In fabricis parietum atque tectorum Greci inuentorem
Dedalum asserunt. Iste enim primus didicisse. Fabricam a
Minerua dicitur. Fabros autem siue artifices Greci
tectarios uocant, id est instructores architecti autem
cementariis que disponunt in fundamentis unde et apostolus
de semetipso quasi sapiens inquid architectus fundamentum
posui. Macciones dicti a machinis in quibus insistant
propter altitunidem parietum.
[2] De dispositione
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
Skip to [21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
#256#Aedificiorum partes sunt in disposicio
construccio uenustas. Disposicione areae, uel soli et
fundamentorum discripcio. #M560#
[3] De constructione
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
Skip to [21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Construccionem laterum et altitudinis aedificacio construccio autem uel instruccio uocata eo quod instringat et coherere faciat ut lapides luto et ligna et lapides inuicem sibi. Nam in tinctio ferri in aqua instringitur nisi enim candens tinguatur stringi et coherere non potest ferrum. Item construccio a multitudine lapidum et lignorum dicta unde et strues, aliud est enim aedificacio aliud instauracio. Nam hedificacio noua construccione instauracio uero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar ueteres pro similitudine ponebant, inde et instaurare dicebant. Constat autem construccio fundamento lapidibus calce, arena, et lignis fundamentum dictum quod fundus sit aedificii, idem et cementum a cedendo dictum quod crasso lapide surgat. De mystica autem #M561# significacione fundamenti, iam superius dictum est. Lapides ergo diuersi generis instruturis apti sunt quorum significacio ut supra iam dictum est et in bonam et in contrariam partem ponitur que dicuntur lapides uiui, hoc est sancti qui ad celestem construccionem habiles sunt et lapides insensati et durique ferramentis spiritalibus, nullo modo cedunt que nulla umquam conuersionis penitencia molliuntur nec calcis, hoc est caritatis glutino ad inuicem copulari consentiunt.
Arena autem quae per se infirma est et fluuida atque instabilis mari et quando cum calcis adiunccione conmiscetur firmitatem percipit et ad aedificacionem utilis habetur, sic et peccatorum sterilitas quae per se utilis, non est cum per conuersionem ad sanctorum societatem pertingit #256b# stabilitatem bonorum operum percipit et predicionis mandatum ad instruccionem sanctae aecclesiae pertinebit. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis ad tecta interbriculis tegulisque aptantur. Tegulae uocatae quod tegant aedes et in brices quod accipiant imbres. Tegulae autem prime posicionis nomen cuius diminutiuum tigillum. Laterculi uero uocati quod lati formentur circum actis undique quatuor tabulis. Lateres autem crudi sunt qui et ipsi in denominati quod lati ligneis formis efficiuntur quorum crates dicuntur in quibus lutum pro hisdem lateribus. Crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum dicti @g apo to cratin @r, id est quod se inuicem teneant.
Lutum autem uocatum, quidam per antifrasin putant quod non sit mundum. Nam omne lutum inmundum est. Fictilium a uero perum racio iuxta significacionem mysticam ad creationem humane condicionis potem referri quia scriptum est formauit deus hominem de limo terrae et inspirauit in faciem eius spiraculum uitae. Et factus est homo in animam uiuentem. Figulus autem noster deus est, quod propheta Hieremias et apostolus Paulus probant. Nam et apud Hieremiam prophetam tale aliquid legimus ubi iubetur a deo uitro ire in domum figuli et uidere eum fingentem utique uas conlapsum de manibus suis recolligens rursum finxit illud secundum uoluntatem suam et factus est in quid sermo dei ad eum dicens: Numquid ego non possum facere domum Israel sicut fugulus iste. Et Sapienciam dicit: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptacio habet ergo nostri deus potestatem sicut et figulus luti ut faciat ab eadem massa uasa ad honorem et uasa ad contumeliam. De lateribus autem in Genesi ita legitur ubi de construccione turris mentionem facit: Cumque proficiscerentur de oriente inuenerit campum in terra Sennaar et habitauerunt in eo dixitque #257a# alter ad proximum suum, uenite faciamus lateres et coquamus eos igni habuerunt que lateres pro saxis et bitumen pro cemento. Et dixerit uenite faciamus nobis ciuitatem et turrem cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam diuidamur in uniuersas terras, et reliqua.
Turris haec super#M562#biam huius mundi significat, uel impia dogmata hereticorum qui postquam moti sunt ab oriente, id est a uero lumine recesserunt et uenerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium statim aduersus deum impietatis suae aedificant turrem ac domatum superbiam nefario ausu confingunt uolentes curiositate non licita ipsius caeli alta penetrare sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis diuisi sunt. Ita et heretici ab unitatre fidei confessione segregati inter se diuersitate errores quasi per dissonanciam linguae inuicem secernuntur.
Canalis dicta ab eo quod caua sit in modum canne sane
canalem medius genere feminino quam masculino proferimus.
De canalibus autem ita in Genesi legitur tollens itaque
Iacob uirgas populeas uirides et amigdalinas et ex platanis
ex parte decorticauit eas et ponebat in canalibus, ubi
effundebatur aqua et ueniebant ad puteum contra peccora ut
conciperent eo tempore cum uenirent ad potandum, et cetera.
Cuius mysterium tale est. Quid est uirgas, uirides,
amigdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere
nisi per scripture seriem antiquorum patrum uitas atque
sentencias in exemplum populis prebere, quae nimirum qui
iuxta racionis examen rectae sunt, uirgae nominantur,
quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his que
expoliantur intimis candor appareti #257b# et ex parte
corticem seruat ut sicut fuerant exterius in ueritate
permaneant uiridior que uirgarum color efficitur dum cortex
ex parte subtrahitur et ex parte retinet ante
consideracionis enim nostrae oculos predicancium patrum
sentenciae quasi uirgae uariae ponuntur in quibus dum
plerumque intellectum littere fugimus quasi corticem
subtrahimus et dum plerumque intellectum littere sequimur
quasi corticem reseruamus. Dumque ab ipsis cortex littere
subtrahitur, allegorie candor interior demonstratur. Et dum
cortex relinquitur exterioris intellegenciae uirencia
exempla monstrantur, quas bene Iacob in aquae canalibus
posuit quia et redemptor noster in libris eas sacrae
sciencie quibus nos intrinsecus infundimur fixit, has
aspicientes arietes cum ouibus coeunt que racionales
nostri spiritus intellectus dum in earum intencione defixi
sunt singulis quibus que accionibus permiscentur uitales
foetus operum procreant qualia exempla precedencium in
uocibus preceptorum uident. Fistulae aquarum sunt dicte
quod aquas fundant et emittant. Nam stola Grece mittere
est, formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo
fiunt possunt autem fistule mistice designare predicatorum
hora ex quibus aquae doctrinae effunduntur in corda
auditorum ex bonis uidelicet doctoribus salubres aquae et
suaues, ex malis uero amare et noxiae.
[4] De uenustate
Return to chapter headings
Go back to [21.4]
[21.2]
[21.3]
Skip to [21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Hucusque partes construccionis sequitur de uenustate
aedificiorum uenustas est, quidquid illud #M565# ornamenti
et decoris causa aedificus additur ut tectorum auro
distincta laquearia et preciosi marmoris cruste et colorum
picturae.
[5] De laqueariis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
Skip to [21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
#258a# De laquariis iam dictum est quia splendorem
simpliciorum Christi famulorum et tamen uirtute sublimium
figuram tenent et decorem ecclesiae prebent.
[6] De crustis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
Skip to [21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Cruste autem tabulae sunt marmoris, unde et marmorati
parietes crustati dicuntur.
[7] De lithostrotis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
Skip to [21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Lithostrata sunt elaborata arte picture paruulis
crustis ac tessellis tinctis in uarios colores. Teselle
autem a tesseris nominatae, id est quadratis lapillis per
diminucinonem. De lithostrato autem in euangelio mencio sit
ubi in passione domini Pilatus sedisse pro tribunali
scribitur in loco qui dicitur Lithostrotos. Ebraice autem
Gabbatha in quo manifestatur quod falsorum accusatorum
uaria ficcio non potuit uincere simplicem assercionem
ueritatis. Sed qui potestatem habuit pondendi animam suam
et iterum sumendi eam dedit semetipsum pro nobis ut per
effusionem sanguinis sui maculas diuersas nostrorum
dilueret peccatorum.
[8] De plastis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
Skip to [21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Plasticen est parietum ex gypso effigies signaque
exprimere pingique coloribus. Plasticen autem dictum Grece,
quod Latine est fingere terra uel gypso similitudines. Nam
et impressa argilla formam aliquam facere plastis est, unde
et proto plaustus est dictus homo qui ex limo primus est
conditus.
[9] De pictura
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
Skip to [21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Pictura est imago exprimens speciem rei alicuius qui
dum uisa fuerit ad recordacionem mentem reducit.
[10] De coloribus
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
Skip to [21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Colores autem dictos quod calore ignis uel sole
perficiuntur siue quod inicio colabantur ut summae
subtilitatis existerent. Colores autem nascuntur aut fiunt.
