Book 5


Select a chapter:

5.1 De sanctis scripturis hoc est uetere et nouo testamento
5.2 De auctoribus eorundem librorum
5.3 Breuis annotatio quae indicat quid in sanctis canonicis
5.4 De bibliotheca
5.5 De opusculorum diuersitate
5.6 De canonibus euangeliorum
5.7 De canonibus conciliorum
5.8 De heresi et scismate
5.9 De heresibus
5.10 De hostiis holocaustis atque sacrificiis et quid eorum species singulae significent
5.11 De sacramentis diuinis ubi quid in his homini
5.12 De exorcismo
5.13 De simbolo
5.14 De oratione et ieiunio
5.15 De penitentiae satisfactione atque ex homologesi
Select another book

INCIPIT LIBER V

[1] De sanctis scripturis hoc est uetere et nouo testamento

Return to
Chapter headings
Skip to [5.1] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Vetus testamentum ideo dicitur, quia ueniente #M104D# nouo cessauit, de quo apostolus meminit, uetera transier unt, et ecce facta sunt omnia noua. Testamentum autem nouum ideo nuncupatur, quia innouat. Non enim illud discunt nisi renouati homi#M105#nes ex uetustate per gratiam et pertinentes iam ad testamentum nouum quod est regnum caelorum. Ebrei enim uetus testamentum Hesdra auctore, #141b# iuxta numerum literarum suarum, uiginti duos libros accipunt diuidentes eos in tres ordines, legis scilicet et prophetarum, atque agiograforum.

Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, qui est Genesis. Secundus Elesmoth qui est Exodus. Tertius Vaiecra qui est Leuiticus. Quartus Vaiedaber, quod est Numerus. Quintus Helleaddabarin quod est Deuteronomium. Hi sunt quinque libri Moysi quos Hebrei thorach, Latini legem appellant. Propie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo prophetarum in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue ben Nun, qui Latine Iesu Naue dicitur. Secundus Sobthim qui est Iudicum. #142a# Tertius Samuhel qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum duo Quintus Isaias. Sextus Hieremias. Septimus Ezechiel. Octauus Taristra, qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri, quia sibi pro breuitate adiuncti sunt pro uno accipiuntur. Tertius est ordo agiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri nouem, quorum primus Iob. Secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus diuiditur. Tertius Masloth, quod est Prouerbium Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes. Quintus Sisasirum quod est Cantica canticorum. Sextus Danihel. Septimus Dabreiamin, quod est Verba dierum, id est Paralippomenon, qui et Cristonicon. Octauus est Esdras, qui in duos libros diuiditur, #142b# apud Grecos et Latinos. Nonus Hester qui simul omnes quinque et octauus et nonus fiunt uiginti duo, sicut superius compraehensi sunt. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Hieremiae agiographis adiciunt, et uiginti quattuor uolumina testamenti ueteris faciunt, iuxta uiginti quattuor seniores qui ante conspectum dei assistunt. Quartus est ordo apud nos ueteris testamenti, eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est. Secundus Aecclesiasticus, tertius Tobi, quartus Iudith, quintus et sextus Machabeorum, quos licet Iudaei inter apocripha separent, aecclesia tamen Christi eos inter diuinos libros honorat et praedicat.

In nouo testamento duo sunt ordines, primus euangelicus, in quo sunt Matheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus, in quattuordecim epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in #143a# tribus, Iacobus et Iudas in singulis. Actus apostolorum, et Apocalipsin Iohannis.

Alii autem uetus et nouum testamentum in septuaginta duos libros distingunt, ita ut primi legis Moysi libri quinque sint, hoc est Genesis, Exodus, Leuiticus, Numerus, Deuteronomium. Hos secuntur historici libri sedecim, Iesu Naue scilicet, et Iudicum libri singuli, siue Ruth, Regum etiam libri quatuor Paralippomenon duo, Tobi quoque et Hester atque Iudith singuli, Esdrae duo, et duo Machabeorum. Super hos prophetici libri sedecim #M106# sunt: Isaias, Hieremias, Ezechiel, et Danihel libri singuli, duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. Post haec uersuum octo libri habentur, qui diuerso apud Hebreos metro scribuntur, id est Iob liber, et liber Psalmorum, et prouerbiorum, et Aecclesiastes, et Cantica canticorum, siue Sapientia, et Aecclesiasticus, Lamentationes #143b# que Hieremiae, sic quoque complentur libri ueteris testamenti quadraginta quinque.

Noui autem testamenti primum quatuor euangelia sunt, Mathei, Marci, Lucae, et Iohannis, hos quatuordecim Pauli apostoli epistolae sequuntur, quibus subiunctae sunt septem catholicae epistolae, Iacobi et Petri, Iohannis et Iudae. Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est, Apocalipsin Iohannis, quod est Reuelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine.

Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta duos elegit presbiteros qui prophetarent, ob hoc et Iesus dominus noster septuaginta duo elegit discipulos, quibus predicare mandauit, et quoniam septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae congrue preuidit spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes #144a# ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur. Haec sunt noua et uetera quae de thesauro dei proferuntur, et quibus cuncta sacra mentorum mysteria reuelantur.

Hi sunt duo seraphim, qui in confessione sanctae trinitatis iugiter decantant, Agios, Agios, Agios, haec dicentes ymnum erumpunt. Hae litterae sacrae, hi libri integri numero et auctoritate, aliud cum istis nihil est comparandum, quicquid extra hos fuerit inter sancta et diuina, nullatenus est recipiendum. Haec duo testamenta in multis locis scripturae sacrae praefigurata sunt. Nam illi duo lapides molares sunt quos lex prohibet diuidere, atque in loco pignoris tollere, quia neutrum testamentum auferendum est ab altero, quando utraque necessaria sunt ad panem caelestem conficienda, ut animarum pastum praeparent.

Item duo cherubim iuxta archam posita, significant duo testamenta aecclesiam dei pro#144b#tegentia. Item Abacuc propheta duo describit animalia, in quorum medio deus innotescitur, summa autem utriusque testamenti trifariae distinguitur, id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifariae diuiduntur, id est quid a deo, quid ab angelis, uel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a prophetis nuntiatum de Christo, et de corpore eius. Quid de diabolo, et membris eius, quid de uetere et nouo populo, quid de presenti seculo et futuro regno atque iudicio.

[2] De auctoribus eorundem librorum

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ]
Skip to [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Veteris testamenti secundum Hebreorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses diuinae historiae cosmograficam in quinque uoluminibus edidit, quod Pentaticum nominatur. Pentaticus autem siue pentatechus a quinque uoluminibus dicitur. Penta enim Grece quinque thechus uolumen appellatur. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio seculi in eo contineatur. #M107# Exodus uero exitum ab Aegipto egressu populi Israel degerit, et ex causa nomen accepit. Leuiticus appellatus eo quod #145a# Leuitarum ministeria et diuersitatem uictimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leuiticus annotatur. Numerorum liber uocatur eo quod in eo egresse de Aegypto tribus denumerantur, et quadraginta duarum, per heremum mansionum in eo discriptio continetur. Deutero nomium Greco sermone appellatur, quod Latino interpretatur secunda lex, id est repetitio et euangelicae legis praefiguratio, qui sic ea habet quae priora sunt ut tamen noua sint omnia quae in eo repperiuntur. Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Naue cuius historiam continet, scriptorem uero eiusdem Iosue esse Ebrei asserunt in cuius textu, post Iordanis transitum regna hostium subuertuntur, terra populo diuiditur et per singulas urbes uiculos montes atque confinia et aecclesiae caelestis que Hierusalem spiritalia regna prefigurantur. Iudicum nominatur a princibus populi qui prefuerunt in Israhel post Moysen et Iosue antequam Saul et Dauid #145b# et caeteri reges exstiterunt.

Hunc librum edidisse creditur Samuhel. Liber Samuhel eiusdem Samuhelis natiuitatem et sacerdotium et gesta describit, idcirco et ab eo nomen accepit, et quamuis hic liber Saul et Dauid historiam contineat, tamen ad Samuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum ipse Dauid in regem futurum, cuius libri primam partem conscripsit idem Samuhel, sequentia uero eius usque ad calcem scripsit Dauid. Malachim liber proinde appellatur eo quod reges Iudae et Israheliticae gentis gesta que eorum per ordinem digerat temporum. Malah enim Ebraice Latine regum interpretatur, hunc librum Hieremias primus in unum uolumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Paralipemenon Grece dicitur, quod nos propter missorum uel reliquorum dicere possumus, quoniam quae in Samuele uel Regum libris uel omissa uel non plene relata sunt.

In isto summatim ac breuiter #146a# explicantur. Librum Iob quidam Moysen scripsisse aritrantur, alii unum ex prophetis nonnulli uero eundem Iob post plagam suae passionis, scriptorem eius fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas uictorias expetiuit. Principia autem et finis libri Iob apud Ebreos prosa oratione texta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait. Pereat dies in qua natus sum, usque ad eum locum ubi dicit, idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam; omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum autem liber Grece psalterium, Ebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem psalmorum liber quod uno propheta canente ad psalterium chorus concinendo responderet, titulus autem in psalmis Ebraicus ita est, isphar, tharabulum, quod interpretatur uolumen ymnorum. Auctores autem #146b# psalmorum qui ponuntur in titulis moyses scilicet et Dauid et Salomon Asaph et Han et Idithun et filii Chore, Eman, Ezrahelitae et reliqui quos Hesdras uno uolumine conprehendit. Omnes #M108# autem psalmi apud Ebreos metrico carmine constant esse compositi. Nam in morem Romani Flacci et Greci Pindari. Nunc iambico currunt, nunc alchaico personant nunc saphico tonant trimetro uel tetrametro pede incedentes.

Salomon filius Dauid regis Israhel iuxta numerum uocabulorum suorum tria uolumina edidit quorum primus est Masloth, quem Greci Parabolas, Latini Prouerbia nominant, eo quod in ipso sub conparatiua similitudine figuras uerborum et imagines ueritatis ostendit. Ipsam autem ueritatem ad intellegendum legentibus reseruauit, secundum librum Coeleth uocauit qui Grece Aecclesiasten dicitur, Latine contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Prouerbiis, sed ad uniuer#147a#sos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo cernimus caduca esse et breuia et obhoc minime appetenda. Tertium librum Sirasirim prenotauit qui in Latinam linguam uertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et aecclesiae mistice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis preferantur, quae in scripturis sacris habentur, sicut quaeam in lege dicuntur sancta quibus maiora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina exametris et pentametris uersibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosephus Hieronimus que scribunt. Esaias euangelista potius quam propheta edidit librum suum, cuius omnis textus eloquentiae prosa incedit, canticum uero exametro et pentametro uersu discurrit. Hieremias similiter edidit librum suum cum threnos quos nos lamenta uocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribus que adhibeantur.In quibus quadruplex diuerso metro conposuit alfabetum, quorum duo prima quasi #147b# saphyco metro scripta sunt, quia tres uersiculos qui sibi conexis et ab una tantum littera incipiunt heroicum comma concludit. Tertium alfatebum trimetro scriptum est et a ternis litteris. Idem terni uersus incipiunt. Quartum alfabetum simile primo et secundo habetur. Hiezechihel et Danihel, a uiris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Hiezechiel principia et finis multis habentur obscuritatibus inuoluta. Danihel Syro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus aduentus Christi manifestissima predicatione annotat. Hi sunt quatuor prophetae qui maiores uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt.

