Book 2


Select a chapter:
2.1 De hominibus qui quodam praesagio nomina acceperunt
2.2 De patriarchis et ceteris eiusdem aetatis hominibus
Go to end of Book 2   Go to previous book    Go to next book    Select another book

#M31C#INCIPIT LIBER II

[1] De hominibus qui quodam praesagio nomina acceperunt

Return to
Chapter Headings
[Skip to 2.2] [End]

Adam qui sicut beatus Heronimus tradidit homo seu terrenus siue terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro et humus hominis faciendi materies fuit hic figuram Christi gestauit. Nam sicut ille sexta die formatus est ad imaginem dei ita sexta mundi aetate filius dei formam carnis induit ut reformaret hominem ad similitudinem dei.

Eua interpretur uita siue calamitas siue uae. Uita quia origo fuit nascendi, calamitas et uae quia per preuaricationem cause exstitit moriendi. A cadendo enim nomen assumpsit calamitas. #39a# Alii autem dicunt quod ob 39a hoc Eua uita et calamitas sit appellata quia saepe mulier uiro causa salutis est saepe calamitatis et mortis quod est uae. Designat autem ecclesiam sponsam Christi factam per mysterium lauacri quod de latere morientis Christi profluxit.

#M32C# Cain qui interpretatur possessio unde M32C ethimologiam ipsius pater exprimens ait. Cain id est possedi hominem per deum idem et lamentatio eo quod pro interfecto Abel interfectus sit et paenam sui sceleris dederit. Hic autem frater quia aetate maior eundem Abel occidit in campo populum priorem significat qui interfecit Christum in Caluariae loco. Abel enim interpretatur luctus quo nomine prefigurabatur occidendus idem et uanitas que a cito solutus est atque subtractus hic pastor ouium Christi tenuit typum qui est uerus pastor et rector fidelium populorum. Unde et animam suam posuit pro ouibus suis. Seth qui interpretatur resurrectio uel positio eo quod #39b# 39b post interfectionem fratris natus quasi resurrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Iesum in quo est uera resurrectio et uita fidelium. Enos iuxta propriae linguae uarietatem homo uel uir dicitur et congrue hinc uocabulum habuit. De eo enim scriptum est: Tunc initium fuit inuocandi no#M33#men domini. Licet plerique ebreorum arbitrentur quod M33 tunc primum in nomine domini et in similitudine eius fabricata sunt idola declarat ecclesiam in spe uiuentem quam diu ad beatitudinem promisse felicitatis perueniat. Enoch filius Chain dedicatio interpretatur in ipsius enim nomine ciuitatem postea aedificauit Cain. Significat autem impios in hac uita tantum esse fundatos. Cainan lamentatio uel possessio eorum interpretatur sicut enim Cain possessio. Ita diriuatum nomen quod est Cainan facit possessio eorum significat autem appetitores carnalium uoluptatum qui tantum de presentis uitae diliciis #40a# 40a sollicitudinem gerunt. Chus ebraice aethiops interpretatur posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt primogeniti Aethiopes in cuius terra dicitur beatus Iob habitasse cum in capite libri illius ita scriptum est: Uir erat in terra Chus nomine Iob idcirco sanctus uir ubi habitauerit deus ut eius meritum uirtutis exprimatur. Chus namque quis nesciat quod sit terra gentilium gentilitas autem obligata uitus exstitit quoniam cognitionem sui conditoris ignorauit. Dicatur itaque ubi habitauerit ut hoc eius laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque ualde est laudabile bonum esse cum bonis sed bonum esse cum malis.

Enoch autem filius Iareth interpretatur dedicatio sicut et superior ipse genuit Matusalam ambulauitque cum deo et non apparuit quia tulit illum deus hic septimus ab Adam translatus est et significat septimam requiem futurae resurrectionis quando #40b# transferentur sancti in uitam perpetuae inmortalitatis et dedicabantur habitaculum dei in spiritu sancto. Matusalam interpretatur mortuus est euidens ethimologia nominis quidam enim eum cum patre translatum fuisse. Et diluuium preterisse putauerunt ob hoc signanter transfertur. Mortuus est ut ostenderetur rebus non uixisse eum post diluuium sed in eodem cataclismo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in archa diluuium euaserunt significat autem idem Matusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt et futuram uitam non quaerunt. Hi enim licet longeui fuerint super terram tamen ueraciter moriuntur quia aeternae uitae participes exsistere non merentur. Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim percutiens interfecit Cain quod etiam ipse postea se perpetrasse uxoribus confitetur hic saeculi huius figuram tenet cuius peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post lxxvii mundi gene#41a#rationes absoluit iuxta quod eos euangelista Lucas scribit.

Noe uero requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro opera quieuerint per diluuium appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim ut diximus requies interpretatur. Et dominus dicit: Discite a me quia #M34# mitis sum et humilis corde. Et inuenietis requiem animabus uestris. Solus iustus inuenitur Noe in illa gente cui septem homines donantur propter iustitiam suam. Solus iustos Christus est atque perfectus cui septem ecclesie propter septemplicem spiritum inluminantem in unam ecclesiam condonantur. Noe ergo archa construxit de lignis inputribilibus sic Christus fabricauit ecclesiam ex hominibus uicturis in aeternum. Ligna arce conglutinata erant bitumine sic et ecclesie membra iuncta sunt conpagine unitatis et tolerantia caritatis. Sicut Noe cum suis per aquam et lignum saluatus est sic familia Christi per baptismum et crucis passionem #41b# est sanata. Archa enim ista ecclesiam demonstrabat quae natat in fluctibus mundi huius et Christo gubernante ad litus aeternae quietis ostendit. Iam uero illud quod post diluuia de uinea quam plantauit inebriatus Noe et nudatus est in domo sua cui non appareat Christi esse figuram qui inebriatus est dum passus est nudatus est dum crucifixus est. In domo sua id est in gente sua et in domesticis sanguinis sui utique Iudaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius quam nuditatem id est passionem Christi uidens Cham derisit et Iudaei Christi mortem uidentes subsannauerunt. Sem uero et Iafeth tamquam duo populi ex circumcisione et preputio credentes cognita nuditate patris qua significabatur passio saluatoris. Sumentes uestimentum posuerunt super dorsa sua et intrantes auersi operuerunt nuditatem patris nec uiderunt quod uerecunda patris texuerunt. Quodam enim modo passionem Christi uelamento tegimus #42a# id est sacramento honoramus eiusque mysterii rationem reddentes Iudaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi transactam celebrat ecclesia non adhuc prospectat futuram. Sem dicitur nominatus quod nomen ex presagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae prophete et apostoli et populus dei ex eius quoque stirpe et Christus cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus.