Nascuntur ut sinopis rubri#259b#ca. Paritonium melinum
fretia auripigmentum ceteri finguntur aut arte aut
permixtione. Colores autem diuersi diuersas significat
species uirtutum quibus decoratur plasma dei ad imaginem
sui conditoris ut ruborem sinopidis uel minius ostendat in
ardore caritatis et purpurissum in martirio et passionibus,
pro Christi nomine expensis. In auripigmento splendorem
sapienciae inuento atque iacincto celestem conuersacionem.
In cerusa candorem castitatis et ceteris speciebus uirtutum
prout se oportunitas temporis adfert et racio postulat
ordinis.
[11] De instrumentis aedificiorum
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
Skip to [21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Structuram autem parietum ad normam fieri et ad
prependiculum respondere oportet. Norma dicta a Greco
uocabulo extra quam rectum nihil fieri potest conponitur
autem ex tribus regulis ita ut duae sint. Binum pedum
tercia habeat pedes duos uncias decim quas equali
crassitudine politas extremis cacuminibus, sibi iungat ut
scaemam trigoni faciant id erit norma. Regula dicta quod
sit recta quasi rectula et inpedimentum non habeat.
Perpendiculum est quod semper adpenditur denique in fabrica
nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant necesse
est cuncta mendosa instruantur ut aliqua praua sint aliqua
cubancia, prona nonnulla, alia supina et propter hoc ruant
uniuersa quae sunt male constructa. #259a# In norma enim et
regula atque perpendiculo aequitatis racio intellegenda
est, ut omnia opera nostra secundum sanctarum scripturarum
tradicione et regulam recte fidei perpendiculum quae sane
doctrine faciamus et secundum hoc quod diuina precepta
docent. Sic opera nostra ad salutem nobis proueniant aliter
autem perdit, suum laborem qui extra haec facit quia nisi
dominus aedificauerit domum in uanum laborent, qui
haedificant eam. Trulle nomen factu eo quod trudit ed
detrudit, id est includit calce uel luto lapides. Trulla
autem cementarum significat spiritalem haedificacionem dei
quam ipse artifex optimus in construccione aecclesiae suae
agit. Vnde in Amos propheta scriptum est: Et ecce dominus
stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii
et dixit dominus ad me quid tu uides Amos, et dixit trullam
cementarii. Et dixit dominus ecce ego ponam trullam in
medio populi mei Israhel non adiciam ultra super
aedifacionem uel misericordiam inducere eum et demolientur
excelsa idoli et sanctificaciones Israhel desolabuntur.
Dominus autem qui est structor macerie et lapis angularis
comminatur auferre se trullam in auxilio proteccionis suae
a populo Israhel cumque dominus proteccionem suam et ut
#259b# ita dicam parietis uestimentum. Trulla cessante
subtraxerit tunc demolientur excelsa idolorum et
sanctificaciones decim tribuum desolabuntur uel
distruentur. Iuxta anagogen autem dominus Christus et stat
super murum firmissimum super apostolos et sanctos suos
quibus dedit ut ipsi murus firmissimus uocarentur. Vnde et
Petro dixit: Tu est Petrus, et super hanc petram aedificabo
aecclesiam meam, et porte inferi non preualebunt aduersus
eam, qui murus nisi domini defendatur auxilio omnem
fortitudinem amittit sed eo protegente in tantum robustus
est ut dicatur ad eum si transieris per ignem flama non
conburet te quanto que magis temptacionibus tunditur tanto
plus forcior fit et pro nomine saluatoris inter flagella
letatur. Scale ab scandendo id est ascendendo uocatae
herent enim parietibus. Scale autem #M565# dicuntur aut
quia unae sint aut plures, qui a numeri tantum pluralis est
nomen ut littere quae epistolam significant. Scale enim
mistice significat profectus sanctorum per predicaciones
eorum. Vnde in Genesi legitur quod uideret Iacob in somnis
scalam stantem super terram et cacumen eius tangens celum.
Somnus iste Iacob mors siue passio est Christi. Lapis ad
caput eius quia nominatim quodammodo dictus est etiam
unctus Christus significatur. #260a# Caput enim uiri
Chistus est, quis enim nescit Christum ab unccione
appellari. Domus autem dei Betlehem dicitur quia ibi natus
est Christus. Porta uero caeli quia ibi in terram
descendit, ibi iterum ad caelum conscendit. Ereccio autem
lapidis resurreccio Christi est. Poro scala Christus est
quia dixit: Ego sum uia, per hanc ascendebant et
descendebant angeli in quibus significati sunt euangelistae
predicatores Christi ascendentes utique. Cum ad
intellegendum eius super eminentissimam diuinitatem
excedunt uniuersam creaturam ut cum inueniant in principio
erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum
per quem facta sunt omnia descendentes autem ut eum
inueniant factum ex mulire. Factum sub lege ut eos que sub
lege erant redimeret.
[12] De lignariis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
Skip to [21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est carpentum enim solum facit sicut nauicularius quia tantum nauium est fabricator et artifex sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tectis arciat corpus, id est et lignarius qui tectoria lignis inducit. Lignarii ergo ac carpentarii atque sarcitectores possunt intellegi sancti doctores atque predicatores euangelii qui spiritale aedificium deo suis sermonibus atque bonis exemplis preparant. Et siue ex nouiter credentibus domum deo aedificant, siue ex his quos heretici atque scismatici per errorem corruperant, iterum illos increpando atque corrigendo ad spiritalem aedificium dei restaurant. Vnde et in Exodo carpentarii leguntur: #260b# Et in regum fabri lignorum et cementarii discribuntur, qui instaurabant sartatecta domus die. Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquod efficiatur uel si ad ianuam referar uel ad statuam materia erit. Ad aliquid enim semper materia accipienda est sicut elementa materiam rerum esse dicimus, quia inde ea quae sunt facta uidemus. Et materia quasi mater dicta. In materia enim mystice intellegi potest humana creatura, unde artifex summus per opifices suos hoc est doctores sanctos multiplicem preparat ornatum aecclesiae et uasa apta ad ministerium suum aedificat. Trabes uocatae quod intrans uerso positae utrosque parietes contineant, aliud autem sunt tigna aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt cum sunt dolatae de #M566# trabibus, autem in libro Regum ita scriptum est: Posuit Salomon trabes in domo per circuitum forinsecus ut non haererent muris templi, et cetera. Qui itaque per trabes domusque tabulata portabant, nisi predicatores sancti sunt. tipice designati, quidum ipsi sublimen atque honorabilem in aecclesia dei locum tenent. Infirmiores quoque ac fragiles suis predicacionibus ab infirmorum appetti usus tollunt atque ad celestia desideranda ac speranda suspendunt suis etiam intercessionibus, ut inceptis persistant adiuuant. Item trabis sub alia significacione in euangelio posita est ubi dominus ait: Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est #261a# non consideras. Hic trabis peccatum maius, et maxime inuidia intellegi potest. Festucam autem paccatum minus, siue subitanea iracundia. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae eo quod scindantur id est diuidantur. In asseribus autem qui a tecto domus conueniunt, pene patientia accipi potest, uel caritas quae operit multitudinem peccatorum, et in Psalmo propheta dicit: Beti quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Epigri et glaui sunt, quibus lignum adheret. Claui dicti quasi calibi, quia et calibe fiunt, id est ferro. Calips enim ferrum est, claui autem mistice sanctorum predicationes corda hominum transfigentes intellegi possunt. Vnde in Salomone scriptum est uerba sapientium ut stimuli, et quasi claui in altum defixi.
Tabule a ueteribus tagulae uocabantur, a tegendo scilicet, unde et tegule, commissura dicitur tabularum coniunctio. Tabule autem possunt significare fideles auditores, quia a trabibus uel tignis, hoc est a sanctis doctoribus sustentantur. Sic et commissura eorum unitas et caritas intellegi potest. Sectio autem dicta a sequendo ea quae ceperit. Nam secare, sectare, et sequi est. Serra autem nomen de sono factum est id est ab stridore. Haec persecutionem in Christianos factam ab infidelibus significare potest. Vnde et in apostolo legimus lapidati sunt secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et Esaiam prophetam lignea serra secatum #261b# scriptura narrat. Circinnus dictus quod uergendo efficiat circulum cuius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circinni centrum a Grecis dicitur in cuius medium cuncta conuergunt. De circinno autem et ceteris instrumentis artificiis in Esaia ubi de plaste idoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrarius lima operatus est, in prunis, et in malleis formauit illud et operatus est. In brachio fortitudinis suae, artifex lignarius extendit normam, formauit illud in runcian fecit illud in angulari et in circinno, tornauit illud, et fecit imaginem uiri quasi speciosum hominem habitantem in domo, quicquid autem de idolis dictum est, potest referre. Et ad hereseon principes, qui simulacra dogmatam suarum, atque mendatii artifici corde conpo#M567#nunt. Et uenerantur ea quae a se sciunt esse simulata, nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adolatione deceperint, qui questum putant esse pietatem et deuorant domos uiduarum ab utentes que uulgi imperitia. Ita arte dialectica quasi a scia, tererro, et lima, et runcina formant domini suum. Et cudunt malleo atque inaurant sermonis rethorici uenustate, quorum deus uenter est, et gloria in confusione eorum. Securis uocatur eo quod ea arbores succindant quasi semicuris #262a# ex una enim parte acuta est. Et altera fossoria. Haec aput ueteres penna uocabatur utrumque autem habens aciem bipennis. Nam bipenni dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem quasi duas pinnas, pennum autem antiqui acutum dicebant. De secure autem Iohanne Baptista ad Iudeos ita ait: Iam estis securis ad radices arborum posita est, arbor huius mundi est, uniuersum genus humanum. Securis uero est redemptor noster, qui uelut ex manubrio et ferro constat teneturque ex humanitate, sed incidit ex diuinitate, quae uidelicet securis iam ad radicem arboris istius posita est, qui et si per patientiam expectat, uidetur tunc quod factura est, potest et securis nomine predicatio sermonis euangelici intellegi que secundum apostolum uiuus sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio accipiti. Et pertingens usque ad diuisionem animae carnis, et spiritus conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Et Hieremias propheta uerbum domini securi conparat cedenti petram, siue securis sententiam iudicii altissimi significat quae ad radices arborum id est ad finem regni populi Iudaici posita est, ut eos qui in Christum credere noluerint de terra uiuentium abscidant.
Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit, cuius
diminutiuum est asciola. Est autem manubrio breui et
aduersa parte referens uel simplicem malleum aut cauatum
uel bicorne rastrum. #262b# De secure autem ascia et
bipinne in Psalmo scriptum est ubi destructio templi domini
commemoratur, securibus exciderunt ianuas es in id ipsum.
Bipinne et ascia deiecerunt eam, in secure tribulationem
huius seculi demonstrat. In ascia prauorum persecutionem
qua sanctos usque ad internitionem persequntur in bipinne
geminam afflictionem, qua electos dei, praui homines
uerbis, et factis affligunt designat. Scalprus dictus quod
scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus cuius
diminutiuus scalpellus. Terebra uocata a uerme ligni qui
nuncupatur terebra, quem Greci teredonam uocant. Hinc dicta
terebra quod ut uermis terendo forat quasi tereforia uel
quasi transforans. Aedificare est bona opera facere uel
recte docere ut in apostolo, si quis autem aedificat supra
fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos, et in
aliam partem pro populo Iudaorum, per Malachiam dicitur:
Ipsi edificabunt, et ego destruam. Destruere #M568# est
mala opera exercere, uel male docere, ut in Salamone unus
edificans. Et unus destruens, et in bonam partem per
Hieremiam dicitur: Vt destruas et edifices. Mundare est a
uitiis expurgare ut est illud euangelii tetigit eum dicens
uolo mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
[13] De laneficii inuentione
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
Skip to [21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
#263a# Mineruam quandam gentiles multis ingeniis
predicant. Hanc enim plurimam laneficii usum monstrasse.
Hanc etiam telam ordisse, et colorasse lanas perhibent.
Oliuae quoque hanc dicunt in uentricem, et fabricae
multarumque artium repertricem. Ideo illi uulgo opifices
subplicant, sed hoc poetice fingitur, non enim Minerua
istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite
esse dicitur hominis, et Minerua de capite Iouis nata
fingitur, hoc est ingenium ideoque sensus sapientis qui
inuenit omnia in capite est, ideo et dea artium Minerua
dicitur, quia nihil excellentius est ingenio quo reguntur
uniuersa.
[14] De uestibus sacerdotum
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
Skip to [21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[21.27]
[End]
Octo sunt in lege genera sacerdotalium uestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea corpori ac stricta, et usque ad pedes descendens, unde et nucupata quam uulgo camisiam uocant. Aban et cingulum sacerdotale rotundum polimita arte ex cocco purpura iacincthoque contextum, ita ut flores atque geminae in eo esse uiderent distincte pilleum est ex bisso rotundum quasi spera media caput tegens sacerdotale. Et in occipitio uicta constrictum, hoc Greci et nostri thiaram uel galeam uocant. Machil quod est tonica taloris tota iacinthina habens ad pedes septuaginta duo tintinabula totidemque inter#263b#mixta ac dependentia mala punica. Ephod quod interpretatur Latine super indumentum. Erat enim palleum super humerale ex quatuor coloribus et auro contextum habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. Logicon quod Latine dicitur rationale, pannus duplex auro et inia textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim preciosissimi lapides. Hic pannus supra humerali contra pectus pontificis adnectebatur. Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen dei tetragrammaton, Ebraicis interis habebat scriptum. Batin siue feminalia id est brace lineae, usque ad genua pertingentes, quibus uerecunda sacerdotis ualebantur. Mistice autem poderis significat castitatem corporis et animae usque in finem, cingulum uero continentiam atque abstinentiam mortificationemque carnalium desideriorum.
Quattuor quidem colores precipui hoc est iacinthus, purpura, coccusque bistinctus, ac bissus retorta ex quibus pontificis habitus contextus erat simul cum auro misticam significationem habent, hoc est aurum, figurant sa#M569#pientiam spiritalem. Iacinthus caelestem conuersationem purpura martirium. Coctus bistinctus caritatis perfectionem quae in duobus preceptis constat, #264a# hoc est dilectione dei et proximi. Byssus uero castitatem atque munditiam, pilleum quoque siue thiara bissina que caput tegebat et ornabat sacerdotis. Admonet eum omnes capitis sensus deo consecratos habere, ne uel oculi eius uideant uanitatem uel aures libentius audiendo obprobium accipiunt aduersus proximum suum, uel os abundet nequitia, et lingua conciniet dolum, siue etiam cor crapula et ebrietate grauet, uel olfactus aspersum mirra aloe, et cinamomo lectum meretricis amplectetur. Tunica iacinthina ostendit qualis esse debet uita sacerdotalis, hoc est supernis solum modo desideriis incessantur intenta, et conuersationem iuxta apostolum habens in caelis ac sui saluatoris in desinenter expectans aduentum, quae uidelicet tunica sicut et bissina ad pedes usque pertingebat, unde utraque Grece poderis dicta est, ut ostenderetur nil in sacerdotali uita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret quasi etherio colore speciosissimum, uniuersa membra eius a capite usque ad pedes gracia uirtututum contecta esse debere. Ephot quod auro et quatuor coloribus contextu erat et lapides preciosos conscriptos nominibus filiorum Israel insertos habebat. Significat bonam operacionem iuxta exempla sanctorum patrum et exercitium uirtutum. Legicon ergo quod est racionale quod in pectore sacerdotis ponebatur #264b# ostendit quod sacerdos et rector populi dei omnia debet racionabiliter agere et subtili semper examine bona malaque discernere. Quod autem in racionali quattuor ordines fuerint et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimatur typice nisi ut in uirtutibus que distringunt. Quattuor principaliter fidem sanctae trinititatis non fictam teneamus possimus sane in uanio decere lapidum non solum claritatem, multifariam sacerdotalis actus et cogitatis uerum etiam spiritalium capere carismata uir tutum, ac miracula santiatum, de quibus ipse dominus apostolis, infirmos in quidem curate mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite.
Petulum autem aureum, hoc est, lamina aurea in fronte
pontificis, in qua sanctum domini hoc est nomen domini
sculptum est sacratus ceteris erat indumentis illius, et
merito. Quasi cum diuina potencia cunctis quae creauit
supereminet, ita oportebat, ut nomen eius ceterum
pontificis habitum ornatumque transcendens altius
premineret et uelut cuncta sanctificans, eximiam in eius
fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis
nostrem fiduciam, quam in fronte portamus dicentes singuli
cum apostolo: Mihi autem absit gloriaria, nisi in cruce
domini nostri Iesu Christi. Verum quia de ceteris supra
tractatum est, feminalia que ad operiendam carnem
turpitudinis fieri mandantur illam castimoniae portionem,
que appetitum, copule, coniugalis cohibet #M570# propriae
designat. sine qua nemo, uel sacerdocium suscipere uel ad
altaris potest ministerium #265a# consecrari id est, si non
aut uirgo permanserit aut coniugium contra uxoreae
coniuncionis federa soluerit.
[15] De diuersis nominibus uestimentis
Return to chapter headings
Go back to [21.15]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
Skip to [21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Diuersitas uestimentorum tegmen, tegumen, indumentum, uestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra sicut tegumen, tectaque tegunt corpora. Vestimentum uero est, quod usque ad uestigium pretenditur, quasi uestigimentum, ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum quod intus ad corpus induitur quasi intumentum. Discernitur autem uestitus a cultu, quoniam lacius intellegitur cultus item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet cultus ad homines. Plereque autem uestium aut a tempore quo maxime in usu sunt appellantur, aut a locis ubi uel primum confecto uel maxime uenditantur aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. Vestitus autem quoniam in bonam partem accipitur mistice significat aut fidem qua induuntur renati in baptismate Christi aut caritatem. Vnde est illud quod propheta de ecclesiae ornatu in Psaltero ait: Adstitit regina a dextris tuis in uestitude aurato cum amicta uarietate quod dicit in uestitute aurato aurum ad caritatis debemus aptare fulgorem qua uirtute circumdata, sancta resplendet aeclesia et ne solam ibi intellegeres esse caritatem, in uestitu dixit de aurato non aureo. De auratum enim dicimus quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra uirtutes alias gracia caritatis apparuit, que omnia eius fulgor excellit, addit. Circum amicta uarietate perscrutemur cur aeccclesiam dei deuesti sunt uarietate, laudetur cui totum simplex exconuenit #265b# atque unum. Sed hic uarietate aut lingua multiplices significat que omnis gens secundum suam patriam in ecclesia psallit auctori aut uirtutum pulcherrimam diuersitatem ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum gemmis uirginum, cocco martirum, purpura penitencium. Ista est ergo uarietas unitatis, quae oculis domini ex omnibus gentibus pia conuersacione placitura contexitur. Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales effoliis arborum sibi fecerit, quoniam post preuaricacionem erubescentes pudenda uelarunt cuius usum quedam barbare gentes dum sint nude usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuuenes que nudi exercentur in campo pudenda operiunt. Perizoma ergo quod consuerunt primi parentes nostri de foliis fici, et se contegebant, hoc significat quod seculum asperum amplectuntur que prugirine uoluptatis carnalis herent quique decepti heretica prauitate et gracia dei nudati tegumenta mendacior tamquam folia fici colligunt, #M571# facientes sibi subcinctoria prauitatis cum de domino uel ecclesia mentiuntur.