Liber duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum breues sunt, unde et conexi sibi inuicem in uno uolumine continentur, quorum nomina sunt Oseae, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, et Malachias. #148a# Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Neemiae que sermones pariter continentur. Nec quemquam moueat quod unus esdrae dicitur liber, quia secundus tertius et quartus, non habentur apud Hebreos, sed inter apocrifos deputantur. #M109# Hester librum Esdra creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura ecclesiae dei populum a seruitute et morte eripuisse scribitur, atque interfecto amari qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. Liber Sapientiae apud Hebreos nusquam est, unde et ipse titulus Grecam magis eloquentiam redolet; hunc Iudei Filonis esse affirmant; qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi aduentus qui est sapientia patris et passio eius, euidenter exprimitur. Librum autem eccelesiasti cum certissime Iesus filius Sirac Hierosolimita, nepos Iesu sacerdotis magni composuit, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo #148b# prenotatur. Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius aecclesiae disciplina et religiosa conuersatione magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Ebreos reperitur, sed inter apocriphos habetur. Iudith uero et Tobi atque Machabeorum libri quibus auctoribus scripti sint minime constat, habent autem uocabula ex eorum nominibus quorum gesta scribunt. Quattuor libros euangeliorum quattuor euangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matheus conscripsit euangelium, litteris Ebraicis et sermonibus in Iudea initians euangelizare ab humana Christi natiuitate dicens. Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Habraham, significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per spiritum sanctum. Secundus marcus plenus sancto spiritu scripsit euangelium Christi eloquia, Greco in Italia, secutus est Petrum ut discipulus, is initium ab spiritu prophetali fecit dicens: Vox clamantis in deserto parate uiam domino, ut ostenderet Christum post assumptionem carnis, et euangelium predicasse #149a# in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est sicut scriptum est, et prophetam in gentibus posuite. Tertius Lucas, inter omnes euangelistas Greci sermonis eruditissimus quippe ut medicus, in Grecia euangelium scripsit, Theophilo episcopo initians a sacerdotali spiritu dicens: Fuit in diebus Herodis regis Iudae sacerdos Zacharias, Christum post natiuitatem carnis et predicationem euangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse est enim sacerdos de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Vbi enim Christus aduenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessauit. Quartus Iohannes scripsit euangelium ultimus in Asia, incipiens a uerbo ut ostenderet eundem saluatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati. Ipsum ante saecula dei uerbum esse, ipsum e caelo uenisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. Hi sunt quattuor euangelistae, quos per Ezechielem spiritus sanctus sgnificauit in quattuor animalibus. Propter ea autem quattuor animalia quia per quattuor mundi partes, fides Christianae religionis, eorum predicatione disseminata #M110# est. Anima#149b#lia autem dicta sunt, quoniam propter animam hominis predicatur euangelium Christi. Nam et oculos plena erant intus et foris, quoniam praeuident euangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in prioribus. Crura autem eorum recta, quia nihil prauum in euangeliis est, et alas habebant senas, tegentes crura et facies suas, reuelata sunt enim, quae tegebantur in aduentu Christi. Euangelium autem interpretatur bona adnuntiatio, Grece enim eu bonum angelium adnuntiatio dicitur. Inde et angelus nuntius interpretatur.

Paulus apostolus suas scripsit epistolas quattuordecim, ex quibus nouem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philomoni. Ad Hebreos autem epistola apud plerosque Latinos eius esse incertum est, propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban scripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur, quia non unitantum populo uel ciuitati, sed uniuersis gentibus #150a# generaliter scriptae sunt. Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt epistolas. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis aecclesiae historiam digerit. Actium apostolorum scriptorem Lucam esse constat euangelistam, in quo opere nascentis aeclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur, unde et Actus apostolorum dicitur. Apocalipsin librum Iohannes euangelista scripsit, eo tempore quo euangelii predicationem in Pathmos traditur religatus. Apocalipsin autem ex Greco in Latinum Reuelatio interpretatur, reuelatio enim dicitur manifestatio, eorum quae abscondita erant iuxta quod et ipse iohannes dicit. Apocalipsin Iesu Christi quam dedit illi deus palam facere suis.

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et precepta uiuendi et credendi regulam conscripserunt. Propter haec alia uolumina apocrifa nuncupantur. Aprocrifa autem dicta, id est secreta, quia in dubium ueniunt. Est enim occulta origo nec patet patribus e quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit, in eis canonica auctoritas quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda quibus asscribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora sub nominibus apostorum ab hereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocriforum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.

[3] Breuis annotatio quae indicat quid in sanctis canonicis libris continentur

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2]
Skip to [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

De disputatione igitur ueteris et noui testamenti, ordine librorum et numero cursim breuiterque parua proemia narrationum subiciamus. Genesis iuxta fidem historiae descripsit fabricam mundi et hominis con#M111#ditionem, cataclismum et diuisionem terrae, confusionemque linguarum, gestaque patriarcharum, usque ingressionem Israhel in Aegyptum. Exodus continet Ebreorum seruitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri Maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressumque #151a# heremi, cibum mannae, et fluenta indulcedinem uersa, mandata etiam decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem. In Leuitico autem lex sacrificiorum hostiarumque diuersitas indumentaque pontificum et leuitarum ministeria describuntur, ciborum etiam et diuersitas peccatorum, purgationesque, uel hostiae ordinatur.

In Numeris uero egressae de Aegypto tribus enumerantur quadraginta quoque et duarum per heremum mansionum sacramenta signantur. In Deuteronomio autem quae est lex secunda narrantur ea quae inter Pharan, et Asseroht, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse, mandata uidelicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones beatitudinis, ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israhel, ibique terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebreorum quattuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leuiticum, Numerum, Deuteronomium autem repetionem eorundem et quasi #151b# quoddam legis mediatorium. Ea dumtaxtat ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent. Iste autem omnium quasi iterando continet. In Iesu quoque libro filii Israhel duce Iesu Iordanen transeunt, ac secundo circumciduntur, subuersisque de hinc Chanaeorum gentibus, diuisionem terrae hereditatis sorte suscipiunt. In libro Iudicum continentur peccata et seruitutes Israhel, exclamationesque populi et miserationes dei. Liber Ruth, eiusdem Moabitidis texit historiam, de cuius stirpis familia descendit Dauid. Hunc Hebrei libellum ad Iudicum librum subiungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt. At contra Latini, pro eo quod genus regni Dauid retexit ortum ex eadem Ruth Moabitide ad corpus libri Regnorum ueracius eum pertinere contendunt. Liber regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui, in quatuor partibus sit desectus, apud Hebreos tamen in duobus diuisus est uoluminibus, quorum #152a# primus Samuhel scribit arcam domini a Iudaeis transisse ad gentes. Heli quoque sacerdotium mistice in Samuele fuisse translatum in Dauid Saulis regis imperium.

Malachim uero reges Iudae et Israheliticae gentis gestaque eorum per ordinem dirigit temporum, ipsum quoque Israhel ob errorem idolatriae enarrat, in Assyrios transmigratum, ad extremum edocet uenisse Nabuchodonosor Hierusalem captumque duxisse principem ac populum et subuertisse urbem et templum. #M112# Paralippomenon apud Hebreos sub unius libri uolumine continetur, appellatur que ab eis dabreiamin id est uerba dierum, apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parua sanctarum scripturarum eruditio continetur.

Namque in historia ueteris testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta in ista summatim ac breuiter expleta #152b# sunt, cuius quidem series a latere regum, siue regnorum ducta procedit, perueniens ad illum usque tempus quo et regnorum textus finitur. Iob liber continet eiusdem sancti uiri damna funesta, uel flagella, et contumeliosa consolantium dicta. Lamenta quoque eius in quibus totius mundi deplorat miseriam, consolationes etiam dei ad eum per turbinem, eiusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic autem ex suis passionibus et uerbis Christi expressit imaginem, coniunx uero eius carnalium typum designat, qui intra aeclesiam positi uitam spiritalium moribus suis scandalizant. Amici uero eius speciem pertulerunt hereticorum, ac figuram peruersorum dogmatum.

Porro Eliu qui aduersus Iob graui ex probatione innititur, significat eos qui intra aeclesiam predicant et arrogant et per tumorem cordis ac scientiae fastum, quicquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt. Liber psalmorum quamquam uno includatur uolumine, non est tamen editus uno eodemque auctore, decem enim pene prophaetae sunt, qui eos diuerso tempore scripserunt, id est Moyses, Dauid, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, #153a# Idithun, et filii Chore, Asir, et Abazab siue Hesdra, nonnulli etiam Aggei et Zachariae esse existimantur. De his autem qui sine titulis sunt, traditio ueterum talis est, ut cuius auctoris praescriptio praecesserit, caeteri qui sine titulo secuntur, ipius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus, specialiter autem quod natus quod passus quod resurrexit Christus uere hoc omne psalmorum resonat organum. Sciendum tamen quod apud Hebreos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primum Hesdras in unum uolumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium, aliis alios pretulit ordine, dum posteriores uideantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus, quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est, sic enim habentur, et caeteri quia spiritus sanctus eos per ordinauit ut uoluit.

Salomon tri uolumina edidit. Primus ex his Prouerbiorum liber. Secundus qui appellatur Aeclesiastes. Tertius cuius titulus est Canticum canticorum #153b# in quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas conposuit quibus ad rerum scientiam peruenitur. In primis namque ethicam id est moralem, post haec physicam quae qualitatem naturae conprehendit, ad ultimum thehoriam id est contemplatiuam. In prouerbiis #M113# enim moralia docens per communem quendam loquendi usum, altiorem intellegentiam edidit, conseruationemque mandatorum, et doctrinae caelestis institutionem, succinctis uerbis breuibusque sententiis coaptauit. Sunt autem prouerbia sub uerbis aliis res alias explicantia, quae aliter quam dicuntur intelleguntur plus in uirtute sententiarum quam in sono uerborum quae graeci parithimia uocant. Ecclesiastes autem rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et uana esse reprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In canticis uero canticorum super gressus uisibilia atque contemplans ea quae sunt caelestia uel diuina, sub speciae sponsi et sponsae Christi aecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem caelestium ex#154a#citans perueniendum ad consortium dei prouocat. Illud uero non est omittendum quod a doctoribus nostris traditur apud Hebreos hanc fuisse obseruationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi uiro iam perfectae scientiae et roboratae fidei ne forte per inbecillitatem infantiae et fidei imperitiam, non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales conuerteret. Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteresin uocant, quattuor tantum ista ad ultimum reseruare, id est principium geneseos de mundi creatione. Et Ezechielis quoque principia in quibus de cherubim scripsit, et finem eius in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum. Liber Sapientiae qui uocatur panarethon Christi aduentum qui est sapientia dei patris passionemque eius, aperta manifestatione denuntiat.

