem a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant ut turba desideriorum carnalium non primantur. Et tabernacula onagri huius in terra sunt salsuginis, sal sago incendere sitim solet. Et quia sancti uiri quam diu in huius intae tabernaculis degunt ad supernam patriam desiderii sui cottidianis estibus accenduntur. Onager arrogans quique id est amator uanae gloriae ut in Hieremia: Onager assuetus in solitudinem desiderio anime sue traxit uentum amoris sui id est spiritum superbie. Onagri principes Iudeorum ut in Hieremia: Sed et onagri steterunt in rupibus traxerunt uentum quasi diacones. Equi dicti eo quod quando quadrigisum gebantur equabantur paresque forma et similes cursu copulabantur.

Caballus antea a cabo dictus propter quod gradiens ungula inpresa terram concauit quod reliqua animalia non habent inde et sonipes quod pedibus sonat, et quos uero aliquando in bonam partem uertit significationem. Aliquando in malam ut est illud Abbacuc propheta: Ascendens inquit super equos tuos et equitatus tuus sanitas. #304b# Et in Iob uox diuina ait numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum et cetera. Hic equus predicatores sancti intelleguntur, quorum sessor dominus est qui eis fortudinem hoc est constantiam mentis dat. Et sonum sane predicationis. Et contrario uero de alia specia equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare. #M214# Et rursus: Quadrigas Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Sunt equi quos dominus ascendit et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi qui ascensores habent diabolum et angelos eius. Iudas equus erat, sed donec ascensorem dominum habuit de equitatu salutis, fuit cum ceteris et cum apostolis missus, aegrotis salutem, et sanitatem languentibus prestitit. Sed ubi se diabolo substrauit, post puccellam enim introiuit in eum Satanas ascensor ipsius effectus est, Satanas et illius habenis ductus aduersus dominum et saluatorem nostrum cepit equitare. Omnes enim qui persecuntur sanctos equi sunt hinnientes, sed habent ascensores quibus aguntur angelos malos et inde feroces sunt, dominus ergo #305a# equum et ascensorem proiecit in mare et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelleguntur et luxuriosi homines ut in Hieremia equi amissarii unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Equus carnalis potentia in Esaia: Ne qui ascenditis super equos ut descendatis in Egyptum et in Psalmis: Dormitauerunt qui ascenderunt equos. Quod autem equi rufi et uarii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conuersorum. Scriptum est enim in Zacharia domino dicente: Ego nascor super gentes opulentas quia ego natus sum paruum ipsi uero addiderunt in malum. Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem et ecce uir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter mirteta quae erant in profundo et post eum equi rufi uarii et albi et cetera. Nox in qua cernitur uisio obscuritas mystice uisionis intellegitur uir qui ascendit super equum rufum dominus atque saluator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Misteta autem quae erant in profundo inter quae stare discribitur angelice intelleguntur potestates quae ei etiam in carne posito mi#305a#nistrauerunt. Equi rufi uarii et albi apostoli et apostolici uiri intellegunt quorum alii martirio coronati sunt et appellantur rufi alii operibus et doctrina ac uarietate signa uarii nuncupantur. Alii uirginitatis decore integritateque cordis ornati et puritate cordis cernere deum in premio susceperunt. A domino enim missi sunt apostoli ut totum mundum euangelica predicatione conplerent qui postquam opus expleuerunt, reuersi sunt ad magni consilii angelum qui stabat inter eos et dixerunt ad eum perambulauimus terram, impleuimus opus quod nobis iniuctum est. Et ecce omnis terra habitatur et quiescat a bellis uitiorum et que ante erat deserta a domino nunc eius habitationem, quod ait, anno septuagesimo miseratur Hierusalem. Et urbibus Iuda, hic est sensus ut uera pax non fiet, nisi septuagesimo anno id est eterno sabbato nec Hierusalem id est ecclesia, eterna quiete nisi post laborem. Sex aetatum sine omni perturbatione in septima requiescet, uerba consolatoria dona sunt sancti spiritus et pignus #M215# hereditatis nostrae quam percepturi erimus. Post Babiloniae huius mundi capti#306a#uitatem. Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas iuxta allegoriam aut tempora regnorum aut principatum uel actum ipsorum regum ostendit. Nam bigas in Esaia legimus. Et in Zacharia quadrigas, ita quoque ibi scriptum est: Leuaui oculos meos et uidi. Et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi uarii fortes. De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babiloniae crudelitate terribiles. In quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudaeorum tristi nuntio preferebat. In quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabeorum uictoriam legimus. In quadriga quarta equi uarii fortes. Scimus enim Romanorum reges, alios in gente Iudea fuisse clementes, ut Gaium, Caesarem, Augustum, et Claudium persecutores, alios atque terribiles ut Gaium uel Neronem Vespianum et Adrianum. #306b# Propheta ergo quaerente quid sibi angelus qui loquebatur uellet significare qui cerneret. Angelus qui loquebatur in eo respondit et narrauit quatuor esse uentos caeli, id est quatuor plagas mundi quae uocantur Grece {KAIMATA} qui adsistant et parent domini uoluntati nihil enim hec quatuor regna quae diximus absque domini uoluntate fecerunt. Item iuxta allegoriam in quadriga duo testamenta siue ipsorum testamentorum in preceptis caritatis predicatores seu etiam duo populi uel ipsorum populorum doctores possunt intellegi, hoc est Iudeorum et gentium, quibus Christi potentia presidens regimen congruum prestat. Item in quadriga quatuor euangeliste siue quatuor euangelia possunt accipi, ut quatuor uirtutes principales, hoc est prudentia iusticia, fortitudo, temperantia, quae currui domini bene conueniunt quia per ipsas electos suos in uiam iusticiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, uel quia rotas habere uidetur. Currus enim sanctorum angelorum societatem aut sanctorum hominum una nimitatem misticae designat, in quibus dominus uoluntatis suae regimen exercet. Vnde in curru igneo legitur, Helias #307a# sublatus in caelum in uidelicet aperie monstraretur quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta, et ostensa sunt ad iumenta, quae nec ad caelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas grauabat. Redemptor autem noster non curru non angelis subleuatus legitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua uirtute ferebatur. Illuc enim reuertebatur ubierat, et inde rediebat ubi remanebat. Quia per humanitatem ascenderet in caelum, per diuinitatem et terram pariter continebat et celum. Item legitur in Psalmo: Currus dei decem milia #M216# multiplex milia laetantium dominus illis. Sanctorum ergo unanimitas currus est domini, quem ille uelut auriga insidet et ad uoluntatis sue ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus adtributum ait, decem milia multiplex, quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit milia letantium, quod utique de fidelibus debet intellegi et ut ostenderetur laetitiae plenitudo. Ait dominus in illis qui magne exultationis est cumulus et #307b# bonorum omnium dulcedo mirabilis. Item in aliam partem currus societas intellegitur impia uincula peccator alligata. De quo in Exodi cantica scriptum est ut supra ostendimus. Porro equites singulares ideo currere dicuntur, qui singulariter unusquisque cursum uite huius peraget, atque transit. Alius alio tempore sequens alium per unam tamen uitam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam et in malam partem possunt accipi in bonam quando domatores uitiorum, significant, in malam autem quando superbi homines in mundana potentia confidentes prefigurantur.