Cham callidus interpretatur et ipse ex praesagio futuri cognominatus posteritas enim eius eam terrae partem possedit quae uicino sole calentior est. Vnde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur. Hic Iudaeorum designat imaginem qui Christi carnem atque mortem derident. Iafeth latitudo interpretatur. Ex eo enim populus gentium nascitur et quia latae ex gentibus multitudo cre#42b#dentium ab eadem latitudine Iafeth dictus est. Qui conuersatur in ecclesiis Israhelitarum. In his ergo tribus filiis Noe secundo origo saeculi surrexit ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam et Cham Libiam et Iafeth Europam possederunt. In quibus etiam ecclesia Christi sanctae trinitatis fide plantanda praemonstrabatur.

Chanaan filius Cham interpretatur motus eorum #M35# quod quid est aliud nisi opus eorum pro motu enim patris id est pro opere eius maledictus est. Vnde de sedibus suis eiectus filiis fratrum suorum terram possessionis suae reliquit posteritatem indicans Iudaeorum qui in passione domini damnationis sententiam exceperunt clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros ob quod a patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis Christi expulsi locum sanctae ecclesiae dederunt in qua uerus cultus unius dei perseuerat in aeternum.

Nebroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit in suetam in popu#43a#los tyrannidem et ipse adgressus est aduersus deum impietatis aedificare turrem. Vnde diabolum expressit qui superbiae appetitum culmen diuinae celsitudinis appetiuit dicens: Ascendam super altitudinem nubium et ero similis altissimo. Heber interpretatur transitus ethimologia eius mystica est quod ab eius styrpe transiret deus ne persueueraret in eis translata in gentibus gratia ex ipso enim sunt exorti Hebrei. Vnde Heber in cuius domo propria loquela remansit ceteris linguis dispersis redemptorem nostrum insinuat. In cuius ecclesia unitas fidei sine scismate perseuerat.

Falech interpretatur diuisio cui pater propterea tale nomen inposuit quod tunc natus est quando per linguas terra diuisa est propter superbiam enim filiorum Adam que semper inimica est simplicitati atque unitati diuisio linguarum facta et propter humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum eius linguarum diuersitas coadunata est.

Melchisedech interpretatur rex iustus #43b# rex quia postea imperauit salutem iustus pro eo quod discernens sacramenta legis et euangelii non pecudum uictimas sed oblationem panis et calicis in sacrificum obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi uel sacerdotium figurauit. Cuius corporis et sanguinis sacramentum id est oblatio panis ac uini in toto orbe offertur.


[2] De patriarchis et ceteris eiusdem aetatis hominibus

Return to Chapter Headings
Go back to [2.1]
Skip to [End]

Abram primo uocatus pater uidens populum propter Israhel scilicet tantum postea appellatus est Abraham quod transfertur pater multarum gentium quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine sed subauditur iuxta illud: Erit nomen tuum Abraham quia patrem multarum gentium posui te. Abraham quippe triplicem habet significationem in semetipso; primam saluatoris quando relicta cognatione sua uenit in hunc mundum. Alteram patris quando immolauit unicum filium; tertiam uero quod figuram gestat sanctorum qui aduentum Christi cum gaudio susce#44a#perunt. Tabernaculum enim illud Abrahae ipsam Hierusalem habuit ubi pro tempore prophete et apostoli habitauerunt. Vbi et dominus primum adueniens a credentibus susceptus ab incredulis in ligno suspensus est. #M36# In tribus autem uiris qui uenerunt ad illum domini nostri Iesu Christi pronuntiatur aduentus. Cum quo duo angeli comitabantur quos plerique Moysen et Helias accipiunt unum prisce legislatorem qui per eandem legem aduentum indicauit alium qui in fine mundi uenturus esse denuntiatur. Et secundum aduentum Christi atque eius euangelium Iudeis predicaturus. Vnde et in monte dum dominus fuisset transfiguratus hi duo Moyses et Helias cum eo ab apostolis uisi sunt. Quod uero Abraham tres uidens unum adorauit dominum scilicet saluatorem ostendens cuius iam aduentus est prestolatus iuxta quod etiam dominus in euangelio ait. Abraham quaesiuit uidere diem meum uidit et gauisus est. Duas autem uxores quas habuit Abraham id est liberam et ancillam apostolo docente duo esse testamen#44b#ta didicimus ex quibus duo populi hoc est Iudaeorum et ecclesiae nati sunt.

Loth interpretatur declinans factis enim Sodomorum non consensit sed eorum inlicita carnis incendia declinauit. Ipse igitur Loth frater Abraham iustus et hospitalis in Sodomis qui ex illo incendio quod erat similitudo futuri iudicii meruit saluus euadere typum figurabat corporis Christi quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit quorum factis non consentit. Et aquorum per mixtione in saeculi fine liberabitur illis damnatis supplicio ignis aeterni.