Ecclesiasticus uero morum pene omnium disciplinam et sanctae religionis conuersationem, affatim copioseque conscripsit, dictus autem Aecclesiasticus pro eo quod in medio coetu populi, id est coram aecclesia fuerat habitus. Hic #154b# enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo prenotatur. Constant autem hunc librum sub Iesu filio Sirah editum fuisse, et inter reliquos sanctarum scripturarum libros pari habitum ueneratione.

Esaisas propheta qui interpretatur salus domini, postquam de altari missus calculus. Labia eius purgauit, ut dignus efficeretur sancti spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in enigmate duorum testamentorum, cum duodecim alis id est apostolis, qui predicatione sua uolucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno dei, id est occultantes ea, siue quae ante saeculum fuerunt exordia, siue quae post transactam huius mundi figuram futuras. Hic tamen post uisionem Iudae et Hierusalem, aduersus caeteras gentes quae in circuitu eius sunt, prophetiae conuertit sermonem, et iuxta qualitatem locorum et uitae diuersitatem quae essent eis mala uentura denuntiat.

Post captiuita#M114#tem Hierusalem, ruinam Babiloniae comminatur, deinde necesse philistim uastationem Moab exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, ob Sidionem #155a# quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium uallis Syon, subuersionem etiam Tyri siue quadripedum, sed figuraliter in uisione Iudae, sinagoga proicitur et aecclesia domino copulatur. In ruina Babyloniae, confusio totius mundi superbiaque arguitur, et finis monstratur. In uastatione Moab, error scientiae saecularis, in silentium luctumque mutatur. In euersione Aegypti totius mundi idolatriae destruuntur, templique domini aedification predicatur. In contritione Philistim luctus eorum monstratur, qui abiciunt iugum Christi et eleuant se contra scientiam dei.

Porro per Damascum predicatio gentium et ruina ostenditur Iudaeorum populi. Per onus maris deserti huius saeculi temptatio declaratur, et quae illi uenturas ostenduntur. Per Idumeam oritur sol iustitiae gentium et tenebrae ueniunt populi Iudaeorum. Per Arabiam praedicatur aqua baptismatis praebenda, his qui fugerint gentium errores uel eorum blasphemias. Per uallem Syon perditio predicatur Hierusalem et hereticorum, qui de sublimitate ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus predicatur ut scilicet errore deposito ad Christum dominum conuertantur. Reliqua uero eius uel de #155b# Christo uel de aecclesia gentium sunt, siue de consummatione mundi, prophetauit annorum ferme lxx sub regibus quattuor Iudae ordine, atque genere sibimet succedentibus id est Ozia, Ioatham, Achaz ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna uoluminis eius usque ad calcem texitur prophetia.

Hieremias propheta interpretatur excelsus domini simplex loquendo et ad intellegendum facilis qui in omnibus dictis et passionibus suis redemptoris nostri imaginem pertulit. Hic postquam in tipo Christi regna destruxit diaboli iustitiaeque uel fidei aedificauit imperium, iubetur predicare per omnes gentes, Aegyptum uidelicet ex Philistim. Moab et Ammon, Edom et Damascum, et Caedar et supra regna Assur. Necnon super Elam et Babyloniam. Hic autem uidit uirgam uigilantem diuinae correptionis et potestatis. Ollam quoque succensam id est Iudaicam plebem, igne carnalium desideriorum ardentem, aspicit et duos cophinos ficorum, in prefiguratione duorum popularum. Descendit in domum figuli et uidet diminutionem uasis prioris et noui instaurationem ad designandum defectum prioris populi et successionem futuri. Sumit etiam calicem supplicit atque uniuer#156a#sis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Iudaeorum quod que putrefactum in desperatione proicit illud trans flumina gentium. Ostendit et calicem aureum Babylonis, per quem inebriatus est mundus, laetiferum idolatriae uas iubetur proicere in Eufraten, uolumen lapidi alligatum, ad demonstrandum interitum Babylonis uel figuraliter totius mundi. Increpat etiam hic delinquentes et ad conuersationem prouocat, ad #M115# ultimum plangit ruinam Hierusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. Exorsus autem duodecimo anno Iosiae regis Iudae, prophetiaque eius per quattuor reges extensa est sub Iosia et Eliachim et Ioachim et Sedechia, sub quo euersa est Hierusalem. Septuaginta duobus annis et quattuor mensibus prophetauit excepto illo tempore quo post euersam Hierusalem in Aegypto cum populo fuit.

Ezechiel, qui interpretatur fortitudo dei, hic figurans tropice Christum, stat iuxta fluuium Chobar scilicet et praeclara contuetur mysteria, cernit similitudinem gloriae dei, et quattuor animalia #156b# in similitudine quattuor euangeliorum, et rotasse inuicem continentes. In typo duorum testamentorum uidet aurigam id est Christum deorsum igne iudicii, sursum electri, id est diuinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum diuinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium et carmen iustorum et uae eorum qui post peccatum poenitentiam non egeret. De hinc accepit laterem in quo obsessae Hierusalem pictura describitur uel quo sub typo Christi eiusdem Hierusalem id est totius ecclesiae quae est elatere Christi formata mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnium sinistri lateris, in typum mortis peccatorum qui ad leuam positi aeterna supplicia sustinebunt, ac demum a sinistro in dextro iubetur dormire, propter spem eorum qui pro emandatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit interea et duas uirgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, siue aquilam sub Nabuchodonosor uolantem, Christi figuram magnis alis et uolucri celeritate totius mundi imperium occupantem. Plangit propterea sub spe#157a#tiae principes Tyri beatitudinem diaboli quam amisit, et ruinam eius magnam, cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem uel funiculum gestans metitur, sub specie sanctorum mysticae Hierusalem. Inter haec mystica subiacent quaedam moralia falsos comminatur prophetas atque speculatoribus precepit, ne reticeant maliciam. Quattuor etiam ultionum poenas peccatoribus predicat, animasque redire ad corpora sua prophetat. Ostendit quoque unum quemque pro se rationem redditurum domino. Nec progeniaei sanctae ultra nocere labem paterni delicti, obiurgat inter haec sub oolla et ooliba omnem turpitudinem Samariae, et Hierusalem natiuitatemque contumeliosam obicit, sepe etiam ad poenitentiam captiuos prouocat, et post praeuaricationem admonet populum redire conuersum. Hic autem trigesimo quinque aetatis suae anno et captiuitatis quinto in Chaldea exultans prophetauit, ibique uaticinium suum consummauit.

Danihel interpretatur iuditium dei quique etiam de Christo cunctis manfestior est prophetis quia non solum predicauit ut ceteri sed etiam et #157b# tempus incarnationis et passionis per ordinem regum, et numerum diffinit annorum, ita ut non potious uideatur futura predicere, sed quasi transacta narrare. Hic autem quattuor regnorum cernit frequentius uisiones, eorumque differentiam sub diuersis imagini#M116#bus promittit. De Antichristo quoque ostendit quod ipse sit cornu pusillum id est paruo tempore regnaturus, de consummatione Israhel uel mundi, plura conscripsit siue de die iuditii et regno sanctorum. In fine autem uoluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebreos Ebraicis quidem litteris, sed Caldaica lingua scriptus est, prophetauit autem in Babilone quando et Ezechihel.

Osee propheta qui interpretatur saluans, in duodecim primus profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus quae et Samariae domus, Ioseph et Israhel loquitur sed per Effrem hereticos arguit qui recedentes qualicumque ex causa ab aecclesiae unitate participes facti sunt idolorum. Per Samariam autem eorundem hereticorum demonstrat errorem qui preceptorum dei custodes esse #158a# se mentiuntur, et sub praetextu ueritatis mendatium colunt. Hic historialiter Iudaeos, in Christum tempore ultimo credituros pronuntiauit, tertium quoque resurrectionis dominicae diem predixerit. Prophetauit autem in diebus Oziae regis Iudae, quando et Esaias. Iohel interpretatur incipiens. Iste ad Iudam tantum et Hierusalem uaticinium proferens, in principio sui uoluminis, post uoluptuosa conuiuia adluctum prouocat Hierusalem, excidium quoque eius pronuntiat, predicat quoque uocationem gentium et super congregatos credentes, super uenturum spiritum sanctum prophetat, sub Ioatham rege Iuda quando et Micheas. Amos qui interpretatur onus, uaticinauit in Samaria et Hierusalem tria et quattuor scelera gentium, sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus quia omnes in Adam peccauerunt, secundum que in sitam naturae legem in memores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum qui datae legi non oboedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christo non crediderunt, pro quibus sceleribus intonat dominus, se ignem id est sententiam aeterni iuditii inlaturum. Hic autem aduentum Christi sub dominica ueritate predi#158b#cat dicens. Ego firmans tonitrium et creans spiritu et adnuntians hominibus Christum suum reliqua autem quaede Amasia et Hieroboam siue Israhel retulit, tropice ad hereticos referenda sunt. Prophetauit autem sub rege Ozia eo tempore quo et Osee et esaias.

Abdias interpretatur seruus domini inter omnes prophetas breuior numero uerborum, sed gratia mysteriorum aequalis, iste contra Idumeam loquens, increpans mystice superbiam Edom, prioris uidelicet populi audatiam, quod Iacob fratrem suum id est Christum occiderit. In monte Syon id est Hierusalem futuram salutem, et sanctum qui est Christus dominus adnuntiat, atque in monte per quem figuraliter ecclesia gentium futurum intonat domino regnum. Prophetauit sub Iosia rege Iuda, quando et Micheas. #M117# Ionas qui interpretatur columba tam sermone, quam naufragio suo passionem Christi mortemque et resurrectionem figurat, siue quod de naue ad marem tamquam de cruce ad terram proiectus est, siue quod in uentre coeti exceptus est tamquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est. Et quod per figuram Nineuen poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum adue#159b#nire noluerunt sed cum uenit inuisi sunt. Nineuen quoque gentium significat speciem, Ionas uero in hoc loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Nineuitarum salus, ad emulationem prouocauit Ionam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum, merito et conta orientem ciuitatis sedisse legitur ederae sub umbra, ita eadem plebs separans se a salute aecclesiae, dolore tabida, contra Christum id est orientem aecclesiae, linguam suam mouere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est, quia adueniente Christo uetera transierunt et ecce facta sunt omnia noua. Prophetauit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Oseae et Amos et Esaias prophetauerunt.