Tonica uestis antiquissima appellata, que in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus est primum autem fuere pellicie tunicae quibus post offensam et eieccionem de paradiso Adam et Eua induti sunt. Talaris tonica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat sicut pectoralis, qui apud antiquos breuis, erat ut tantum pectus operiret licet nunc profusior sit. Manide atatonica, id est manicata eo quod habeat manicas quam circumdatam Greci uocant. Tonice autem indumentum significat fidei integritatem quam Petrus apostolus #266a# habuisse dinoscitur de quo in euangelio legum cum audiset quia dominus est tunica succinxit se et misit se in mare que fide firmitate pericula euasit istius seculi et temptaciones superauit. Item in Genesi legitur quod Iacob patriarcha Ioseph filio suo fecisset tonicam polimitam siue talarem hoc est astralogon seu manicatam que haberet manicas antiqui enim magis colobiis utebantur. Tonica autem polimita quam fecit ei pater secundum allegoriam uarietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significauit. Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseuerasse describitur solus talarem tonicam habuisse perhibet. Quidem ergo talaris tunica nisi accio consummata quasi enim propensa tonica talum corporis cooperit, cum bona accio ante dei oculos usque ad uitae nos terminum tegit. Dalmatica uestis primum in Dalmatia prouincia Grecia texta est. Tonica sacerdotalis candida cum clauis et purpura. Serica est a serico dicta uel quod eam seres primi miserit oloserica, tota serica; olo enim totum. Tramo Sirica stamine lineo trama ex serico. Olofora tota ex purpura. Olo enim totum. Bissina candida confecta ex quodam genere lini grossioris sunt, que et genus quoddam lini bissum esse existimant.
Vestimentum est ecclesie fides siue uirtutum uarietas, uel nacionum dium sitas. Vt in Psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu de aurato circumdata uarietate. Et in Esaia: Consurge consurge induere fortitudine tua Sion. Induere uestimentis glorietur Hierusalem ciuitas sancta uestimentam Christi corpus assumptum sicut propheta dicit: #266b# Et ecce uir uestitus lineis. Item uestimentum Christi populi fideles. Vestimentum sanctorum opera iusticie siue fideles Christi. Vt in apostolo: Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Vestimentum impiorum opera iniquitatis sunt, ut illud Psalmo: Induantur sicut diploide confusionem suam. Vestimentum caro hominis sicut in Salomone legitur, omni tempore sint uestimenta tua candida, id est nulla pollucione in luxuria sordida uestimentum simulacio hipochritarum, ut in euangelio: Venient ad uos in uestimentis ouium intus autem sunt lupi rapace. Vestis nuptialis, fides, uel #M572# ut quidam uolunt, caritas ut in euangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens uestem nuptialem? Vestimentum lineum uirtus animae siue mundicia castitatis, ut in Leuitico: Vestiet sacerdos uestimentis lineis et femoralibus.
Linea dicitur qui ex solo lino fit. Linostema est uestisem ex lana linoque contexta et dicta linostema quia in stamine linum, intra mala nam habet. Linea quidem uestis significat mortificacionem uitae carnalis. Linostema uero quae ex lana linoque contexta est hypocritarum personam significat, qui benignitatem erga proximos ostendunt et dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo per lanam nisi simplicitas, et quid per linum nisi subtilitas designatur? Et sepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius suptilitatem maliciae contegit. Iste ergo uestem se accionis suae quasi ex lana et lino induit, quoniam ab eo et simplicitas monstratur in superficie et subtilitas malicie seruatur in mente.
Lumbare uocatus quod lumbis religetur, #267a# uel quod lumbis hereat. Hoc in Egypto, et Siriam non tantum feminae, sed et uiri utuntur. Vnde Hieremias trans Eufraten tulit lumbare suum ibique illud in foramine petrae abcondit et postea scissum reperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur qui in renibus alligatur. De lumbare ergo dominus ad Hieremiam ita ait: Sicut enim adheret lumbare ad lumbos uiri sic ad glutinam mihi omnem Israhel. Et ad omnem domum Iuda dicit dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen et in laudem, et in gloriam, et non audierit. Cinctorium siue lumbare quod in renibus iungitur populus Israhel, est qui in lini similitudinem assumtus de terra, et in locus, nec mollitudinem habuit nec candorem et tam per illius misericordia adhesit deo. Cumque peccasset rationale quippe est, huiuscemodi est linum atque lumbare trans Eufraten, id est in Assyrios et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gencium quodammodo absortus et nihili reputatis per longum autem tempus. Ipse propheta: In typum dei populum liberat de captiuitate qui nihilominus et post reditum dei precepta non fecit, sed securos deos alienos ad extremum etiam dei filium misit manus et aeterna perdicione contabuit omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumptus de terra et de terrae limo, dei consortio copulatur quodammodo quae in aecclesiam eius uidentur obscena maiori diligencia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus pateant quod lumbare si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assirie regionis humoribus inbuatur perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et quamuis in usum dei redeat #267b# tamen pristinam pulchritudinem habere non potest.
Non duricia dei sed suo uicio, quia nolunt audire
uerba eius et ambulant in prauitate, cordis sui siue quod
sibi rectum uidetur, hoc faciunt, cingulum mistice
intellegitur spiritalis operis accinctus. In Psalmo #M573#
precincxistime leticia. Balteum accinctus uirtutum siue
circum inspeccio mentis unde legitur in Deuteronomio
habebis pax illum in balteo, id est, stimulum conpunccionis
et in aliam partem in Iob balteum regum dissolum et
precinget funerenes eorum. Armelausa uulgo uocata quod ante
et retro diuisa atque apta est in armos tantum clausa quasi
armiclausa. C littera ab lata camisias uocari quod in his
dormimus. In camis id est in stratis nostris, femor alia
appellata eo quod femora tegant ipse et brace quod sint
breues et uerecundia corporis his uelentur.
[16] De proprio quarundam gentium habitu
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
Skip to [21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Sarabere est fluxa ac sinuosa uestimenta de quibus
legitur in Daniele et sarabere eorum non sunt in minutae.
Et Publius ut quid ergo in uentre duo Parthi sarabare
quedam suspenderet, apud quosdam autem sarabare quedam
capitum tegmina nuncupantur. Qualia uidemus in capite
magorum picta. Mastruga uestis Germanica ex pelliculis
ferarum, de qua Cicero pro Scauro: quem purpur pura regalis
non commouit, eum sardorum mastruga mutauit. Mastruga autem
quasi monstruosa eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum
habitu transformantur. Legitur in apostolo: #268a# de
quibusdam sanctis qui fuerunt sub uetere testamento
circumierunt in melotis in pellibus. Caprinis egentes
angustiati afflicti quibus dignus non erat mundus, in quo
manifestatur quod uiri sancti quibus ad eternam uitam
gradiendi amor incumbit, non presentis uitae deliciis per
uoluptatem uti desiderent, sed per continenciam magis
uirtutum copiam habere studeant, in quibus ornati ad
aeterni regis conuiuium intrare mereantur.
[17] De palleis uirorum
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
Skip to [21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[End]
Pallium est quo ministrancium scapule contegunt. Vt dum ministrant expediti discurrant Plautus, si quid facturus es appende in humeris pallium. Et pergat quantum ualet tuorum pedum pernecitas. Dictum autem pallium a pellibus, qui prius super indumenta pellicia ueteres utebantur, quasi pellea siue a palli per diriuacionem. Clamis est, qui ex una parte induitur neque consuitur, sed fibula in frenatur hinc et Grece nomen accepit. Clamis laudis est ornatus, ut in Salomone, et clamidem fecit uiro suo, id est, uestimentum quod tamquam de duobus testmentis confectum sit.