Vxor autem Loth eorum tenuit typum qui per gratiam dei uocari postmodum retro respiciunt et ad ea quae reliquerant redire contendunt. De quibus ipse dominus: Nemo inquit ponens manum suam super aratrum respiciens retro aptus est regno dei. Consequenter ipse Loth legis gestauit personam de qua infidelitatis opera pariunt qui etiam carnali intellectu utuntur filiae eius duae Samariam significant Hierusalemque quae fornicantur in lege per adulterium inlicitae doctri#45a#nae.

Moab interpretatur ex patre et totum nomen ethimologiam habet concoepit enim eum primogenita filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem de qua dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo qui auctorem sui sensum habet qui ex dei conditione generatur. Videtur quidem de patre nasci quod interpretatur Moab sed qui adulter est et aduersarius populi dei de incestu et spelunca ac nocte generatur.

Ammon cuius causa nomen redditur filius populi mei sic diriuatur ut ex parte sensus nominis ex parte ipse sit sermo. Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitae uocatus populus meus possumus iuxta tropologiam filios Ammon intellegere qui de Loth in spelunca generati sunt semine et generati inebrietate et incestu omnes hereticos. De quibus dicit et apostolus Iohannes: Ex nobis exierunt sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum. Isti de inclinatione orti #45b# sunt. Hoc enim #M37# Loth in lingua nostram uertitur quia omnes simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum.

Sarai interpretatur princeps in ea eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata ablata de fine .i. littera dicitur Sara id est princeps omnium quippe gentium futura princeps erat sicut et dominus pollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium et benedicam ei et erit in gente magna sed et reges populorum erunt ex ea.

Agar interpretatur aduena uel conuersa fuit enim Egyptia. Vxores autem Abraham Sarai et Agar secundum apostolum duorum testamentorum ut supra diximus gestant figuram. Quarum una hoc est Sarai libera ecclesiam significans genuit populum Christianum qui secundum carnem non est sed in libertatem uocatus est. Qua libertate liberauit eum Christus. Altera autem hoc est Agar ancilla mater Ismahelis qui interpretatur auditio dei synagogam exprimit quae populum Iudeorum #46a# in seruitutem generans non meruit hereditatem accipere cum filio liberae sed proiectus cum matre in deserto istius saeculi oberrat.

Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est admirans in gaudio risit et mater quando per illos tres uiros promissus est dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit. Isaac interpretatur enim risus. Quis ergo in Abraham ut predictum est per immolationem filii sui figurabatur nisi pater excelsus quis in Isaac nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium deo uictimam obtulit. Ita dominus unigenitum filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portauit quibus erat inponendus ita et Christus gestauit in humeris lignum crucis suae in quo erat crucifigendus. Duo autem serui illi dimissi et non perducti ad locum sacrificii Iudaeos significabant qui cum seruiliter uiuerent et carnaliter saperent non intellegebant hu#46b#militatem Christi ideo quia non 46b intellegebant passionem Christi non peruenerunt ad locum sacrificii sed illud quod figuratum est. In Isaac transgestum est ad arietem quia Christus ouis ipse enim filius ipse agnus filius quia natus aries quia immolatus. Sed quid est quod in uepribus haerebat aries ille cornibus nisi quod Christus a Iudaeis spinis est coronatus et ad extremum in ligno crucis est confixus. De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus eius huic per seruum Abrahae desponsata est Rebecca quae interpretatur patientia siue quae multum acceperit quia per priscam legem quam ipse seruus designat prophetarum oraculis domino nostro Iesu Christo sponsa ecclesia preparata est quae copiosam spiritus sancti gratiam accipiens patienter promissa futurae patriae expectat huius autem filii fuerunt Esau et Iacob.

#M38# Esau autem trinomius est et ex propriis causis uariae nuncupatur. Dicitur enim Esau id est rufus ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus cuius edulio #47a# primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est quod Latine sanguineus dicitur. Seir uero quod fuerit hispidus et pilosus quoniam enim natus est totus sicut pellis pilosus erat atque idem tribus nominibus appellatur. Esau id est rufus Edom id est sanguineus Seir id est pilosus quia non habuit lenitatem. Hic significat populum Iudaeorum in Christo et prophetis impia persecutione sanguineum et rufum et pilosum tegmine peccatorum horribilem.

Iacob autem qui interpretatur subplantator siue quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit siue quod postea fratrem arte deceperit. Vnde et Esau dixit: Iuste uocatum est nomen eius Iacob subplantauit enim me en altera uice. Iste quidem Israhel uir uidens deum. Tunc enim hoc nomen accepit quoniam tota nocte luctatus uicit in certamine angelum et oriente lucifero benedictus est. Inde propter uisionem dei Israel appellatus est sicut et ipse ait: Vidi dominum et salua facta est anima mea. Hic autem Christum demonstrat siue populum gentium qui dei patris #47b# benedictione prelatus est priore populo Iudaeorum. Isti autem duo filii Rebeccae duos populos ut diximus significant synagogae et ecclesiae. Et quomodo plebs Iudaeorum tempore maior seruit minori populo Christianorum sic quidem et in singulis nobis hoc dici potest quod duae gentes et duo populi sint intra nos uitiorum scilicet atque uirtutum sed iste minor est ille maior. Semper enim plures sunt mali quam boni et uitia numerosiora sunt uirtutibus. Sed tamen et in nobis gratia dei populus populum superat et maior seruit minori seruit et enim caro spiritui et uitia uirtutibus cedunt.