Micheas propheta comminatur Samariae iram domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israhel uenturum denuntiat. Locum etiam in quo Christus nasceretur demonstrat. Prophetauit sub Ozia quando et Sophonias. Naum qui interpretatur consolator, simulacra gentium exterminanda denuntiat, necnon et urbem sanguinum Hierusalem. Post cuius interitum pedes adnuntiantis pacem id est aduentum saluatoris proclamat. Amba cum amplexans siue luctator fortis, in principio uoluminis sui describit diabolum cum #159b# membris ac moribus suis in fine uero pronuntiat aduentum passionemque saluatoris. Sophonias speculator misteriorum dei cernit captiuitatem Hierusalem urbis, a Romanis futuram per uocem clamoris, a porta piscium et per collium contritionem id est montis Syon, qui est collis Hierusalem, necnon aliarum gentium euersionem predicat terroremque diuini iuditii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tamquam finitimos populo dei proximi catholicis sacramentis heretici arguuntur. Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in aduentu Christi totum mundum sub uno iugo domini seruiturum adnuntiat. Prophetauit sub Iosia ut Hieremias.

Aggeus qui interpretatur sollemnis, hic in uaticinii sui textu templum domini instaurandum precepit, contritionem praedicat gentium, uel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi aduentum uaticinatur, septuagesimo autem anno captiuitatis populi prophetauit duobus tantum mensibus, Zachariam uaticinio suo praecedens. Zacharias qui nominatur memoria domini postquam iram domini in patribus prophetauit, uidit #160a# et #M118# uirum sedentem super aequum rufum, in figura corporis Christi roseum sanguine passionis, siue merita populi gentium significantem. Aspicit et quattuor cornua siue fabros in figura gentium, quae Iudam et Israhel dispergentes graui pondere depresserunt. Intuetur similiter et Iesum sordibus carnis et mortalitate uestitum per figuram sacerdotis, quibus ablatis indutum inmortalitate et gloria cernit et lapidem qui est Christus septem habentum oculos id est septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem extinctum id est diabolum. Candelabrum uidelicet in figuram Christi cum lucernis, septem quae sunt aecclesiae, septem necnon et duas oliuas ad dexteram et ad sinistram candelabri posita sunt duorum testamentorum typum figurantes. Assumit quoque idem duas uirgas funiculi et decoris, in typo Iudaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est Iudaeorum et gentium plebes, malis leuantes anphoram, id est diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi quod est pondus peccati grauissimum, siue uolumen #160b# uolans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quattuor uno predicationis euangelicae iugo currentes. Post haec aspicit equos, missos ad predicationem mundi. Primum rufum, in martyrii passione, secundum nigrum, squalore poenitentiae. Tertium album, candore baptismi. Cernit quoque et tubas, sanctorum gestantes figuram, per quos dominus mundo canit, atque angulum, in quo duo ex aduerso populi iunguntur, siue paxillum, figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum Antichristi opus et intentionem in sinistris habentem. Equum quoque in figuram plebis hereticorum et ascensorem eius diabolum, predicat etiam fontem in domo ueri Dauid patentem, in lauacro regenerationis aliaquae cumque scripsit aut de aduentu domini narrant, aut de passione eius et de saeculi fine et de iuditio suo. Prophetauit autem annis duobus Darii regis Medorum, hisdem temporibus quibus Aggeus, anno septuagesimo dissolutionis templi, et captiuitatis populi.

Malachias qui interpretatur angelus domini, in principio uoluminis sui demonstrat odium Iudaeorum in Esau, et dilectionem iunioris populi in Iacob, in sequentibus #161a# autem ueteres uictimas Iudaeae reprobat et sacrificium transferri ad gentes. In fine uero aduentum domini adnuntiat. Diem quoque iuditii iustorumque proemia et impiorum paenas. Iohannes etiam predicat ante primum aduentum domini missum, et Eliam ante secundum aduentum adnuntiat esse mittendum, inter haec nonnulla moralia et disciplinas congruentia explicat, in quibus corripit populum, siue sacerdotes dispicientes nomen dei, atque eius sacramenta, pollutis oblationibus et sacrificiis uiolantes. Praemonet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, et ceteros sine personarum acceptione populos ueritatem instruere, discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis aeccle#M119#siae precipit. Obiurgat et eos qui coniugaes suas despiciunt, et aliarum amore nituntur. Similiter et illos qui miseriam suam dolentes, felicitatem laudant eorum, qui huius mundi prosperis perfruuntur. Prophetauit autem nouissimus in Babylone, quando Aggeus et Zacharias. Aesdras scribit populum dei expleto captiui#161b#tatis tempore imperante Cyro rege Persarum in Hierusalem fuisse reuersum, ac sub Zorobabel et Iesu et Iosedech filio sacerdotis siue Neemia, muros Hierusalem, templum et altare renouatum, ius quoque sacerdotum restitutum, et sanctae religionis cultum multisque operibus gentium principiumque Persarum muneribus adornatum.

Machabeorum libri licet non habeantur in canone Ebreorum tamen ab aecclesia, inter diuinorum uoluminum historias adnumerantur, prenotant autem proelia inter Ebreorum duces gentesque, Persarum pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabei triumphos. Foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum actaque legationum. Item prefationes noui testamenti euangeliorum predicatio, quamuis quadrifaria sit, una est tamen quia ex uno eodemque ore trinitatis, processit. Haec sunt enim quattuor flumina de uno paradisi fonte manantia, quae quadrupliciter uno ore decurrunt, ac per totum mundum caelestis praedicationis ministrantes, fluenta gratiae ac fidei uerborum infundunt. Haec est illa in Zacharia #162a# quadriga domini in quibus per omne euectus leni iugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hi sunt etiam quos sub quattuor animalium specie, uisio prophetalis scribit, id est hominis, leonis, uituli et aquilae. Namque primus ut homo ordinem humanae natiuitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis, statim in principio sui diuinae potestatis fortitudinem intonat. Tertius uictimam sacerdotis permittens, quasi uituli mortem insinuat. Quartus more aquilae adsectans caelum et terram, auidus transuolat atque natiuitatem uerbi occulta mysterii intellegentia penetrat, sed ex his tria illa animalia quae in terra gradiuntur, actualem uitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum animal contemplationis acie caelestia inspicit, et paulatim operum plurima diuinitatis sacramenta digessit, ex his primus et ultimus ea predicuaerunt. Quae ex ore Christi audierunt, uel quae ab illo facta uel gesta uiderunt, reliqui medii duo ex tantummodo quae ab apostolis cognouerunt. #162b# Quorum quidem Matheus euangelium in Iudea scripsit, deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia. Vltimus iohannes in Asia, ex quibus solus tantum Matheus, predicationis historiam Ebraico prestrixit stilo. Reliqui uera Greci sermonis eloquio ediderunt.

Epistolas Paulus quattuordecim predicationis suae prestrixit stilo, ex quibus aliquas propter typum septiformis aecclesiae, septem scripsit aecclesiis conseruans potius quam excedens numerum sacra#M120#menti propter septiformem spiritus sancti efficatiam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philipenses, ad Tesalonicenses, ad Colosenses, ad Hebreos.

Reliquas uero postmodum singularibus edidit personis ut rursus illum septenarium numerum ad sacramentum unitatis conuerteret. Argumenta autem earundem epistolarum haec sunt, in primis Romanae plebis fidem conlaudat. Corinthios gemina doctrina castigat, apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis. Ephesios magnificat in fide quam acceperunt. Laudat Colosenses, pro eo quod in fide steterunt. Philipenses euangelium custodisse gratulatur. Thessalonicen#163a#ses, in prima epistola fide creuisse, et operibus, in saecunda persecutionis tolerasse fortiter gloriatur. Instruit per Timotheum et Titum aecclesias, Philomonem de emendato seruo Onesimo rogat. Ad ultimum Ebreos qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Iudaicis territia fide recesserant, confortat atque ad gratiam euangelie reuocat. Petrus scripsit duas epistolas quae catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant. Quae quidem quibusdam uidentur esse, planiores dum tam profundis, plenae sint sensibus, ut pereas qui possint perscrutari diuinae scientiae sensum, quasi per breue quoddam receptaculum, magna sibi misteria, reuelari contueantur. Iacobus frater domini scripsit unam epistolam ad aedificationem aecclesiae pertinentem. Cuius sententia in mensam scientiae claritatem legentibus uidetur infundere. Iohannes apostolus scripsit epistolas tres, quarum prima officium caritatis commendans tota in amore dei et fraterna dilectione uersatur. Secunda quoque quae electae scribitur dilectionis hortatur studium, denotat #163b# etiam seductores et ab hereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit in qua conlaudat eum in studio ueritatis et opere misericordiae, deinde denotat proteruiam cuiusdam Diotrepis et Demetrio testimonium perhibet ueritatis. Iudae epistola increpat blasphemantis in Christo et quosdam inpudicos sub exemplo impiorum, qui per superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet aecclesiam ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur. Actuum apostolorum historia nascentis aecclesiae fidem opusque describit, cuius quidem scriptor Lucas euangelista est, continet autem ea quae in Iudaea uel in gentibus per gratiam spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis apostolis gesta sunt.

Apocalipsis Iohannis postquam scribere semptem iubet aecclesiis, aspicit filium hominis sedentem in throno et uiginti quattuor seniores et quattuor animalia procedentia ante thronum. In dextera quoque sedentis, librum septem sigillis signatum in quo bellum et egestas mors clamor interfectorum finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena milia seruo#M121#rum dei qui signantur in frontibus, ibi septem #164a# angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram. Tertia quoque pars terrae ibi igne conburitur, tertia pars maris sanguis efficitur, astra que ipsa rutilantia. Tertiam fulgoris partem amittunt, ibi deputei fumo locuste producuntur doemoniorum, accipientes potestatem ledendi eos qui non sunt agni cruore signati. Praeter ea comedit euangelista librum testamenti oris predicatione sua iussimum, et operis difficultate amarum, meatur caeleste templum, describit que uerba uiginti quattuor seniorum et arcam testamenti, ac mulierum amictam sole pugnamque Michahelis cum dracone, ruinamque draconis. Conspicit praeterea figuram Antichristi habentem capita regni septem et cornua potestatis et numerum nominis. Narrat inter haec canticum testamenti nouum, speculaturque angelos gestantes pateras. Cernitque similiter interitum bestiae et beatitudinem eorum qui uestimenta sui corporis, hoc est absque carnis uoluptate seruauerunt. Exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae et nuptias agni et aduentum iuditii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ul#164b#timam memorat resurrectionem mortuorum caelique nouitatem et terrae discriptionemque Hierusalem flumen etiam baptismi mundum et lignum uitae dominum nostrum Iesum Christum.