Toga dicta quod uelamento sui corpus tegat atque
operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore
et quasi inundante, sinu et sub dextro ueniens supra
humerum sinistrum ponitur cuius similitudinem in operi
mentis simulacrorum uel picturarum aspici meas que statuas,
togatas uocamus. Toga autem Romani in pace utebantur, belli
autem tempore paluda mentis. Mensure togae iuste si sex
ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam mer#M574#ebantur
hi qui reportabant de ostibus #268# palmas. Ipsa uocabatur,
et toga picta eo qui uictorias cum palmis in textas
haberet. Pallium mistice in bono accipitur, ut est illud
pallium laudis pro cingulo meroris. Item in contrariam
partem in Psalmo: Pallium ubi legitur de aecclesia qui
fundauit eam terram super stabilitatem eius non
inclinabitur in seculum seculi. Abyssus sicut pallium
amictus ei positum est. Abyssus enim dicitur aquarum
copiosissima multitudo quae et in bono et in malo plerumque
ponitur. Haec merito hic supersticiosis atque
persecutoribus comparati quia sicut pallium subiecta
cooperit, ita illi mundum foedissima supersticione texerit,
ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam.
Ipsos quoque sanctos uiros atque eminentissimos tormentis
corporum obruere uiderentur. Diplois Grecum nomen ab eo
quod sit duplex amictus. Oracius contra quem duplici panno
paciencia ualeat, est autem uestis militaris cuius usus
Gallicis primum expedicionibus cepit, et preda hostili de
qua est, uox illa senatui togis depositis, quirites ad saga
fuerit sagum autem Gallicum nomen est. Dictum autem sagum
quadrum eo quod apud eos primum quadratum uel quadruplex
est. Nam in propheta scriptum est operiantur sicut diploide
confusione sua. Petiit ergo ut utriusque legis
intellegencia uestiantur qui nunc utroque perfidia faciente
nudati sunt. Confusio enim Iudeorum est. Legem non
intellegere que totiens saluatoruem dominum precinuit
aduenire, siue illud egnus. #269a# Vult exprimere quod
solet in Prouerbiis dicitur, id est confusionis duplici
pallio uestiantur dum ante deum et homines erubescunt.
Sagorum autem mysticus sensus in tabernaculi Mosaici
construccione satis explanatus est, ad cuius leccionem
lectorem mittimus. Penula est pallium cum fimbriis longis,
cuius mencio in epistola Pauli ad Thimoteum fit: Casula est
uestis cucullata, dicta per diminucionem a casa quod totum
hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla quasi minor
cella sic et Grece planeta dicta, quia oris errantibus,
euagatur unde et stellae planetae, id est uagae eo quod
uagae suo erroe, motuque discurrit. Casula iuxta allegoriam
recte fidei potest exprimere indumentum. In qua bonorum
operum plenitudo consistit. Vnde scriptum est in casula
ipsius requiescunt bona per aeuum. Melotes quae etiam pera
uocatur, pellis est caprina, collopendens precincta usque
ad lumbos, est enim habitus propriae necessarius ad operis
exercicium. Fiebat autem prius ut quidam existimant de
pelliculis melotum. Vnde et melotes uocate sunt fimbriae
uocatae ora uestimentorum, hoc est funes. Ex Greco
uocabulum trahunt Greci enim terminum #269b# ora uocant.
Fimbriae spiritaliter significant mysteria incarnacionis
domini, que tetigit mulier e moro usa et statim sanatae.
Item fimbriae significant extremitatem uitae hominum, unde
in Psalmo de aecclesia legitur: #M575# In fimbriis aureis
circum amicta uarietate, quia in fine tota perfeccio est
ubi caritas non tamquam de aurata conspicitur sed iam
plenissima tamquam aurea reperitur.
[18] De palleis feminarum
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
Skip to [21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[End]
Regillum est prelatum reginarum amiculum, unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aureis staminis summitate resplendent. Palla est quadrum pallium muliebris uestis deductum usque ad uestigia, quod adfixis ut ordinem gemmis. Et palla dicta id est a nobilitate quae circa finem huiusmodi indumenti siue quadrugis uibrantibus sinuata crispet. Teristrum palleolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres uelant quibus inest uitutissimo teguntur umbraculo. Anoboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Greci uellatine sindonem uocant. Nam de theristro et in Esaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptum est: Rebecca quoque conspecto Isaac #270a# descendit de camelo et ait ad puerum, Cuis est ille homo qui uenit per agrum in occursum nobis. Dixitque et ipse est dominus meus. Atilla tollens cito pallium operuit se. Rebecca uero Isaac uiso quis ille homo sit requisito puero cognoscit. Quia cottidie sancta aecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quid de redemptore suo credere debent intellegit quae sese mox pallio operuit. Quia tanto subtilius saluatoris sui mysteria penetrat quanto altius de ante acta uita confunditur et quia peruerse egerit uerecundatur. Pallio se cooperire curauit quia uiso domino infirmitatem suae accionis erubuit. Et illa que prius in camelo libere gestabatur descendens postmodum uerecundia tegitur. De sindone ergo mystice mundicia castitatis exprimitur, unde corpus domini Ioseph inuoluisse, quia in enarrabili castitate demonstrauit illud mundissimum fore et a mundis hominibus, in sacramento percipiendum oportere. Item in Prouerbiis de muliere forte ita legitur, sindonem fecit et uendidit, et cingulum tradidit. Chananeo in lintheo sindonis subtilis intextio signatur, sanctae predicacinois, in qua #270b# mollitur quiescit quia mens in illa fidelium spem superne refuouet. Vnde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer adgregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem fecit et uendidit, qui a fidem quam credendo texuerat loquendo dedit et ab infidelibus uitam rectae conuersacionis accepit. Quae et cananeo cingulum tradidit quia per uigorem demonstratae iusticiae fluxa opera gentilitatis adstruxit, ut hoc quod percipitur uiuendo teneat sint lumbi uestri praecinti.
Stola matronale operimentum, quod cooperto capite, et
scapula a dextro latere in leuum humerum mittitur. Stola
autem Grece uocatur, quod super emittatur. Idem et ricinum
Latino no#M576#mine appellatum, eo quod dimidia eius pars
retro reicitur, quod uulgo mauortem dicunt. Vocatum autem
mauortem, quasi martem signum enim maritalis dignitatis, et
potestatis in eo est. Caput enim mulieris uir. Inde et
super caput mulieris est stola indumentum baptismi uel
fidei significat, ut in euangelio: Cito proferte stolam
primam, et induite eum. Item stola remuneracionem futuram
significat atque in mortalitatem aliquando uero #271a#
honorem dignitatis, siue ordinis sacri. Vnde scriptum est:
Stola gloriae induet illum. Remuneratio autem futura in
stola significatur. Vbi legitur in Apocalypsi, quod
animabus sanctorum quae clamabunt ad dominum, post
effusionem sanguinis sui, et uindictam expetebant,
responsum sit, ut requiescerent adhuc modi cum tempus,
donec impleantur conserui eorum et fratres eorum, qui
interficiendi sunt similter, sicut et illi. Singulas modo
stolas habent animae sanctorum de sua in mortalitate
gaudentes. Resurgentibus autem corporibus iuxta Esaiam in
terra sua duplicia possidebunt. Non desiderium
resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum
augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia, potest
stolis albis figurari, cum domino reuelante didicerint, et
impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi, multos
suo numero per martyrium esse sociandos, atque in aeterna
caritate perfusi. Maluerint hac consolatione contenti pro
subplendo fratrum numero hactenus sua gaudia deferri.
[19] De stratu, et reliquis uestibus, quae in usu habentur
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
Skip to [21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Stragulum uestis est discolor, quod manu artificis diuersa uarietate distinguitur, dictum autem quod et in stratu et amictu aptus sit. De quo Salomon stragulatam uestem fecit sibi. #271b# Byssus et purpura indumentum eius. Stragulata uestis quae uariante textura solet firmissima confici. Fortia aeclesiae opera, et diuersa uirtutum eius ornamenta significat, de quibus propheta in summi regis uiri uidelicet illius laude cecinit. Asstitit regina a dextris tuis in uestitu de aurato circum amicta uarietate, sicut supra ostensium est. Ceruicalia autem dicta sunt eo quod ponantur sub ceruice, uel cubito. Puluillus dictus sunt a puluinare qui est diuitum lectus, culcitatae uocatae, quod calcentus, id est farciant, pluma siue tumento, quo molliores calidioresque sint. Ceruicalia autem siue puluilli seu culcitae, possunt iuxta allegoriam adulationes designare falsorum doctorum et adolatorum qui decipiunt eos. Quibus pro malis operibus impunitatem promittunt, et uitae proemia indignis spondent, quibus per prophetam dicitur: Vae uobis qui consuitis puluillos sub omni cubitti, et ceruicalia ad decipiendas animas et caetera.
Tapetia dicta quod pedibus primum strarurentur quasi
tappetia. Tappetia enim ornatum eloquentiae possunt
significare, unde meretrix im Prouerbiis ait: In textui
funibus lectum meum strauit tappetibus pictis ex Aegypto.
In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem #M577#
quiescendi designat. In tappetibus uero pictis ex Aegypto,
etiam oculorum temptat illecebras, quibus nefando aspectu
in retitis, facilius ad se ducenda mentis penetrat archana.