Isaac ergo portat imaginem dei patris Rebecca spiritus sancti Esau populi prioris et diaboli Iacob ecclesiae et Christi senuisse Isaac consummationem orbis ostendit. Oculi illius caliginasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior uocatur acceptio legis est Iudaeorum. Quod escas eius atque capturam diligit pater homines #48a# sunt ab errore saluati quos per doctrinam iustus quisque uenatur. Quod Isaac de maioris filii sui uenatione uesci concupiscit. Significat quod omnipotens deus Iudaici populi bona operatione pasci desiderauit. Sed illo tardante minorem Rebecca subposuit quia dum Iudaicus populus bona opera foris quaerit gentilem populum mater gratia introduxit ut omnipotenti patri cibum boni operis offerret. Et benedictionem maioris fratris acciperet qui eosdem cibos ex domesticis animalibus prebuit quia gentilis populus placeret deo exterioribus sacrificiis non quaerens per uocem prophetae dicit: In me sunt deus uota quae reddam laudationes tibi. Quod isdem Iacob manus ac brachia et collum hedinis pellibus #M39# texit hoc est gentilis populus dum se peccatorem confiteri non erubescit carnis in se peccata mactauit. Quod uestimentis fratris maioris induitur. Hoc est quod sacrae scripturae preceptis quae maiori popu#48b#lo data fuerant in bona operatione uestitus est. Et eis minor in domo utitur quae maior foras exiens intus reliquit. Quae ille Iudaicus populus habere non potuit dum solam in eis litteram attendit. Quod Isaac eundem filium nescit quem benedicit hoc est quod de gentili populo dominus per Psalmistam dicit: Populus quem non cognoui seruiet mihi. Quod presentem non uidit et tamen quae ei in futuro eueniant uidit. Significat quod omnipotens deus per prophetas suos prediceret gentilitati gratiam praerogandam quam ei et in presenti per speciem non ostendit quia tunc ea in errore dereliquit. Et tamen quia hanc quandoque collecturus erat per benedictionis gratiam praeuidit.

Igitur Esau post benedictionem patris inuidiae stimulus concitatus necem fratri suo Iacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Iudaicus populus in Christo praemeditatus non solum dominum patibulo crucis tradidit uerum etiam credentes in illo usque ad effusionem #49a# sanguinis 49a persecutus est. Iacob autem dolos fugiens fratris relicta domo patria uel parentibus uadit in regionem longinquam ut acciperet sibi uxorem. Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem id est populo Israhel et patria id est Hierosolima et omnibus regionibus Iudaeae abiit in gentes accipiens sibi inde ecclesiam ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. Et erit in loco ubi dictum est non plebs mea uos ibi uocabuntur filii dei uiui.

Pergente autem Iacob in Mesopotamiam uenit in locum ubi nunc Bethel uocatur. Et posuit sub capite suo lapidem magnum et dormiens uidit scalam sub nixam in nitentem caelo et angelos dei ascendentes et descendentes hoc uiso euigilauit unxitque lapidem dicens. Vere hic domus dei est et porta caeli. Et his dictis discessit. Somnus iste Iacob mors siue passio est Christi. Lapis ad caput eius qui nominatim quodammodo dictus est. Etiam unctus Christus #49b# significatur. Caput enim uiri Christus est. Quis enim nescit Christum ab unctione appellari. Domus autem dei quia ibi natus est Christus in Bethleem porta uero caeli quia ibi in terram descendit ibi iterum ad caelum conscendit. Erectio autem lapidis resurrectio Christi est porro scala Christus est qui dixit: Ego sum uia per hanc ascendebant et descendebant angeli in quibus significati sunt euangelistae praedicatores Christi ascendentes utique cum ad intellegendam eius super eminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam ut eum inueniant in principio uerbum deum apud deum per quem facta sunt omnia. Descendentes autem ut eum inueniant factum ex muliere factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. In illa enim scala a terra usque in caelum #M40# a carne usque ad spiritum quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. Ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales des#50a#cendunt quodammodo cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus ipse est sursum in capite suo ipse deorsum in corpore suo id est ecclesia. Ipsum ergo scalam intellegimus quia ipse dixit ego sum uia. Ad ipsum ergo ascenditur ut in excelsis intellegatur. Et ad ipsum descenditur ut imbribus suis paruulis nutriatur. Et per illum se erigunt ut eum sublimiter expectent. Per ipsum se etiam humiliant ut eum sublimiter ac temperanter adnuntient.

Nunc autem quid iterum significauerint quattuor uxores Iacob quarum duae liberae duae ancillae fuerunt est dicendum. Vidimus enim apostolum in libera et in ancilla quas habebat Abraham duo testamenta intellegere sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur. Hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exheredatur. Hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis acci#50b#piunt. Vnde hic proculdubio aliquid significat quamquam enim duae liberae uxores Iacob ad nouum testamentum quod in libertate uocati sumus existimentur pertinere. Non tamen frustra duae sunt nisi quia duae uitae nobis in Christi corpore predicantur. Vna temporalis in qua laboramus alia aeterna in qua dilectionem dei contemplabimur.

Lia namque interpretatur laborans. Rachel autem uisus principium siue uerbum. Actio ergo huius uitae in qua uiuimus ex fide laboriosa est in operibus et incerta quo exitu perueniat ad utilitatem eorum quibus consulere uolumus. Ipsa est Lia prior uxor Iacob ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae et incerte prouidentiae nostrae spes uero aeternae contemplationis dei habens certam intellegentiam ueritatis ipsa est Rachel. Vnde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus. Et propter #51a# hanc seruit gratiae dei quia peccata nostra et si fuerint sicut fenicium tamquam nix dealbabuntur.

Laban quippe interpretatur dealbatio cui seruiuit Iacob propter Rachel. Neque enim se quisque conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae nisi ut quiete uiuat in uerbo ex quo uidetur principium quod est deus. Bala quippe ancilla Rachel interpretatur inueterata. De uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines. Etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia diuinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendi numerosioris prolis accensa. Inuenimus autem Zelfam ancillam eius interpretari os dicens. Qua propter haec ancilla illos figurat quorum in predicatione fidei euangelicae os erat et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me. De qui#M41#bus apostolus dicit: Qui predicas non furandum furaris? Verumtamen ut etiam per hanc condi#51b#tionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat. Ideo dominus dicit: Quae dicunt facite quae autem faciunt facere nolite. Vnde et apostolus: Siue inquit occasione siue ueritate Christus adnuntietur. Et in hoc gaudeo sed et gaudebo tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetatur.