[4] De bibliotheca

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3]
Skip to [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Bibliotheca a Greco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam biblio librorum, theca repositio interpretatur. Bibliothecam ueteris testamenti Esdras scriba propter incensam legem a Chaldeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem diuino afflatus spiritu reparauit. Cunctaque legis ac prophetarum uolumina, quae fuerant agentibus corrupta correxit, totumque uetus testamentum in uiginti duos libros constiuit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae. Apud Grecos autem bibliothecam primus instituisse Pisisstratus creditur tyrannus, quam deinceps ab atheniensibus auctam, Xerses incensis Athenis euexit in Persas, longoque post tempore Seleucus nicanor rursus in Greciam retulit, hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi uolumina diuersarum gentium, et per interpretes in Grecam linguam uertendi, de hinc magnus Alexander uel successores eorum instruendis omnium #165a# librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolomeus cognomento Filadelfus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pissitratum emularetur. Non solum gentium scripturas sed etiam et diuinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporum Alexandriae inuenta sunt. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens scripturas, ueteris testamenti in Grecam uocem ex Ebrea lingua per septuaginta interpretes transferre curauit.

Quas in Alexandrina bibliotheca habuit, siquidem singuli in singulis cellulis ut quidam asserunt separati ita #M122# omnia per spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inuentum esset quod in ceteris uel in uerborum ordine discreparet. Fuerunt et alii interpretes qui ex Ebrea lingua in Grecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Simmachus et Theodotion, sicut etiam est uulgaris illa interpretatio cuius auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur. Preterea sextam et septimam editionem Origenis miro labore repperit, et cum ceteris editionibus #165b# conparauit. Presbiter quoque Hieronimus trium linguarum peritus, ex Ebreo in Latinum eloquium easdem scripturas conuertit eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris ante fertur. Nam est et uerborum tenatior et perspicuitate sententiae clarior.

[5] De opusculorum diuersitate

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4]
Skip to [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Opusculorum constat esse tria genera. Primum genus excerpta sunt quae Greco scolia nuncupatur, in quibus ea quae uidentur obscura uel difficilia summatim ac breuiter perstringuntur. Secundum genus omeliae sunt quas Latini uerbum appellant quae proferuntur in populis. Tertium tomi quos nos libros uel uolumina nuncunpamus. Omeliae autem ad uulgum loquuntur.

Tomi uero id est libri maioris sunt disputationis. Dialogus est collatio duorum uel plurimorum quem Latini sermones dicunt. Nam quos Greci dialogos uocant, nos sermones uocamus. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur, unde in Virgilio multa inter se se serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod tractat sensum in multa sentiendi contrectando #166a# secum. Differt autem sermo tractatus et uerbum. Sermo enim alteram. eget personam. Tractatus specialiter ad seipsum est. Verbum autem ad omnes, unde et dicitur uerbum fecit ad populum.

Commentaria dicta quasi cum mente. Sunt enim interpretationes ut commenta iuris euangelii. Apollogeticus est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere in defensione enim aut negatione sola positum est et est nomen Grecum. Panagericum est licentiosum et lasciuiosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adolantur, quod malum a Grecis ortum est quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendatiorum nebulas suscitauit. Fastorum libri sunt in quibus reges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id est postestatibus. Vnde et Ouidii Libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. Proemium est inicium dicendi, sunt enim prohemia principia librorum quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur, cuius nomen plerique Latinitas periti sine #166b# translatione posuerunt, hoc autem uocabulum apud nos interpretatum prefatio nuncupatur quasi praelocutio.

Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum sit docent. Quid faciendum, ut #M123# dilige dominum domini tuum, et honora patrem tuum et matrem tuam. Quid non faciendum, ut non mechaberis non furtum facies. Similiter et gentilium precepta uel iubent uel uetant, iubent faciendum ut nudus ara sere nudus, uetant ut neue inter uites corilum sere neue flagella summa pete.

Primus autem apud Hebreos precepta Moyses scripsit. Apud Latinos martius uates primus precepta conposuit. Ex quibus est illud postremus dicas, primus taceas. Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem per se gerit. Quodlicet sit uocabulum Grecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur conparant. Problemata autem quae Latine appellantur propositiones, questiones sunt, habentes aliquid quod disputatione soluendum sit. Questio autem cum quaeritur #167a# an quid sit an quale sit. Argumentum autem dictum quasi argutum, uel quod sit argute inuentum ad conprobandas res.

Epistolam proprie Greci uocant quae interpretatur Latine missa stila enim seu stili missa uel missi, ante castae et membranarum usum, inde dolatis ligneis codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios uocauerunt. Codex multorum librorum est, liber unius uoluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu uitium quasi caudex quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. Volumen liber est a uoluendo dictus, sicut apud Hebreos uolumina legis, uolumina prophetarum. Liber est interior tunica corticis quae ligno coheret, de quo Virgilius, sic alta liber heret in ulmo. Vnde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum castae uel membranarum de libris arborum, uolumina fiebant id est conpaginabantur. Vnde et scriptores a libris arborum librarios uocauerunt. Librarios ante a Bibliopalas dictos, librum enim Greci biblum uocant. Librarii autem id est et antiquarii uocantur, sed librarii sunt qui et noua scribunt et uetera, antiquarii qui tantummodo uetera, unde et nomen sumpserunt. A scriben#167b#do autem scriba nomen accepit offitium exprimens uocabuli qualitate. Instrumenta scribae calamus et penna. Ex his enim uerba paginis infiguntur, sed calamus arboris est.

Penna auis, cuius acumen in duo diuiditur, in toto corpore unitate seruata, credo propter misterium ut in duobus apicibus uetus et nouum testamentum signaretur, quibus exprimitur uerbi sacramentum sanguine passionis effusum. Dictus autem calamus quod liquorem ponat, unde et apud natuas calare ponere dicitur. Penna autem a pendendo uocata id est uolando, est enim ut diximus auium. Foliae autem librorum appellatae siue ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent. Cuius partes paginae dicuntur eo quod sibi inuicem conpingantur. Versus autem inde uulgo uocati, quia sic scri#M124#bebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad texteram primum deducebant stilum, deinde conuertebantur ab inferiori, et rursus ad dexteram uersus quos hodieque rustici uersus uocant. Sceda est quod adhuc #168a# emendetur et necdum in libris redactum est, et est nomen Grecum sicut et thomus.

[6] De canonibus euangeliorum

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5]
Skip to [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Canones euangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitauit quos postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit; qui ideo facti sunt ut per eos inuenire et scire possimus, qui reliquorum euangelistarum similia aut propria docerunt. Sunt autem numero decem quorum primus continet numerus, in quibus quattuor eadem dixerunt: Matheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus in quibus tres: Matheus, Marcus, Lucas. Tertius in quibus tres: Matheus, Lucas, Iohannes. Quaretus in quibus iii: Matheus, Marcus, Iohannes. Quintus in quibus duo: Matheus, Lucas. Sextus in quibus duo: Matheus, Marcus. Septimus in quibus duo: Matheus, Iohannes. Octauus in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus in quibus duo: Lucas, Iohannes. Decimus in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt quorum expositio haec est. Per singulos enim euangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris sub#168b#dita est aera quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera.

Verbi gratia, si est aera prima, in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum peruenies. Si igitur aperto quolibet euangelio placuerit sciri qui reliquorum euangelistarum similia dixerunt assumes adiacentem numerum capituli et quaeres ipsum numerum in suo canone quem indicat ibique inuenies, qui et quid dixerunt et ita demum in corpore in qui sita loca quae ex ipsis numeris indicantur per singula euangelia de eisdem dixisse inuenies.

[7] De canonibus conciliorum

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6]
Skip to [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Canon autem Grece Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit nec aliquando aliorsum trahit; alii dixerunt regulam dictam uel quod regat, uel quod normam recte uiuendi prebeat uel quod distortum prauiumque quid corrigat.

Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum plebium minime dabatur facultas, inde Christianitas, #169a# in diuersas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum conuexi ire, nisi tempore supradicti imperatoris, ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem euangelicam et apostolicam secundo post apostolos simbolum tradiderunt, inter cetera autem concilia quattuor esse, uenerabiles sinodos, quae totam principaliter fidem conplectuntur, quasi quattuor euangelia uel toti#M125#dem paradysi flumina.

Harum prima Nicena sinodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est, in qua Arriane perfidiae condemnata, blasphemia quam de inequalitate sanctae trinitatis, idem Arrius asserebat consubstantialem deo patri deum filium, eadem sancta sinodus per simbolum definiuit. Secunda sinodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium episcopum negantem deum esse spiritum sanctum, hereticum condemnans consubstantialem patri et filio spiritum sanctum demon#169b#strauit, dans symboli formam quam tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. Tertia sinodus Effesina prima ducenti episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, iusto anathemate condemnauit ostendens manere in duabus naturis, unam domini Iesu Christi personam.

Quarta sinodus Calcedonensis dcxxx sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Euticen Constantinopolitanum abbatum uerbi dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eis defensorem Dioscorum quendam Alexandrinum episcopum et ipsum rursus Nestorium cum reliquis hereticis, una patrum sententia praedam nauit, predicans eadem sinodus Christum deum sic natum de uirgine, ut in eo substantiam diuinae et humanae confiteamur naturae. Hae sunt quattuor sinodi principalis fidei doctrinam plenissime praedicantes, sed et si qua sunt concilia quae sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. Sinodum autem #170a# nouimus ex Greco interpretari comitatum uel coetum, concilii uero nomen tractum ex more Romano, tempore enim quo causae agebantur conueniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione dictum quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt unde et consilium consilium dicitur, D in L littera transeunt. Coetus uero conuentus est uel congregatio a coeundo id est conueniendo in unum. Vnde et conuentus est nuncupatus, sicut conuentus coetus uel concilium a societate multorum in unum.

[8] De ciclo paschali

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7]
Skip to [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Paschalen ciclum Ippolitus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Postquem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus, atque Victorinus amplificatis eiusdem festiuitatis rationibus multiplices circulos ediderunt, cuius quidem rationem beatissimus Cirillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos, per quinquies decem nouies calculus quoto kalendaria uel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari #M126# summa breuitate notauit.