#272a# Qui uero nomine funium aliquando solent diuina
praecepta figurari, quae a nostris nos uoluptatibus
coercendo religant, promittunt se heretici contextu
uerborum caelestium salubre suis auditoribus, quasi stratum
parare, in quo a uitiorum tumultibus libero corde
quiescant, sed ueraciter illis funibus peccatorum
construunt. Locum perditionis ubi perpetuo pedes manusque
alligati damnentur, de quo dominus in Apocalypsi: Et dedi
inquit illi tempus ut penitenciam ageret et non uult
penitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam inlectum et qui
mechantur cum ea in tribulationem maximam. in tappetibus
uero pictis ex Aegipto, ornatus est loquentiae et
dialecticae artis uersutia quae ab ethnicis originem
sumpsit intelligtur, per quam mens heretica sensum
doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris se
texisse gloriantur. Mantelia nunc pro operiendis mensis
sunt, quae ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus
praebebantur. Mappe conuiuii et epularum appositarum sunt
quasi manubiae, atque ob id nominatae, cuius diminutiuum
mappella est. Sabanum Grecum est facitergium et manitergium
a tergendo faciem uel manus uocatum. Haec lintheamina ad
officia mensae pertinent et ad ministerium humanum sed non
minus ad usum sacri ministerii et ad officium altaris
pertinere noscuntur, quando supra mensam domini hoc est
sacrum altare lintheamina mun#272b#da ponuntur, et mappulae
manibus sacerdotum et ministrorum tenentur, ut populus eos
semper ad seruitium dei paratos conspiciat. Vela dicta quod
obiectu suo inter ora domorum uelent. Aulea uela picta et
grandia, quae ideo aulae dictae sunt, quod primum in aula
Attali regis Asiae cui successit populus Romanus inuentae
sunt. Cortinae sunt aulea id est, uela de pellibus qualia
in Exodo leguntur a quibus tabernaculum extrinsecus
tegebatur. Dicte autem cortinae a corus eo quod prius ex
pellibus fuissent facte. Vnde et in Exodo tabernaculo legis
iubentur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex
pellibus iacinthinus. Cilicia Arabes nuncupant uelamenta
pilis caprarum contexta ex quibus sibi tentoria faciunt.
Vela enim et cortinas atque sagacilicina, in tabernaculo
domini diuino praecepto quisquis Exodum legerit: Facta
poterit agnoscere. Et inde misterium congruum sano sensu
ualet rimari, maxime cum ibi decem cortinae iussae sunt
diuersorum colorum specie uariata quia sancta uniuersalis
aeclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem
aeclesiis, ex uariis uirtutum floribus aedificant cuius
omnis perfectio in denario numero continetur. Saga ergo
quibus operitur tabernaculum rectores sunt eclesiae sanctae
quorum industria ac labore, decus eiusdem aeclesie
protegitur atque incessabili cura munitus. Ne uidelicet
uita fidesque electorum heretica seductione #M578# corrumpi
ne falsorum catholicorum inprobitate foedari ne temptantium
#273a# uitiorum sorde adtaminari ne temporalium subsidiorum
inopia, possit ad tristitiam deduci.
[20] De lanis et lino
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
Skip to [21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Lanis a laniando, id est a uellendo uocata hinc et
uellus dictum, quod prius lanae uellerentur, non
tonderentur. Linum ex terra oritur defluxumque nomen eius a
Greco. Nam linum Greci linarium dicunt, siue quod sit molle
et lene. Possunt autem mystice in lana qui ouinus est
habitur, omnia pietatis et simplicitatis opera quae
proximis impendimus accipi. Potest in lino quod ex terra
uirens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit
humorum natiuum, atque ad gratiam noui candoris peruenit.
Castigatio nostrae carnis intimari, cui dum in genitos
uitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam
profecto eam qua Christum induamus efficimus, iuxta illud
apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis Christum
induistis. De lana ergo et lino in Prouerbiis de muliere
forte scriptum est. Quaesiuit lanam et linum, et operata
est consilio manuum suarum. Quaerit ergo mulier fortis
lanam et linum et operatur consilio manuum suarum, cum
aeclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis
fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet
illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est
supernae solummodo retributionis facit #273b# intuitu.
Stuppa uero canabi est siue lini, haec secundum antiquam
ortografiam. Stuppa dicta quod ex ea rimae nauium
stippentur. Vnde et stippatores dicuntur qui in ualibus eam
componunt. Haec potest significare de spectam uerbi
doctrinam a superbis, quae tamen frequenter adiuuat
necessitatibus populorum in fluctibus huius saeculi
laborantium. Byssum genus est, quoddam lini nimium candidi
et mollissimi, quod Greci papaten uocant. De bysso quoque
in Prouerbiis scriptum est: Byssus quoque et purpura
indumentum eius. Byssus in castitate purae conuersationis,
purpura in effusione pretiosi martyrum sanguinis. Byssus
namque candidi coloris est, purpureus autem color de
sanguine conchiliorum marinorum tinguitur, quod et ostrum
uocatur, eo quod ex testae humore tinguitur, unde pulchre
dictum est a patribus, qua sancta aeclesia electorum
floribus uernans, in pace habet lilia, in bello rosas. Item
quia byssus de terra uirens oritur, sed per exercitationes
longas, ac multifarias amisso humore ac uirore natiuo ad
decorem candidae uestis perducit. Purpura autem regalis est
habitus. Bysso induitur aeclesia, cum castigant corpora sua
electi et seruituti subiciunt. Purpura autem cum eandem
continentiam non ob fauorem uulgi, sed pro adquiredna
beatitudine regni perennis exercent. Sed hic uirtutum
habitus. #274a# In praesenti quidem nescientibus uidetur
contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste
parebit. Vnde pulchre in Apocalipsi sua, Iohannes sanctorum
se uocem audisse refert dicentium: #M578# Gaudeamus et
exultemus, quia uenerit nuptiae agni, et uxor eius
praeparuit se, et datum est ei ut cooperiat se byssinum,
splendens candidum. Byssum enim iustificationes sunt
sanctorum. Et in contrariam partem byssi et purpurae
significatio in euangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat
quidem diues qui induebatur purpura et bysso. Vbi
saecularium diuitiarum ambitio exprimitur, quae ad tempus
auaris arridet, sed cito decidua ad luctum aeternum eos
perducit.
[21] De coloribus uestium
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
Skip to [21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Purpura apud Latinos a puritate lucis uocata, apud
Grecos autem purphira dicitur, cum aspiratione apud nos
purpura sine aspiratione. Ferrugo color est purpurae sub
nigrae quae fit in Hispania ut ferrugine clarus sidera.
Dicta autem ferrugo quod omnis purpurae prima tinctura
eiusmodi coloris exstat. Coccum Greci nos rubrum se
uermiculum dicimus est enim uermiculus ex siluestribus
frondibus. Coccus quia ignis habet speciem, merito
flagrantissime sanctorum dilectioni comparatur, unde et
quidam ex eis qui hanc praesente et comitante secum domino
conceperant, aiebant, nonne cor nostrum ardens erat in
nobis cum loqueretur in uia #274b# et aperiret nobis
scripturas, cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam
abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, haec
quasi bis tinguitur, cum amore dei et proximi flammescit,
cum illum ex toto corde, tota anima, tota uirtute, hunc
sicut nos ipsos diligimus. Hycacinthus quoniam aeris et
caelis speciem imitatur eorundem mentes electorum omni spe
ac desiderio caelestia quaerentes significat, cuius nobis
coloris sacramentum commendans apostolus ait: Si
consurrexistis cum Christo quae sursum sunt querite ubi
Christus est in dextera dei sedens.
[22] De instrumentis uestium
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
Skip to [21.23]
[21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Tela pro longitudine stiminum dicta cuius diriuatiuum
est telaria. Tela pro longitudine dicitur, staminum
significat autem pro longationem uel ordinationem iudicii
unde legitur in propheta, et telam quam orditus est super
uniuersas nationes terrae, quia dominus unicuique proemia
iudicaturus secundum propria praeparat merita. Colum quod
sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum quod
per ipsum fundatur quod netum est. In colo enim
scripturarum scientia exprimitur et infuso intentio
discretionis unde scriptum est in Prouerbiis de muliere
forti manus eius misit ad fortia et digiti eius
adprehenderunt fusum. Solent enim feminae nentes fusum in
dextera colum tenere in sinistra in colon lana inuoluta
est, que filo ducenda et nenda transeat in fusum. Sepe
autem in scripturis dextera uitam perpetuam leua presentia
dei dona significat. Opulentiam uidelicet rerum pacem
temporum sospitatem corporum. Scientiam quoque #275a#
scripturarum et caelestium perceptionem
sacra#M580#mentorum, haec et huiusmodi bona cum domino
largiente percipimus quasi lanam colo inuolutam in leua
gestamus, at cum ea pro amore caelestium salubriter
exercere incipimus. Tam lanam agni inmaculati de colo
infusu de leua in dexteram traicimus quia de bonis nostri
redemptoris de exemplis operum eius stolam nobis gloriae
caelestis ac uestem caritatis nuptialem facimus. Netum enim
unde fila conficiunt laborem exprimunt terrenum unde
homines sibi futurae remunerationis preparant indumentum.
De quo dominus in euangelio uolens nos retrahere a mundana
concupiscentia et ad futuram gloriam preparare, ait:
Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque
nent et cetera. Stamen dictum, quia rectum stat. Trama quod
uia recta transmittatur per telam. Est enim filius intra
stamen currens, quae duo possunt significare fidem rectam
cum bonis operibus.