Seruitus itaque ipsa Iacob septem annorum pro duabus uxoribus huius uitae presentis tempus significat qui per septem dies euoluitur in qua dominus formam serui accepit factus oboediens paternae uoluntate usque ad mortem. Ille enim pro ouibus seruit et dominus noster ait: Non uenit filius hominis ministrari sed ministrare. Ille oues pauit. Et dominus in euangelio dicit: Ego sum pastor bonus ille mercedis lucro uarium sibi pecus abstulit. Christus diuersarum gentium uarietatem sibimet congregauit ille tres uirgas amputatis corticibus in alueis aquarum opposuit ut in earum contemplatione multiplicarentur eius oues. Et dominus noster in aqua baptismatis trium #52a# personarum nomina patris et filii et spiritus sancti populo fideli proposuit ut quisquis hoc pleno corde perspexerit efficiatur ouis dei.

Post longam igitur seruitutem quam Iacob apud socerum suum pro uxoribus uel pro mercede sustinuit precepit ei deus ut reuerteretur ad patriam suam. Tunc ignorante socero suo cum uxoribus suis properauit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore atque idola quae Rachel furauerat apud eum requisiuit nec repperit. Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter uelit dum enim Laban superius aliam gerat personam nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconuenienter accipitur qui cum sit tenebrosus ex merito transfigurat se uelut angelum lucis.

Huic seruiuit Iacob id est ex parte reproborum Iudaicus populus ex cuius carne incarnatus dominus uenit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi qui cum furore Iacob sequitur #52b# quia electos quosque qui redemptoris nostri membra sunt persequendo opprimere conatur. Huius filiam id est seu mundi siue diaboli Iacob abstulit cum Christus sibi ecclesiam coniunxit quam et de domo patris abstulit quia ei per prophetam dicit: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Quid uero in idolis nisi auaritia designatur. Vnde et per Paulum dicitur: Et auaritia quae est idolorum seruitus. Laban ergo ueniens apud Iacob idolum non inuenit quia ostensis mundi thesauris diabolus in redemptore nostro uestigia concupiscentiae terrenae non repperit se quae Iacob non habuit ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe quae dei ouis dicitur ecclesia figuratur sedere autem est humilitatem paen#42#itentiae appetere sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis. Rachel ergo idola sedendo operuit quia sancta ecclesia Christum sequens uitium terrenae concupiscentiae per humilitatem paenitentiae cooperuit. #53a# De hac coopertione uitiorum per prophetam dicitur. Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Sumpsit autem Iacob lapidem et constituit eum titulum et cetera.

Mystice autem inter fideles tam Iudaeos quam gentes testis est lapis eminens in similitudinem Christi et aceruus lapidum qui est multitudo credentium. Vir enim qui cum Iacob luctatus est typum Christi euidentissime gesserat cui tamen ideo preualuit Iacob utique uolenti ut ministerium figuraret passionis domini ubi uisus est Iacob in Iudaeorum typo hoc est in corporis sui sobole preualuisse deo. Et quasi cum infirmo ita cum carne eius luctamen inire et inualescere in passione eius sicut scriptum est: Cum diceret crucifige. Et tamen Iacob ab eodem angelo benedictionem quem uictor superauerat impetrauit cuius nominis inpositio utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel uidens deum quod erit in fine premium sanctorum omnium. Porro tetigit #53b# illi idem angelus latitudinem femoris et claudum reddidit sicque erat unus atque idem Iacob benedictus et claudus.

Benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt atque in infidelibus claudus. Nam in femoris neruo ualitudo generis et multitudo est. Plures quippe sunt in stirpe qui degenerentes a fide patrum et a preceptis auctoris sui deuiantes in errore sui seminis claudicant. De quibus prophetice predictum est: Et claudicauerunt a semitis suis. Qui tamen populus post tactis sibi uiribus non solum claudicat sed et torpescit ne ultra iam generare filios possit. Denique quod adiecit idem patriarcha uidisse se deum facie ad faciem cum superius uirum secum narret fuisse luctatum id significat quia idem deus homo erat futurus qui cum Iacob populo luctaretur.

Dina quae transfertur in causam iurgii enim in Sicimis causa exstitit. Haec quippe ut mulieres uideret #54a# extraneae regionis egreditur quando unaquaeque mens sua studia neglegens actiones alienas curans extra habitum atque extra ordinem proprium euagatur. Quam Sichem terrae princeps opprimit quia uidelicet inuentam curis exterioribus diabolus corrumpit et adglutinata est anima eius cum ea qui unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit afficitur atque amissum flere conatur. Tristemque blanditus falsae spei delinit. Zelus quem habuerunt filii Iacob in ulciscendo stupro sororis suae moraliter commonet pastores fidelium quatinus habeant curam animarum sibi commissarum ne uiolentur aut corporali delicto aut fornicatione spiritali paratique sint ipsi semper secundum apostolum ulcisci omnem inoboedientiam resistentem #M43# ueritati atque excommunicationis gladio feriunt stupratorem ne pro tanto commisso inpunitus euadat.

Ruben pri#54b#mogenitus Israhelis qui interpretatur uisionis filius sic enim quando eum peperit Lia uocauit nomen eius Ruben dicens. Quia uidit deus humilitatem meam populum significat Iudaeorum qui deum quodammodo uidit hoc est agnouit per acceptionem legis sed uiolauit cubile dei patris quando carnem quam sibi Christus adsciuerat confixit in patibulo crucis. Aliter significat electum populum ex Iudaeis cui diuina miseratio contulit ut qui dominum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat conpunctus ad predicationem sanctorum apostolorum erroris sui paenitentiam ageret et ex fide uiueret.

Simeon qui interpretatur auditio sic enim dixit Lia quando peperit eum quia exaudiuit me deus. Hic scribas designat Iudaeorum qui acceperunt quidem uocem dei praecepta legis sibi tradentem sed in furore suo occiderunt prophetas et in dolore suo suffoderunt fixuris clauorum Christum firmissimum murum in quo credentes stabili robore commu#55a#niantur.