#170b#Ciclum autem uocatum eo quod sit in orbe digestus et quasi in circulo dispositum ordinem complet annorum sine uarietate et sine ulla arte. Vnde factum est ut cuique materiae carmina simplici formitate facta ciclica uocarentur. Hinc et laterculum dictum quod ordinem habeat tractum annorum, post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum, antiquitus aecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat quocumque die occurreret quem ritum sancti patres in Nicena sinodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis dominicae obseruare, et ob hoc pascha a quinta decima luna usque in uicesima primam extenderunt, ut dies dominicus nono mitteretur. Pascha autem uocabulum non Grecum sed Ebreum est, nec a passione quam pascinin Grece dicitur pati, sed a transitu Hebreo uerbo pascha appellata est, eo quod tunc populus dei ex Aegypto transierit. Vnde et in euangelio, cum uidisset inquit Iesus quia uenit hora ut transiret de mundo ad patrem, cuius nox ideo peruigil ducitur propter aduentum #171a# regis ac dei nostri, ut tempus resurrectionis eius non nos dormientes sed uigilantes inueniat, cuius noctis duplex ratio est, siue quod in eadem uitam tunc recepit cum passus est siue quod post ea hora quare surrexit ad iudicandum uenturus est. Eo autem modo agimus pascha ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam reuocemus, sed etiam caetera quae circa eum attestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. Propter initium enim nouae uitae et propter nouum hominem quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum ut simus noua conspersio quoniam pascha nostrum immolatus est Christus. Propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis nouorum in anni mensibus celebrationi paschali mistice attributus est. Quod uero tertiae ebdomadae die pascha celebratur id est qui dies occurrit a quinta decima usque in uicesimam primam hoc significat quia in toto tempore saeculi qui septinario dierum numero agitur. Nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. Primum enim tempus est ante legem, secundum #171b# sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est, sacramentum prius occultum prophetico enigmate.

Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio domini triduana est. Quod uero a quinta decima luna usque ad uigintimam, primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium quo uniuersitatis significatio sepe figuratur, qui etiam ipsi aecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis. Vnde et Iohannes apostolus in Apocalipsin ad septem. scripsit aecclesias, aecclesia uero adhunc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significantur.

Varia #M127# autem obseruantia opinionum paschalis festiuitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio nonus Martias usque in tertium nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt. Et si quinta decima luna die dominica prouenerit, in alio die dominico pascha protrahunt. Greci primi mensis lunam ab octauo idus Martias, usque in diem nonas Aprilis oseruant, et si quinta decima luna die dominico incurrerit sanctam pascha celebrant. Huiusmodi #172a# ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. Communis annus dicitur qui duodecim tantum lunis, hoc est dies cccliiii habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt, ut inuicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus sempter est solus. Embolismus annus est qui tredecim menses lunares id est ccclxxxiiii dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi diuinitus reuelatus, in quo iubentur hi qui longius habitabant in secundo mense pascha celebrare. Embolismus autem nomen Grecum est quod interpretatur Latine super augmentum, eo quod expleat numerum annorum communium quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismi autem anni et communes sic inueniuntur, si enim a quarta decima luna paschae procendentis usque ad quartum decimum sequentis, ccclxxxiiii dies fuerint, embolismus annus est, si cccliiii communis. Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus, crescit enim per singulos annos quarta pars assis. A tubi quarto anno assem conpleuerit, bissectum annum facit. Dictus autem #172b# bissectus quia bissexies ductus assem facit quod est unus dies, sicut et quadrantem propter quater ductum quod est bissextus quem subdierum cursu in annum sol facit.

Intercalares autem dies idcirco uocantur quia interponuntur ut ratio lunae solisque conueniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere siue ut alii uolunt calare uocare dicitur. Nam uerbum calo Grecum est id est uoco, dicunt enim quod pontifex Kalata id est uocata in capitolium plebe iuxta curiam calabram, quae casae Romuli proxima est quot numero dies a kalendis an nonas superesse pronuntiabat, et quintana quidem dicto quinquies uerbo kalo septimanas repetito septies praedicabat.

Epactas Greci uocant Latini adiectiones annuas lunares quae per undenarium numerum usque adtricenarium in se reuoluuntur quas ideo Aegyptii adiciunt ut lunaris e mensio rationi solis aequetur. Luna enim iuxta cursum suum uiginti nouem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunari dies cccliiii remanent ad cursum anni solaris dies undecim quos Aegyptii adiciunt. Vnde et adiectiones uocantur absque #173a# his non inuenies lunam quota sit in quo libet anno et mense et die istae epactae semper undecima kalendis Aprilis reperiuntur, in eadem luna quae fuerit eo die. Continentur autem circulo decennouenali, sed cum ad uiginti nouem epactas peruenerit qui est #M128# circulus nonus decimus iam sequenti anno non addes super uiginti nouem undecim, ut decim adnuntiaes, sed detractis triginta, inde reuertaris ut undecim pronunties.

[9] De officiis canonicis, et de his quae in ecclesia leguntur atque canuntur

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8]
Skip to [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Officiorum plurima genera esse constat, sed precipuum illud quod in sacris diuinisque rebus hebetur, officium ab efficiendo dictum quasi effitium propter decorem sermonis, una mutata littera uel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus.

Vespertinum officium est in noctis initio uocatum ab stella uespere quae surgit oriente nocte. De quo officio psalmista commemorat dicens: Eleuatio in manuum mearum significat operam piam quae aut elemosinis exercetur, aut in aliqua probabili conuersatione peragitur. Sacrificium uero uespertinam illam oblationem fortasse significat, #173b# quam in fine uitae domino solet offerre religiosa deuotio, cum poenitentiam gerimus et humili nos supplicatione purgamus, sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium deo spiritus contribulatus. Vespera nostra est quando istam lucem morte ueniente deserimus, unde necesse est quia frequenter admonuimus neminem debere desperare sed ultima sua potius lacrimarum fonte detergat.

Matutinum uero officium est in lucis initio ab stella Lucifero appellatum quae oritur inchoante mane, de quo psalmista ait: In matutinis medita borante, redit enim ad illum quod superius dixit, ad te de luce uigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis uigilat, quoniam nec inter prospera sua obliuisci poterat lucis auctorem, his apostolus dicit, uos estis filii lucis et filii dei, quorum duorum temporum significationem ostenditur, ut die ac nocte sempter deus laudetur.

Missa tempore sacrificii est quando cathecumini foris mittuntur, clamante leuita, siquis cathecuminus remansit exeat foras, et inde missa quia sacramentis altaris inter esse non possunt qui nondum regenerati noscuntur.

Chorus est multitudo in sacris collectus, #174a# et dictus chorus quod in initio in modum coronae circum aras starent. Alii chorum dixerunt a concordia quae in caritate consistit, quia si caritatem non habeat respondere conuenienter non potest. Cum autem unus canit Grece monodia Latine sicinium dicitur. Cum uero duo canunt bicinium appellatur. Cum multi chorus, chorus est plurimarum uocum ad suauitatis modum temperata collectio, de quo et psalmista ait: Laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei. Nunc dicit in choro nomen domini esse laudandum, in choro utique qui iam nullam patitur dispersionem, nullum tedium, nullum scandalum, sed meritorum probitate collectus, carissima semper unitate consistit, sed qualis quantus que sit iste chorus alius psalmus exponit a solis ortu usque ad occasum laudate nomen domini. #M129# Antiphona ex Greco interpretatur uox reciproca duobus, scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, siue de uno ad unum quod genus psallendi Greci inuenisse traduntur. Responsorios Itali tradiderunt #174b# quos inde responsorios canentes uocant, quod alio desinente id alter respondeat, inter responsorios autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus uersum dicit, in antiphonis autem uersibus alternant chori. Lectio dicitur quia non canitur ut psalmus uel ymnis sed legitur tantum illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur.

Canticum est uox cantantis in letitia, psalmus autem dicitur qui cantatur ad psalerium, quo usum esse Dauid prophaetam in magna mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis iuxta musicam artem alternantim sibi apponuntur. Nam canticum psalmi est cum id quod organum modulatur, uox postea cantantis eloquitur. Psalmi uero canticum quod humana uox praeloquitur, ars organum modulantis imitatur. Psalmus autem ex psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum conponi. Tres autem gradus sunt in cantando, primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris. Diapsalma quidam Hebreum uerbum esse uolunt quae significatur #175a# semper id est quod illa quibus hoc interponitur sempiterna esse confirmet, quidam uero Grecum uerbum existimant quo significatur interuallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma uero interpositum in psallendo silentium, ut quemadmodum in psalmo dicitur uocis copulatio in cantando, ita dia psalma disiunctio eorum ubi quaedam requies distinctae continuationes ostenditur. Vnde et illud probabile est non coniungendas sententias in psallendo ubi diapsalma interposita fuerit, quia ideo interponitur ut conuersio sensuum uel personarum esse noscatur.

Ymnus est canticum laudantium quod de Greco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laeticiae et laudis. Proprie autem ymni sunt continentes laudem dei, si ergo sit laus et non sit dei non est ymnus, si ergo est et in laudem dei dicitur et cantatur tunc est ymnus, cui contrarium est threnum quod carmen est lamenti et funeris.

Alleluia duorum uerborum interpretatio est hoc est laus dei et est Ebreum, IA unum est de decem nominibus quibus apud #175b# Ebreos deus uocatur. Amen significat uere siue fideliter quod et ipsum Ebreum est, quae duo uerba amen et alleluia nec Grecis nec Latinis nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, uel alia lingua adnuntiare. Numquam uis interpretari possint propter sanctorem tamen auctoritatem seruata est ab apostolis in hi^s propriae linguae antiquitas, tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Iohannes in Apocalipsin referat se spiritu reuelante uidisse et audisse uocem caelestis exercitus, tamquam uocem aquaram multarum et tonitruum ualidorum dicentium amen, et alleluia ac per hoc sic oportet in terris utraque dici sicut in caelo resonant.

Osanna in alte#M130#rius linguae interpretationem in toto transire non potest. Osi enim saluifica interpretatur, anna interiectio est motum animi significans, sub deprecantis affectu, integre autem dicitur, osianna quod nos corrupta media uocali littera et elisa dicimus osanna, sicut fit in uersibus cum scandimus. Littera enim prima uerbi sequentis extremam prioris #176a# uerbi ueniens excludit, et dicitur Ebraice osanna quod interpretatur saluifica, sub audiendo uel populum tuum uel totum mundum.

Offertorium tali ex causa sumpsit uocabulum, fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatur quasi propter fertur, oblatio uocatur quia offertur, dona proprie dicuntur diuina munera, hominum, nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes diuitibus, loco munerum soluunt. Itaque munus homini datur, donum deo. Vnde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem quae a manibus uocantur accipiuntur uel dantur, duo sunt quae offeruntur donum et sacrificium.