[23] De ornamento
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
Skip to [21.24]
[21.25]
[21.26]
[End]
Ornamenta sunt dicta eo quod eorum cultu ora uultque decorentur. In ornamentis autem uirtutum uarietates uel diuersae carismatum gratiae quae animas hominum ornant intellegi possunt, unde in Ezechiele dominus ad Iudaeum dicit: Induite subtilibus et ornauite. Et alibi scriptum est: Ornauite in munilibus. E contrario uero in Salomone ita legitur: Ecce mulier in ornamento meretricio hoc est heretica prauitas sophistica locutione et falso uirtutum colore. Prima ornamenti est corona insigne uictoriae siue regii honoris signum. Quae ideo in capite #275b# regum ponitur ad significandos circumfusos morbe populos quibus accinctus quasi caput suam coronatur. Nomen coronae hac ex causa uocatum eo quod in initio circum aras curreretur, atque imagine circuitus uel cori esse formatam et nominatam coronam. Imperatores Romani et reges quidam gentium coronis aureis utuntur. Persae thiaras gerunt sed reges rectas, satrape in curuas. Reperta autem thiara a se miramide Assyriorum regina quod genus ornamenti ex inde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicladas aureas gerebant partim in uestice nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium uates insulas apices pillea siue galeria utebantur. Corona autem mystice aeternae gloriae mercedem pro iustitia sigificat. Vnde apostoli ait: Bonum certamen certaui cursum consummaui fidem seruaui, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quoniam spiritalium profectiuum consummatio prouehit ad coronam. Recte horum quoque remuneratio nominae coronae uocitatur. Item corona discipulorum domini ambitum uel totius aeclesiae conuentum ad Christum significat. De quo Psalmista ait: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et item: Benedices inquit coronam anni benignitatis tuae. Corona enim non improbe circum euntium discipulorum, uidetur significare conuentum quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat, haec erat corona capitis, hoc #M581# regalae diadema quod non ornaret impositum, sed de Christo domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius #276a# mundi circulum merito poterimus aduertere, in quo generalis significatus aeclesia. In contrariam uero corona ponitur quando tribulationis circumdationem significat. Vnde scriptum est: Coronans coronauit e tribulatione. Nam diadema quidam dicunt esse ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Grece quod preligetur. Insula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis aqua uitte ab utraque parte dependent quae insulam uinciunt, unde et uretae dictae sunt quod uinciant. Insula autem plerumque lita erat, plerumque tortilis de albo et cocco. Apex est pilleum sutile quo sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est a ligando. Nam uirgula quae in pilleo erat conectabatur, filo quod fiebat ex lana ostiae. Galerium pilleum expellae cesae hostiae factum pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. Gdarim et ipsud sacerdotum erat quod a plerisque mitra uocatur. Mitra est pilleum Frigium caput proregens, quale est ornamentum capitis deuotarum, sed pilleum uirorum est. Mitrae autem feminarum redimicula autem sunt quibus mitra alligatur, pilleum autem ut prediximus a pelle erat, nam mitra ex lana est. Ricula est mitra uirginalis capitis. Vittae sunt quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli et uittae dictae quod uinciant. Tenia autem uittarum extremitas dependens diuersorum colorum. Item uitta est qua corona uincitur. Tenia uero extrema pars uittae quae dependet coronae.
#277b# Discriminalia capitis mulierum sunt uocata ex
eo quod caput auro discernant. Nam discriminare diuidere
dicitur. Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium
compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsos dissipentur
capillos. In aures ab aurium foraminibus nuncupatae quibus
pretiosa grana lapidum dependunt. Harum usus in Grecia
puellae utraque, aure pueri tantum dextera gerebant.
Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque
pendentes. Torques autem et bullae a uiris geruntur, a
feminis uero munilia et catella. Dictae autem torques quod
sint tortae et bullae quod similes sint rotunditate bullis
quae in aqua uento inflantur. Munile ornamentum ex gemmis
est, quod solet ex feminarum pendere collo dictum a munere
hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amforolis
quibusdam aureis gemmisque uariis in modum facturae
serpentis. Licet et segmentatas uestes dicamus ut ipsa et
segmentatis dormis et paruula cunis plerumque autem et per
munile omnia ornamenta matrronarum significantur, quicquid
illis munere datur. Murena uulgo uocatur quod scilicet auri
metallo in uirgulis lentescente quadam ordinis flexuosi
catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae
ad collum ornandum aptatur. Haec et interdum auri #M582#
atque argenti texitur uirgulis, unde et in Canticis dicitur
canticorum murenulas aureas, faciemus tibi uermiculatis
argento. In murenulis quippe scriptura sancta ostenditur,
quae auro spirtalium sensuum fulget interius et argento
caelestis eloquii nitet. Dextras communes esse uirorum ac
feminarum, quia utriusque sexus dextrae sunt. Armillae
autem proprie uirorum sunt collatae uictoriae #277a# causa
militibus ob armorum uirtutem, unde et quondam uulgo
uiriliae dicebantur. Ab intellectu autem circuli, armilla
non discrepat, quia ipso quoque hoc ubi ponitur ambiendo
constringit sed armilla latius extenditur circulus rotundus
fit. Fulae sunt quibus pectus feminarum ornatur uel palleum
tenetur a uiris in humeris seu cingulum in lumbis. Lunulae
sunt ornamenta mulierum in lunae similitudine bullulae
aureae dependentes. Specula sunt in quibus feminae uultus
suos intuuntur, dictum autem speculum uel quod ex splendore
reddatur, uel quod ibi feminae intuentes considerent
speciem sui uultus et quicquid ornamenti deesse uiderint
adiciant. Periscelidae sunt apud feminas crurum ornamenta
quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola uascula sunt a
quibus odoramenta gestantur.
[24] De anulis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
Skip to [21.25]
[21.26]
[End]
Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis
qui sunt circam brachia, et circum crura, unde et signa
eorum per diminutionem sigilla, nam signa maiora sunt,
sigilla uero quasi minora signa. Anulos homines primum
gestare ceperunt quarto a pollice digito quod eo uena
quaedam ad corusque pertingat, quam notandam ornandamque
aliquo insigni ueteres putauerunt. Apud Romanos anuli de
publico dabantur et non sine discrimine. Nam dignitate
precipuis uiris gemmati dabantur caeterisque solidi. Anulum
aureum neque seruus neque libertinus gestabat in publico,
sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, serui
ferreo. Anulus fidei signaculum demonstrat, #277b# ut est
illud: Date anulum in manu eius, hoc est fidei indicium in
bona operatione. In Esaia quoque ubi enumerantur ornamenta
multiplicia mitrae et ceterorum mentio fit intellegitur
ita: In die illa auferet dominus ornamentum calciamentoru,
et lunulas et torques et monilia et asmillas et mitras,
discriminalia et perisceliolas et murenulas et
olfactoriola, et in aures et anulos et gemmas in fronte
pendentes, et mutatoria et pallia et lintheamina et acus et
specula, et sindones et uittas, et theristra. Mystica autem
eorum significatio a sanctis doctoribus lucide exposita
est. Describit monilia feminarum et per haec insignia
ciuitatum uel iuxta anagogen uariarum ornamenta uirtutum
habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes
quas nos ad ecclesiae ornamenta transferimus, quae
illuminatur solae iustitiae. Torques quoque quae ad pectus
usque pendentes, intellegentiam ac principale mentis in
corde demonstrant, et monilia quae uno sermone omnia
or#M583#namenta significant, et armillarum bona opera,
quales Rebecca accepit in sponsalibus et mitras capitis
ornamenta et discriminalia ut iudicium habet singulorum. Et
periscelidas quibus noster gressos ornatur, et aidimus pes
tuus non offendet et eruet pedes meos a lapsu et murenulas
quae auri atque argenti texuntur uirgulis, sensu uidelicet
scripturarum et olfactiriola, ut Christi bonus odor simus,
et in aures ne audiamus iudicium sanguinis, sed domini
uerba dicentis. Qui habet aures audiendi, audiat. Et anulos
quibus signamur ad domini militiam quem deus signauit
pater. #278a# Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es
signaculum similitudinis, filius quoque prodigus, cum stola
recepit anulum et calciamenta, et gemmas in fronte
pendentes, quibus nostra ora decorantur, de cuius capitis
ornamento. Et in Psalmo legimus: Sicut unguentum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron. Mutatoria iuxta
anagogen illa sunt de quibus dicitur: Ibunt de uirtute in
uirtutem, et lintheamina ut lanti in domino dilicus
perfruamur, secundum illud quod in Psalmis scriptum est:
Torrente uoluptatis tuae potabis eos. Haec autem omnia
perdiderit filiae Sion, quia ambulauerunt extento collo, et
oculorum nutibus, superbiam gestierunt, putantes suae esse
potentiae quod habebant et non domini gratiae. Habent acus
mulieres a quibus ornatorum crinium conpago retinetur, ne
laxius fluant et in sparsos dissipentur capillos. Habent et
specula quibus considerant uultum suum, et si quid deesse
uiderint addunt ornatui habent sindones quae uocantur
amictoria, et uittas quibus crines ligantur. Habent et
theristra quae nos pallia possumus appellare quibus
obuoluta est et Rebecca et hodie Arabiae et Mesopotamiae
operiuntur feminae. Filiae ergo si non propter suberbiam
suam perdiderunt acus quibus omnium praeceptorum regula
stringebatur, perdiderunt specula quae obtulerunt in Exodo
manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem domini
fabricandum. De quibus et Paulus apostolus loquebatur:
Videmus autem nunc per speculum in enigmate, amiserunt
sindones et uittas quibus opieriebant humeros et fluentem
huc atque illuc animum con#278b#stringebant, et theristra
quo tutissimo in estibus tegebantur umbraculo. Item in
aures obaedientia siue intellectus in scripturis rectus
intellegitur. Vnde in Exodo uiri cum mulieribus prebue sunt
armillas et in aures anulos et dextralia. In malum uero
partem aliquando haec significationem trahunt, ut est illud
quod ob fornicationem uituli conflatilis. In Exodo legitur,
ubi dixit Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum et
filiarum uestrarum auribus, et afferte ad me. Et in libro
Iudicum dixit Gedeon ad populum: Date mihi inaures ex preda
uestra. Inaures enim aureas Ismahelitae id est obedientes
sibi habere consuerunt, et post pauca fornicatusque est
inquit Israhel ex eo. Torques predicationis decus
intellegitur, ut in Ezechiel: #M584# Dedi inquit armillas
in manibus tuis, et torque circa collum tuum et in malam
partem in Iudicum preter torques aureas camelorum, hoc est
ornatam eloquentiam peccatorum. Armillas decus operis, uel
uirtus in Exodo uiri cum mulieribus prebuerunt armillas.