Mulus autem ex Greco tractum uocabulum habet. Grece enim inde uocatur pro iugo pistorum subactus tardas molendo ducet in girum molas. Iudei adserunt quod anam ab nepos Esau equarum greges ab asinis in deserte ipse fecerit primus, ascendi ut mule inde noua contra naturam animalia nascerentur. Onagros ob hoc missos esse ad asinas et ipsum istius modi reperisse concubitum ut uelocis Sirii ex his asini nascerentur. Mulus enim #308a# quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem leuans, secutus merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos conpescit dicens: Nolite fieri sicut aequus et mulus, in quibus non est intellectus. In freno et chamo maxillas eorum constringe. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus, in sideri et uitiorum oneribus per grauari, ne male oboediendo superbiae magis partibus addicantur, uerum istis talibus quid dicit esse fatiendum, scilicet quod animalibus in prudentibus his enim comparationibus stultos homines ueritati subicit in uitos. Nam quod ait in freno ad equum pertinet, frenum enim a fero retinendum dictum est ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis uoluntatibus efferantur. Maxilla uero animi nicula sunt animalium quibus esca manditur, ut corporis uita procuretur. Ipsas ergo maxillas, per figuram allegoriam dicit in oboedientibus #308b# debere constringi, id est copias uictuales partius dari ut ieiuniorum necessitate conclusi creatoris subdantur imperio. Industria quippe humana diuersum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit, sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines pro#M217#curauit. Nam tales fetus oues illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obitiant equos uisibus concumbentium quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum species dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibus ille uersantur quo rapiente uisu similes generent. Inde est quod quidam grauidas mulieres iubent, ut nullius intuerentur pessimos animalium uultus ut cenokefalos et simios, ne uisibus occurrentes similes #M218# fetus pariant, hanc enim feminarum esse naturam ut quales conspexerint, siue mente conceperint in extremo uoluptatis estu quando cupiunt talem et sobolem procreant. Etenim animal in usu uenerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis rapit, species #309a# in propria qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, qui ex diuersis nascuntur ut mulus ex equo et asino burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tycirus ex oue et hirco, muscus ex capra et ariete, est autem dux gregis.

EXPLICIT LIBER VII


Return to
beginning of Book 7....
Go to Book 8....
Select a new book....
Return to