Leui qui interpretatur additus auctor et figura est principum sacerdotum qui dominum crucifixerunt. Aliter Leui significat chorum apostolicum et uniuersum martyrum exercitum necnon et caput martyrum omnique ordini perfectorum ista dicuntur. Qui perfectionem caritatis morientes pro domino impleuerunt et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae euangelicae assecuti sunt. Tamquam ueri Leuitae non habentes partem in terra sed cum propheta dicentes: Dominus pars hereditatis meae. Vnde Moyses in benedictione Leui ad dominum ait: Perfectio tua et doctrina tua uiro sancto tuo quem probasti in temptatione et iudicasti ad aquas contradictionis. Temptatus est enim iste uir sanctus ut apostolus ait: Per omnia secundum similitudinem excepto peccato sed maximam ei tunc diabolus temptationem intulit. Cum in eius necem Iudaeorum animos tanta obstinatione excitauit ut omnes una uoce dicerent: Sanguis eius super nos et super filios nostros. #55b# Aquae enim contradictionis populi sunt Iudaeorum qui inundatione persecutionum contra Christum et sanctos eius surrexerunt.

Iuda confessio dicitur quia quando eum peperit Lia laudem domino retulit dicens: Nunc super hoc confitebor domino id est gratias ago. Hic significat Christum qui in cubile sepulchri quasi leo securus quodam corporis somno quieuit de uictoque mortis imperio post triduum surrexit qui contra aduersarias potestates in cruce confligens sanctam ecclesiam quam de gentibus uniuersis ad se uitem ueram colligens uino sanguinis sui lauauit cunctis hostibus superiorem fecit.

Isachar qui interpretatur merces hoc autem ideo #M44# quia mandragoris filii sui Ruben introitum uiri qui Racheli debebatur ad se emerat Lia. Vnde et dum natus esset dixit Lia: Dedit deus mercedem meam. Hunc pater Iacob in benedictione sua asinum fortem nuncupauit subponentem humerum suum ad portandum quia in labore terrae et uehendis ad #56a# mare quae in finibus suis nascebantur plurimum laborauit. Significat autem ecclesiam de gentibus quae subiecit humerum suum ad crucis onus portandum et ad implendum mandata Christi qui dixit: Iugum enim meum suaue et onus meum leue est.

Zabulon uero qui interpretatur habitaculum propterea quia Lia iam secura de cohabitatione Iacob dixit habitauit mecum uir meus. Hic eandem ecclesiam significat quae secus fluctus huius uitae inhabitans omnes temptationes et turbines saeculi. Et in doctoribus suis ad montes uirtutum laudes domino referendas conuocat populos omnium gentium.

Neptalim quoque qui interpretatur conuersauit me uel dilatauit me uel certe implicuit me. De conuersione siue comparatione causa nominis eius est. Vnde et dicit Rachel cum eum peperisset ancilla eius Bala: Comparauit me deus cum sorore mea et inualui. Cui dixit pater in benedictio#56b#ne sua. Neptalim ceruus emissus dans eloquia pulchritudinis siue Neptalim ager inriguus utrumque enim significat Ebreum uerbum aila. Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu siue quod supra lacum Genesar fluento Iordanis esset inriguus. Ebrei autem uolunt propter Tyberiadem quae legis uidebatur habere notitiam agrum inriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Ceruus autem emissus temporaneas fruges et uelocitatem terrae uberioris ostendit sed melius si ad doctrinam saluatoris cuncta referamus quod ibi uel maxime docuerit saluator quod in euangelio quoque scriptum est. Aliter autem exprimit omnes sanctos praedicatores qui instar ceruorum transilientes ad superna se erigunt cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt.

Dan qui interpretatur iudicium. Bala enim cum eum peperisset dixit Rachel domina eius: Iudicauit me #57a# dominus et exaudiens dedit mihi filium causam nominis expressit. Hic iusta prophetiam Iacob coluber in uia cerastes in semita esse dicitur. Dicant quidam Antichristum per haec uerba praedici de ista tribu futurum pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens et unde inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castra metatus est significans illum qui se in lateribus aquilonis sedere dicit. Et de quo figuraliter propheta dicit a Dan auditus est fremitus equorum qui non solum coluber sed etiam cerastes uocatur. Cerata enim grece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur per quem digne Antichristus asseritur qui contra uitam fidelium cum morsu pest#M45#ifere predicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciet semitam angustiorem esse quam uiam.

Fit ergo coluber in uia quod in presentis uitae latitudine eos ambulare prouocat quibus quasi parcendo blanditur #57b# sed mordet quod eos quibus libertatem tribuit erroris sui ueneno consumit. Fit iterum cerastes in semita quia quos fideles reperit et esse inter angusta itinera precepti caelestis constringere uidet non solum nequitia callidae persuasionis impetit uerum etiam terrore potestatis perimit in persecutionis angore post beneficia ficte dulcedinis exercet cornua potestatis. In quo loco equi hunc mundum insinuant quod per elationem suam in cursu labentium temporum spumat et quod Antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Vngulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est quia quisquis in iniquitatibus dignitate mundi extollitur retro cadere dicitur. Dicit enim Moyses in benedictione Dan: Catulus leonis fluit largiter de Basan. Leo enim fortitudinem Christi figuram gerit. E contrario uero per ferocitatem significat diabolum. Antichristus ergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluet de Basan quia plenus est confusione. Basan enim interpretatur confusio siue pinguedo uel bruchus. Pinguedo enim hic nimietatem significat suae auaritiae atque luxuriae bruchi autem similitudinem habet in hoc quod sicut bruchus herbae ita ipse uirtutum deuastat formositatem.