Donum dicitur quicquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. Sacrifitum autem est uictima et quaecumque in ara cremantur seu ponuntur, omne autem quod deo datur, aut dedicatur aut consecratur, quod dedicatur dicendo datur unde et appellatur. Vnde et errant qui consecrationem dedicationem putant significari. Immolatio ab antiquis dicta eo quod inmole altaris posita uictima cederetur, #176b# unde et mactatio post immolationem est, nunc autem immolatio panis et calicis conuenit. Libatio autem tantummodo calicis oblatio est, hinc est illud, et libauit de sanguine uuae, sic et saecularium quidam poetarum nunc inquit pateras libate Ioui, libare ergo proprie fundere est, sumptum que nomen a libero quodam qui in Grecia usum reperit uitis.

[10] De hostiis holocaustis atque sacrificiis et quid eorum species singulae significent

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9]
Skip to [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

Hostiae apud ueteres dicebantur sacrificia quae fiebant antequam ad hostes pergerent. Victimae uero sacrificia quae post uictoriam de uictis hostibus immolabant, et erant uictimae maiora sacrifica quam hostiae, alii uictimam dictam putauerunt quia ictu percussa cadebat uel quia uincta ad aras ducebatur. Holocaustum illud est ubi totum igne consumitur quod offertur, antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in insacrorum consumere flamma et ipsa erant holocaustomata. Holo enim Grece dicitur totum causis incensio, et holocaustum totum incensum. #177a# Cerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Grecos orgia uocantur, propriae autem uisum est doctoribus a carendo appellari cerimonias quasi carimonias, eo quod ea quae in sacris diuinis offeruntur in suo usu id carerent homines, quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. Alii cerimonias proprie in obseruationibus Iudaeorum credunt, abstinentiam scilicet quarundam escarum, secundum #M131# ueterem legem eo quod obseruantes careant his rebus quibus se abstinuerint.

Sacrificium dictum quasi sacrum quia praece mystica consecratur in memoriam pro nobis dominicae passionis, unde hoc eo iubente corpus Christi et sanguinem dicimus quod dum sit ex fructibus terrae sanctificatur et fit sacramentum operante inuisibiliter spiritu dei, cuius panis et calicis sacramentum Greci eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur, et quid melius corpore et sanguine Christi. Quinque autem species oblationum in lege ad immolandum iubebantur ad ferri, hoc est boum, ouium, caprarum, #177b# auuium, similae et libamentorum, sic et in ibi hostiae uictimae holocausta sacrifica et libamina oblata commemorantur. Boues autem uaccae et uituli aut dominicae incarnationis operationes, siue agri dominici cultores hoc est doctores aut legalium mandatorum operatores significant. Oues autem et agni aut ipsum saluatorem qui secundum Esaiam, tamquam ouis ad uictimam ductus est, et a Iohanne agnus dei qui tollit peccata mundi omnibus demonstratur, aut simplices quosque et innocentes in aecclesia significant.

Caprae autem uel edi in hostiam oblatae, aut carnem saluatoris quae absque peccato erat et tamen pro peccatis humani generis deo patri oblata est, ut per eius mortem auctor peccati diabolus iugularetur, aut poenitentes pro peccatis suis significant, qui se per afflictionem carnis mactant deo. Aues autem aut Christi humanitatem significant, sicut per turturem et columbam Christi caro spiritui sociata demonstratur, in mysterio passionis per sacrificium deo in odorem suauitatis oblata, aut sanctorum perfec#178a#tionis contemplationem designat.

Volatilia enim homines sunt contemplationi uacantes terrenis omnino se non miscentes negotiis, quod et si forte necessitas exegerit, mox reuolant ad sublimia, illo euangelii iuuante testimonio quo dominus ait. Considerate uolatilia caeli quia non seminant neque metunt et pater uester caelestis pascit illa. Contemplationi ergo uacans et in superiorum consideratione perfectus homo. Hoc enim quae predicta sunt docuerunt, si conuersationem siue uitam suam oblationem offeret de turturibus aut de columbis offerat munus suum, id est in scientia et mansuetudine spiritali. Haec enim opus habet ut non excedat legis consideratio in uanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionem habet, ita ut eius exemplo Iudaeorum ex probraretur populus, hoc Hieremias probat ait enim. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus ad uentus sui, populus autem meus non cognouit iuditium domini. Columba autem munda et simplex adnuntiatrix que presentiae sancti spiritus est, quales oportet #178b# esse eos qui circa contemplandas scripturas habent studium, unde Ezechias ait, meditabor ut columba. Similae autem et libamentorum sacifitium, aut sacramentum corporis Christi et sanguinis, quod in altari consecratur, et a fidelibus ad au#M132#gmentum salutis suae percipitur uel aecclesiae catholicae quae mystice corpus Christi est figuram exprimit, et gratia abundat spiritali.

Haec ex conuenientibus, membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est et legis et euangeliorum mola inter litteram et spiritum separata, per aquam etiam baptismatis adunata, christmatis oleo per uncta, sancti spiritus igne solidata, per humilitatem spiritus deo hostia placens effecta est. Similiter eadem ex multis personis uelut acinis botri coadunata, et prelo passionis atque temptationum conquassata, uinum effundit spiritale. Legitur enim in scripturis dominum uictimas pecudum et hostias legales reprobasse et sacrificium spiritale expetisse. Vnde est illud: Non accipiam inquit de domo tua uitulos neque de gre#179a#gibus tuis hircos, et item, numquid manducabo ait carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo.

Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. Sacrificium laudis honorificauit me et illic iter est in quo ostendam illi salutare dei, et alibi, circuibo inquit et immolabo in tabernaculo eius ostiam iubilationis cantabo et psalmum dicam domino. Vnde in Psalmo sancta aecclesia totam se deo dedicans dicit, holocausta medullata offeram tibi cum incensu et reliqua. Quod autem absque fermento iubetur dei esse oblatio et sine melle, indicat apud deum nihil uoluptuo sum, nihil suaue huius mundi placere, nihilque quod non habeat mordacis aliquid ueritatis. Vnde et pascha cum amaritudinibus manducatur, e contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honore offerimus, sal rationis et discretionis semper accipiant. Quod uero in sacrificium oleum offerebatur, significat ut quic#179b#quid ad cultum Christi et deuotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus nihil ut ait apostolus ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit deus. Vnde quoque moraliter nos uitulum offerimus deo cum carnis superbiam uincimus, agnum cum inrationabiles motus corrigimus.

Edum cum lasciuiam superamus, columbam cum simplicitatem mentis custodimus. Turturem dum castitatem seruamus. Hoc autem genus auium dicitur unum et castum seruare coniugium, similam et panes azimos offerimus cum sine malitia et nequitia hanc uitam presentem gerimus. Offert uerbi gratia similam qui in agricultura aut nauigando aut in aliquibus communis uitae usibus positam offert conuersationem, oleo tamen conspersum quia omnis anima eget oleo diuiniae misericordiae, nec presentem uitam euadere quis piam potest, nisi ei oleum caelestis miserationis adfuerit. Necnon et illud intimandum, quod iuxta moralitatem per clibanum, temptationum pondus exprimitur per sar#180a#taginem constantia animi et robor mentis, per graticulam multiplex in pugnatio non incongrue significatur.

[11] #M133# De sacramentis diuinis ubi quid in his homini

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10]
Skip to [5.12] [5.13] [5.14] [5.15] [End]

gerendum sit demonstratur.

Sacramentum est in aliqua celebratione cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur quod sanctae accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum, et crisma, corpus et sanguis quae ob id sacramenta dicuntur, que ex sub tegumento corporalium rerum uirtus diuina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur. Vnde et secretis uirtutibus uel sacris sacramenta dicuntur, quae ideo fructuosae penes aecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum, unde seu per bonos seu per malos ministros intra dei aecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus spiritus mystice illa uiuificat, qui quondam apostolico in tempore uisibili apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur. #180b# quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat sed qui incrementum dat deus. Vnde et Grece mysterium dicitur quod secretum et reconditam habeat dispensationem. Baptismum Grece, Latine tinctio interpretatur, quae ideo tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius inmutatur, et longe aliud quam erat efficitur, prius enim federamus deformitate peccatorum in ipsa tinctione reddimur pulchri de albatione uirtutum. Vnde et in canticis scribitur canticorum, quae est ista quae ascendit quasi albata cuius mysterium non aliter nisi sub trinitatis designatione, id est patris et filii et spiritus sancti cognominatione conpletur, dicente domino ad apostolos, ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sicut enim in tribus testibus stat omne uerbum, ita sacramentum confirmat, ternerius numerus nominum diuinorum. Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est.

Voluit enim dominus ut res illa inuisibilis per congregationem sed et pro#181a#fecto contrectabile et uisibile inpenderetur elimentum, super quod etiam in principio ferebatur spiritus sanctus. Nam sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter eius mysterium per spiritum sanctum purificatur et animus, cuius sanctificatio ita est. Inuocato enim deo descendit spiritus sacntus de caelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso et accipiunt uim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquiri natis mundentur. Hoc quoque sciendum quod quamuis apostolica doctrina predicet unam esse fidem et unum baptisma tamen sint plura genera baptismatis quae purgant hominem a delictis ac profectum conferunt sanctitatis. Nam legitur in Actibus apostolorum dominus ascensurus in caelum discipulis dixisse Iohannes quidem baptizauit aqua uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. Vbi notandum quod baptisma domini in spiritu sancto de quo predixerat Iohannes, non ad illud solummodo #M134# temptus respicit, quando apostoli et ceteri fideles illius tempus baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum. #181b# per gratiam spiritus sancti donatam sibi a domino, uerum etiam quando mittente ipso domino plenius eiusdem dona accipere spiritus sancti daecaelis. Sed nunc quicumque baptisma in remissionem peccatorum accipiunt, utique in spiritu sancto baptizantur per cuius donum et a peccatis abluuntur omnibus, et ut in bonis proficere actibus possint adiuuantur. Item legitur saluator in euangelio de se dixisse baptismum habeo baptizari et coartor donec perficiatur, in quo uidelicet passionis suae innuit sacramentum, quoniam corpus suum hoc est sanctam aecclesiam per effusionem sanguinis sui lauaui a sordibus omnium peccatorum. Vnde scriptum est, qui dilexit nos et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Hinc quoque martyrium quod pro Christi nomine patiuntur fideles creditur esse purgatio omnium peccatorum. Sicut dicit Petrus apostolus, Christus passus est pro uobis uobis relinquens exemplum ut sequamini uestigia eius. De quo ipsa ueritas testatur dicents, Qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae, et iterum. Qui uult inquit post me uenire abneget semetipsum et tollat crucem suam et #182a# sequatur me. Nam qui perdiderit animam suam propter me in uitam aeternam custodiet eam. Preterea sunt et aliae species munditionum quibus animae purgantur a delictis atque peccatis. Nam creduntur animae solui a uinculis peccatorum, per confessionem et per poenitentiam ueram cum lacrimarum conpunctionem, unde est illud Iacobi testimonium. Confitemini alter utrum peccata uestra et orate pro inuicem ut saluemini. Hinc et psalmista ad dominum ait, delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. Dixi pronuntiabo aduersum me iniustitias meas domino et tu remisisti impietate cordis mei, et alibi lauabo inquit per singulas noctes lectum meum lacrimis stratum meum rigabo, ubi lectum delectationem corporis intellegimus. Quam potest homo lacrimis quamuis paucis lauare si eum contingat caelesti inspiratione deflere. stratum autem significat cumulum peccatorum quam rigari iubemur hoc est uberius lauare ut simus ex peccatore iusti ex lugente laeti et ex egroto sanissimi.