Dextralia recta operatio ubi et supra. Discriminalia
discretio boni et mali, ubi et supra. Anulus ut supra
diximus fidei signaculum significat, ut in euangelio: Date
anulum in manum eius. Item: Anulus ob signatio sacrilegis
est, non enim omnibus patet mystica et occulta sacrae
scripturae intellegentia. Vnde scriptum est in Apocalypsin:
Vidi librum in dextera sedentis signatum sigillis septem.
Et alibi clausi inquit signatique sunt sermones. Specula
quoque precepta diuina siue exemplaria precedentium patrum
intelleguntur, unde scriptum est in Exodo: Fecit et labrum
aereum cum basi sua de speculis mulierum excubantium in
ostio tabernaculi, hoc est sanctarum animarum quae in
obseruantia manditorum dei cotidie uigilant. In polimito
uaria uirtutum carismata intelleguntur, ut est illud in
Ezechiele: Vnxite oleo, et uestiui te discoloribus. #279a#
Et in aliam partem: Negotiatores tui, hoc est Tyri multi in
uolucris hyacinti et polimitorum gazarum pretiosarum.
[25] De cingulis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
Skip to [21.26]
[End]
Cinctus est lata zona et minus lata semicinctium, et
utrisque minima cingulum. Nam a cincto per diminutionem
cingulum nominatum. Cincto autem iuuenes in exercitatione.
Cingulum ergo spiritalem operationem sanctorum significat,
ut est illud in Psalmo: Precinxisti me laetitia cum cantem
tibi, gloria mea ut non compungar. Balteus cingulum
militare est, dictus pro hoc quod ex eo signa dependent ad
demonstrandam legionis militaris summa, id est sex milium
sexcentorum ex quo numero et ipsi consistunt, unde et
balteus dicitur, non tantum que cingitur, sed etiam a quo
arma dependent. Balteus uero accinctum uirtutum significat,
siue circumspectione mentis ut est illud in Deuteronomio:
Habebis paxillum balteo, id est stimulum conpunctionis in
multiplicatione uirtutum. Et in aliam partem, baltei
significatio trahitur in Iob ubi ita legitur: Balteum regum
dissoluit, et precingit fune renes eorum. Zona Grecum est,
quam illi zonarim, nos cingulum nuncupamus. Strofium est
cingulum aureum cum gemmis de quo ait Cinna: Strofio
lactantes cincta papilla. Sed Prudentius : Nomen hoc gemmae
strofio illigata est. Zona enim significat mortificationem
corporis, unde de Iohanne Baptista in euangelio legitur:
Ipse autem Iohannis habebat uestimentum de pilis camelorum,
et zona pellicia circa lumbos suos. Esca autem eius erat
locusta, et mel siluestre. Ecce in Iohanne uilitas cibi et
uestimenti laudatur #M585# quorum exercitatio indui ite
arguitur de pilis inquit habebat, non de lana que aliud
austerae uestis indicium est, aliud luxoriae mollioris.
Zona autem pellici qui accinctus, fuit et Helias
mortificationis simbulum est. #279b# Porro que sequitur:
Esca autem eius erat locustae et mel siluestrae, habitatori
solitudinis congruum fuit. Vt non dilicias ciborum, sed
necessitatem humanae carnis expleret. Redimiculum est, quod
subcinctorum siue bracile nuncupari quod descendens per
ceruicem et a lateribus colli. Diuisum utrarumque alarum
sui ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens
latitudine uestis corpus contrahat atque iungendo conponat.
Hunc uulgo bracilem quasi bracialem dicunt, quamuis nunc
non brachiorum sed renum sit cingulum, huius habitur
consuetudinem monachi habuerunt in Aegypto commorantes, ita
ut brachiis impigri ad omne opus expeditique redderentur,
illud apostoli preceptum studentes omni uirtute complere,
quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum erant
ministrauerunt manus iste neque panem ab aliquo gratis
manducauimus sed in labore et fatigatione nocte ac die
operantes ne quem uestrum graueremus, et si quis non uult
operari nec manducet. Subcinctorium autem uocatu quod ut
dictum est: Sub braciis ductum alarum sinum ambit atque
inde subcingit. Subcinctorium autem significat solidamentum
iustitiae et ueritatis, unde scriptum est in Esaia de
domino: Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides
cinctorium renu es. Quia ipse factum est nobis a deo
sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, qui in
euangelio loquebatur: Ego sum lux uia et ueritas et uita,
de quo in Psalmis dicitur: Verita de terra orta est. Et
iustitia de caelo prospexit. Vnde et apostolus hortatur
Ephesios dicens: State ergo succincti lumbos uestros in
ueritate, et induti lorica iustitiae. Fascia est qua
tegitur pectus et papille comprimuntur atque crispanti
cingulo angustius pectus artatur. Et dicta fascia quod in
modum fasciculi corpus alligatur. Hinc et fasciola quibus
uulnera #280a# colligantur. Potest autem in fascia
sollicita mentis custodia erga cogitationis peruersas et
desideria nociua intellegi, quam mulier, hoc est fidelis
anima ad conseruationem sui sibimetipsi adhibet. Vnde
dicitur propheta: Numquid potest obliuisci mulier ornamenti
sui aut fasciae pectoralis suae, et reliquae.
[26] De calciamentis
Return to chapter headings
Go back to [21.1]
[21.2]
[21.3]
[21.4]
[21.5]
[21.6]
[21.7]
[21.8]
[21.9]
[21.10]
[21.11]
[21.12]
[21.13]
[21.14]
[21.15]
[21.16]
[21.17]
[21.18]
[21.19]
[21.20]
[21.21]
[21.22]
[21.23]
[21.24]
[21.25]
[End]
Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum #M586# setissuant, id est consuant quasi seteres. Caligarios uero non a calle pedum sed a calo, id est ligno uocatos sine quo consui calciamenta non possunt, quas Greci calepodas dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum, hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno fiant uel quod calcentur. Calciamenta ergo mystice significant predicationem pacis, de quibus propheta ait: Quam speciosi sunt super montes pedes euangelizantium pacem predicantis bonum, et apostolo: Calciati inquit pedes in preparatione euangelii pacis, hinc et in Ezechiel scriptum est: Calciauite iacinthino id est spe caelesti, et calciamento exemplo uidelicet precedentium patrum, de quo in Exodo legitur: Et calciamenta habebitis in pedibus uestris. Item calciamenta opera sunt mortalitatis uel exempla prauorum hominum a quibus dominus apostolos prohibuit in euangelio dicens: Neque calciamenta portabitis in uia. Ocreae tibilia calciamenta sunt dicta, que crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi qui in theatro dicturi erant, et alta intonantique uoce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidiorum, quo heroes utebantur, sed tale est ut et in dextro et in leuo conueniant pede. Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, #280b# dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corii intexta. Mystice soleae siue scandalia discretionem doctrine significant, unde dominus in euangelio secundum Marcum iussit: Discipulos calciari pedes sandalus uel soleis, ut pes neque tectus sit. Nunc tamen nudus ad terram que mystice significat, ut ne occultetur euangelio, nec terrenis commodis innitatur. Socci, cuius diminutiuum soccelli appellati, id est que soccum habeant in quo pars plantae inicitur. Calliculae callicae uel a callo pedum dictae uel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Calliculi uero siue calige in Actibus apostolorum discribuntur, ubi Petrus apostolus legitur ab angelo ammonitur ut calciat se caligis suis et sequeretur eum que significat ut solutus a uinculis terrenis liberius iret ad predicationem euangelii. Corrigiae a coriis uocantur, uel a colligatione quasi colligiae. Corrigia ergo misticae ligationem significat mysterii, unde Iohannis Baptista de domino ait: Cuius non sum dignus corrigia calciamenti soluere, id est, mysteria incarnationis eius reuelare uel aliter non sum dignus eius calciamenta portare, id est nomen sponsi mihi usurpare.