Quod autem uera poenitentia expurget #182b# hominem et ad caeleste regnum perducat. Ostendit dominus dicens poenitentiam agite adpropinquabit enim regnum caelorum. Item per bona opera et per elemosynas purgatur homo a sordibus animae. Vnde est illud psalmistae: Lauabo inter innocentes manus meas, inter innocentes enim lauit manus suas, quisquis facta propria studio, bonae conuersationis emundat. Hinc et saluator in euangelio ait: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, et alibi scriptum est, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Adiuuat etiam hominem ad sa#M135#lutem percipiendam aeternam, oratio pura adiuuat et predicatio uerbi diuini, adiuuat et dilectio pura uerae caritatis.

Vnde est illud Iacobi oratio fidei saluabit infirmum, et si in peccatis est dimittetur ei. Et item qui conuerti inquit fecerit peccatorem ab errore uiae suae, saluabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum. Denique saluator quod dilectio remissionem peccatorum pariat in euangelio ad #183a# Simonem loquendo de muliere peccatrici quae pedes eius lacrimis rigauit, et capillis tersit, et unguento uunxit, ostendit dicens, amen dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum, hinc et alibi scriptum est, caritas operit multitudinem peccatorum, et uniuersa delicta operit caritas. Chrisma Grece, Latine unctio nominatur ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lauacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur, et hoc de pristina disciplina qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est, quod dum carnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et in ipsa baptismi gratia uisibilis actus est, quod in aqua mergimur sed spiritalis effectus quod a delictis mundamur, hoc significat et illud unguentum quod peccatrix super caput Iesum fudisse scribitur. In positio ideo fit, ut per manus benedictionem aduocatus inuitetur spiritus sanctus. Tunc enim ille paraclytus post mundata et benedic#183b#ta corpora libens a patre descendit et quasi super baptismi aquam tamquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur spiritus sanctus de residuis quoque duobus sacramentis hoc est corpore et sanguine domini. Quaeri potest cur inter omnes fructus terrae potissimum adhoc elegerit frumentum atque uinum quasi ipsa cunctis fructus terrae dignitate precellat, et pretiosiores omnibus fiant, quod uidelicet ita solui posse credimus. Maluit enim dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi et in paatum eorum redigi, ut per uisibile opus inuisibilis ostenderetur effectus. Sicut enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et uegetat. Ita etiam uerbum dei intus animam nutrit et roborat, quia non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei. Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. Ait enim ipsa ueritas caro ergo mea uere cibus est et sanguis meus uere est potus. Vere scilicet caro Christi est cibus, quia uere pascit et ad aeternam uitam hominem nutrit. Et sanguis eius uere est potus #184a# quia esurientem animam et sitientem iustitiam in aeternum ueraciter satiat.

Temporalem quippe uitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat inquit meam carnem et bibit meum sanguinem ipse in me manet et ego in eo. #M136# Huius rei sacramentum id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa dominica assumitur, quibusdam ad uitam quibusdam ad exitium. Res uero ipsa omni homini ad uitam nulli ad exitium.

Quicumque eius particeps fuerit idem Christo capiti membrum associatus fuerit in regno caelesti quia aliud est sacramentum, aliud uirtus sacramenti. Sacramentum enim ore percipitur, uirtute sacramenti interior homo satiatur. Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur. Vinum autem quia sanguinem operatur in carne ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt uisibilia sanctificata tamen per spiritum sanctum in sacramentum diuini corporis transeunt.

[12] De exorcismo

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11]
Skip to [5.13] [5.14] [5.15] [End]

#184b# Exorcismus Grece, Latine coniuratio siue sermo increpationis est, aduersus diabolum ut discedat sicut est illud in Zacharia, et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo dei, et Satan stabat a dextris eius ut aduersaretur ei, et dixit dominus ad Satan, increpet dominus in te Satan et increpet dominus in te qui elegit Hierusalem, hoc est exorcismo increpare, et coniurare aduersus diabolum. Vnde sciendum quod non creatura dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur, est enim princeps peccatorum.

[13] De simbolo

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12]
Skip to [5.14] [5.15] [End]

Simbolum per linguam Grecam signum uel cognitio interpretatur, discessuri enim apostoli ad euangelizandum in gentibus, hoc sibi predicationis signum uel inditium posuerunt, continet autem confessionem trinitatis et unitatis et unitatem aecclesae, et omne Christiane dogmatis sacramentum, quod simbolum fidei et spei nostrae non scribitur in carta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus.

[14] De oratione et ieiunio

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13]
Skip to [5.15] [End]

Oratio petitio dicitur, nam ora#185a#re est petere, sicut exorare in petrare. Constat autem oratio loco et tempore, loco quia non ubique cum prohibeamur a Christo in publico orare, sed ubi oportunitas dederit aut necessitas inportauerit, neque enim contra preceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodibus orabant et canebant deo.

De tempore uero dictum est sine intermissione orare sed hoc in singularibus. Nam est obseruatio quarundam horarum communium quae diei inter spatia signant, tertia sexta et nona similiter et noctis. Sed ideo hae orandi horae diuisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad offitium tempus admoneat quae tempora in scripturis inueniuntur. Primum enim spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est, et Petrus qua die uisionem communicationis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum #M137# Iohanne hora nona templum adiit, quando paraliticum sanitati pristine reformauit. Sed et Danielem legimus haec tempora #185b# in oratione obseruasse et utique ex Israhelis disciplina, ut neminus quam ter in die adoremus, debitores enim sumus trium patris et filii et spiritus sancti exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, in ingressu lucis ac noctis siue uigiliarum. Sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora sunt caelestia quam terrena.

Qui autem uult orationem suam ad dominum uolare, faciat illi duas alas, ieiunium et elemosinam et ascendit celeriter et exauditur. Ieiunium est parsimoniae uictus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte uiscerum tenui semper et uacua, quod uulgo ieiunum uocatur. Vnde ieiunium nomen creditur diriuatum, quod sui in edia uiscera uacua et ex inanita existant, ieiunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obueniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia libentius tristitia sollicitius administrat disciplinam. Vnde et milites num#186a#quam in memores sacramenti magis stationibus parent, discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuius libet diei abstinentia non secundum legem sed secundum propriam uoluntatem.

Statio autem obseruatio statutorum uel temporum uel dierum ut quarta feria et sexta feria ieiunium ex ueteri lege preceptum, de qua statione in euangelio dixit ille, ieiuno bis in sabbato, id est quarta et sexta sabbati. Temporum autem quae legalibus ac prophetis institutionibus, terminatis temporibus instituta sunt, ut ieiunium quarti quinti septimi ac decimi uel sicut in euangelio, dies illae in quibus ablatus est sponsus uel sicut obseruatio quadragesimae, quae in uniuerso orbe institutione apostolica obseruatur, circa confinium dominicae passionis. His tertium genus quidam aditiunt quod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium, unde et nomen hoc datum eo quod quidam siccis escis utantur.

[15] De penitentiae satisfacti#186b#ne atque ex homologesi

Return to
Chapter headings
Go back to
[5.1 ] [5.2] [5.3] [5.4] [5.5] [5.6] [5.7] [5.8] [5.9] [5.10] [5.11] [5.12] [5.13] [5.14] [5.15]
Skip to [End]

Poenitentia appellata qua si punientia, eo quod ipse homo in se penitendo punit, quod male admisit. Nam nihil aliud agunt quos ueraciter penitet nisi ut id quod malefecerint. Inpunitum esse non sinant, eo quippe modo si non parcentibus, ille parcit. #M138#Cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor euadet. Perfecta est autem penitentia preterita deflere, et futura non admittere, haec secunda in similitudine fontis est, ut si forte in pugnante diabolo aliquod peccatum inrepserit huius satisfactione purgetur.

Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere, et ultra peccatum non iterare, reconciliatio uero est, quae post conplementum paenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur deo quando primum agentilitate conuertimur, ita reconciliamur quando post peccatum poenitendo regredimur. Exhomologesis Greco uocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cuius nominis duplex significatio, est autem in laudem intellegitur confessio #187a# sicut est. Confitebor tibi domine pater caeli et terrae aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. Ex hoc igitur Greco uocabulo exprimitur et frequentatur exhomologesis, quod delictum nostrum domino confitemur. Non quidem ut ignaro cuius agnitioni nihil occultum est, sed confessio est rei scilicet eius quae ignoratur professa cognitio. Vtile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimauerat rapere, adulterare, furari, sed ubi haec aeternae damnationis obnoxia esse cognouit. Cognitis his confitetur errorem.

Confessio autem erroris, confessio est desinenda. Desinendum ergo a peccatis esse, dum confessio est. Confessio ante cadit remissio sequitur. Caeterum extra ueniam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Itaque exhomologesis prosternendi uel humile faciendi hominibus disciplina est, habitu atque uictu sacco et cinere incuruare, corpus sordibus obscurare, animum meroribus deicere, illa quae peccat tristi tractatione mutare.

Laetaniae autem Greco nomine appellantur, quae #187b# Latine dicuntur rogationes. Inter letanias uero et exhomologesin hoc differt, quod exhomologesis pro sola confessione peccatorum agitur. Laetaniae quae uero indicuntur uero propter rogandum dominum et impetrandam aliquam eius misericordiam. Sed nunc iam utrumque uocabulum sub una designatione habetur, nec distat uulgo utrum laetaniae an exhomologesis dicantur. Supplicationis nomen quodam modo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Vnde et supplicia dicuntur. Supplicationes quae fiebant de bonis passorum supplicia, sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.

EXPLICIT LIBER V


Return to
Chapter headings
Return to beginning of Book 5....
Go to Book 6....
Select a new book....
Return to Rabanus home page