Gad ab aduentu seu procinctu uocatus est quando enim peperit eum Zelfa dixit domina eius Lia infortunata id est quod dicitur in procinctu uel euentu. Dicit enim de illo in benedictione pater Iacob Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum. Totum autem illud est quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Iordanen in possessione dimiserat post quattuordecim annos reuertens proelium aduersum eos gentium uicinarum #58b# grande repperit et uictis hostibus fortiter dimicaret. Lege librum Iesu Naue et Paralipomenon de quo Moyses ait: Benedictus in latitudine Gad quasi leo requieuit coepitque brachium et uerticem et uidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias domini et iudicium suum Israhel.

In benedictione Gad uidetur Moyses praedicere secundum historiam potentiam uirorum fortium uel iudicum qui de illa tribu fuerunt sicut fuit Iephtae inter ceteros iudices ualde clarus et nobilis actu. Secundum allegoriam uero Gad qui interpretatur accinctus figuram tenet domini Iesu Christi qui aduersus nequitias spiritales pugnaturus in infirmitate carnis nostrae uirtute diuinitatis suae precinctus apparuit. Qui in latitudine benedictus est cum non solum ex Iudaeis sed ex omnibus etiam nationibus amplissimum a patre in toto orbe regnum accepit impleto quod pro#M46#pheta praedixerat. Ab ortu enim solis usque ad occasum #59a# magnum est nomen meum et horribile in gentibus. Quia uero per humilitatem passionis ad tantam excreuit gloriam celsitudinis apte de eius morte subiungitur. Quasi leo requeuit coepitque brachium et uerticem et cetera. In requietione enim leonis potestas exprimitur ipsius saluatoris qui brachio fortitudinis suae potestates mundanas religioni suae inclinauit.

Subiectis quippe sibi regnis et gentibus uniuersis principatus eius potentia claruit ipse enim apostolis principibus scilicet populi dei toto orbe euangelium praedicantibus adiutor et cooperator ubique fuit. Dicente euangelista: Illi autem profecti predicauerunt ubique. Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

Aser qui interpretatur beatus quia dum eum peperisset Zelfa dixit Lia: Beata ergo et beatificant me mulieres. Hic demonstrat dominum Iesum Christum cuius panis pinguis est in ore credentium #59b# qui et delicias prebet regibus hoc est corporis sui et sanguinis sacramenta dat sanctis qui rite reges dicuntur quoniam bene semetipsos uel sibi subditos regunt. Hic secundum prophetiam Moysi est benedictus in filiis et placens fratribus suis cum credentes in eum et per eius gratiam renascentes uniuersum orbem sui similitudine repleuerunt et fratribus hoc est apostolis et sanctis gratiam suae dilectionis ita tribuit ut legis cerimonias spernerent et suscepta euangelica ueritate gauderent et exultarent quoniam digni habiti essent pro nomine eius contumeliam pati. Cunctisque fidelibus predicarent dicentes omne gaudium existimate cum in temptationes uarias incideritis. Vnde autem tanta in eis sit abundantia caritatis Christi exponitur figurate dum subditur. Tinguat in oleo pedem suum. Ascendens quippe in caelum. Caput nostrum dominus Christus chorum apostolicum cuius consona predicatione #60a# uniuersum mundum erat per agraturus quasi pedem in terra adhuc consistentem oleo spiritus sancti copiosissime unxit. Ex quo concepta uirtute nullo labore deficeret sed inmarcescibilis semper gaudii alacritate polleret cui etiam incorruptibilis calciamenti prestitit munimentum. De quo sequitur: Ferrum et aes calciamentum eius cuius dies iuuentutis ita fiunt ut senectutis quia corpus eius quod est ecclesia in primordio fidei floruit uirtutibus sapientia uiguit miraculis coruscauit. Sic et in fine saeculi in electis perseuerat uigor fidei et ardor caritatis usque in finem. Hic rectissimus est ascensor caeli quia supra omnes uirtutes caelestes et potestates angelicas post resurrectionem suam ascendit et sedet ad dexteram patris.

Magnificentia eius discurrunt nubes doctores uidelicet et predicatores euangelii in toto orbe disseminant uerbum dei. Cuius sunt brachia sempiterna quia cunctis hostibus uictoria eius fit perpe#60b#tua qui eiciet a facie sua inimicum diabolum et dicit conterere #M47# quando nouissima inimica destruetur mors. Et electi omnes inmortalitate et incorruptione uestiti triumphantes intrabunt in regnum aeternum.

Ioseph ab eo quod sibi aliud additamentum optauerat mater uocauit augmentum hunc Pharao Sephaneth appellauit quod Ebraice absconditorum repertorum sonat pro eo quod obscura somnia reuelauit et sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Sephaneth Aegyptio sermone saluator mundi eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. Quod autem Ioseph a fratribus uenditus in Aegypto sublimatur redemptorem nostrum significat a populo Iudaeorum in manibus persequentium traditum et nunc in gentibus exaltatum. Cui pater in benedictione sua ait: Filius accrescens Ioseph filius accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt #61a# super murum sed exasperauerunt eum et iurgati sunt. Inuiderunt qui illi habentes iacula et cetera. Haec prophetia post passionem domini paternae uocis imaginem praetulit quia redeuntem in caelum post uictoriam Christi pater alloquitur dicens: Filius accrescens Ioseph filius accrescens utique in gentibus quia cum ob incredulitatem synagogae populum reliquisset in numeram sibi plebem ecclesiae ex omnibus gentibus ampliauit quod et Dauid cecinit dicens: Reminiscentur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae.

Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo iuxta quod de ipso in Psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae discurrerunt super murum id est uel ecclesiae quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei quasi super murum amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt ut uerum sponsum per contemplationem aspiciant et osculo caritatis illi copulentur #61b# atque adhaereant. Sed obiurgati sunt eum quando falsis testimoniis calumniantes secundum domini opprimere synagoge populi cogitauerunt. Inuiderunt illi habentes iacula. Neque enim quisquam in Ioseph coniecit sagittas uel aliquod uulneris telum sed hoc specialiter euenit in Christum sedit in forti arcus eius. Christus enim arcum suum et arma posuit in deo qui fortis est propugnator cuius uirtute concidetur omnis nequitia perfidorum et de soluta sunt uincula brachiorum eius quibus fratres eum uinctum ad Pilatum duxerunt uel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum dei omnipotentis Iacob hoc est per manum omnipotentis dei Iacob ex cuius femore ipse dominus bonus pastor egressus est lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adiutor tuus. Quis adiuuit filium nisi solus deus pater. Qui dixit Iacob puer meus suscipiat eum anima mea et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper bene#62a#dictionibus abyssi ia#M48#centis deorsum. Universa enim subiecit ei celestia per benedictionem caeli et terrae per benedictionem abyssi iacentis deorsum. Vt omnibus angelis et hominibus dominaretur. Benedictionibus uberum id est siue duorum testamentorum quorum altero nuntiatus est altero demonstratus. Siue benedictionibus uberum Mariae quae uere benedicta erant quia isdem sancta uirgo de se potum lactis inmulsit. Vnde et illa mulier in euangelio ait: Beatus uenter qui te portauit et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberem et uuluae etiam hic benedicitur et uulua eiusdem matris. Illa utique uirginalis quae nobis Christum dominum edidit. De qua per Hieremiam prophetam dicitur: Priusquam te formarem in utero noui te et antequam exires de uulua sanctificaui te. Benedictiones patris tui confortate sunt in te benedictionibus patrum tuorum Benedictiones inquit patris tui caelestis quae datae sunt tibi a summo caeli et abyssi confortatae sunt. Idem preualuerunt benedictionibus patrum tuorum. Vltra omne enim sanctorum meritum patriarcharum #62b# conualuit benedictio omnipotentis patris in filio ita ut ei nullus sanctorum aequetur donec ueniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sunt sancti qui Christi aduentum prophetantes magno cum desiderio incarnationem eius expectauerunt. De quibus dominus dicit: Quia multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis. Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis qui etiam aeterni uocantur quia uitam consecuntur aeternam nec intereunt cum mundo sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Ioseph omnes scilicet benedictiones iste super caput Christi ponuntur quas incarnatus accepit. Et super uerticem Nazarei de quo scriptum est. Quoniam Nazareus uocabitur id est sanctus dei inter fratres suos quia ipse est caput omnium eminens uniuersorum sanctorum uidelicet quos etiam et fratres uocat in Psalmis.

Beniamin qui interpretatur filius dexterae quod est uirtutis. Nam mater eius moriens uocauerat nomen eius Benoni id est filius doloris mei. Pater autem hoc mutauit filium dexterae nominans. #63a# Beniamin autem Pauli apostoli imaginem pretulit quia et minimus apostolorum fuit et de tribu eius ascendit. Iste est lupus rapax mane persequitur diripiens uespere doctor pascens. Quod autem dixit Moyses in benedictione Beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter humeros illius requiescet. Videtur quidem secundum historiam tangere quod Beniamin a patriarcha simul et propheta spiritu dei pleno uidelicet patre suo Iacob amaretur. Et quod per dispensationem dei locus ille in quo cultus eius maxime futurus erat tribui eidem decerneretur hoc est Hierusalem ubi templum et altare dei construebatur. Atque ideo subiungitur quasi in thalamo tota die morabitur quia Hierusalem fuit eo tempore locus quem elegit dominus ut esset nomen eius ibi.

Allegoricae autem dominus noster Iesus Christus ipse amantissimus est dei patris de quo dixit: Hic est #M49# filius meus dilectus in quo mihi bene com#63b#placui. Hic in uirtute patris permanet quia in dextera uirtutis sedet. Et regnat in excelsis sed et de humanitate eius intellegi potest quia in ea diuinitas habitet confidentes quam sibi coniunxit in unitate personae. Quod autem dicit in thalamo morabitur et inter humeros illius requiescet. Significat quod in utero uirginis caelesti sponso coniuncta est ecclesia quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus eius maximam fidutiam ac requiem mentis habet.

Manasse dictus est ab eo quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita Ebraice uocatur obliuio gestat autem figuram prioris populi. Effrem qui interpretatur frugifer siue augmentum eo quod auxerit eum deus. Hic autem gentium significat populum qui per benedictionem patriarchae prepositus est maiori populo Iudeorum. Thamar interpretatur amaritudo pro uiris mortuis idem et commutans mutauit enim se in habitum meretricis quando cum #64a# socero suo concubuit. Fares interpretatur diuisio ab eo quod diuiserit membranula secundarum diuisoris inde id est Phares sortitus est nomen. Vnde et Pharisaei qui se quasi iustos a populo separabant diuisi appellabantur. Zara frater eius in cuius manu erat coccinum interpretatur oriens siue quia primus apparuit siue quod plurimi ex eo iusti nati sunt ut in libro Paralipomenon continetur. Thamar mutat habitum mutat et nomen et fit de synagoga ecclesia sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet non illius amaritudinis in qua domino fel ministrauit sed illius in qua Petrus amare fleuit. Nam et Iudas latine confessione. Confessioni ergo amaritudo misceatur ut uera paenitentia presignetur hac poenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die. Et predicare in nomine eius poenitentiam et remis#64b#sionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocate sedens cum hoc habitu ad portam enan uel enam quod interpretatur fons. Cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente foetatur quia de illo predictum est: Populus quem non cognoui seruiet mihi. Accepit in occulto anulum et monile et uirgam uocatione signatur iustificatione decoratur glorificatione exaltatur. Quos enim predestinauit illos et uocauit quos autem uocauit illos et #M50# iustificauit et quos iustificauit illos et glorificauit.

Sed haec ut dixi in occulto ubi fit et conceptio sanctae ubertatis mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici. Haedus ex probatio peccati per eundem Odollamitem tamquam increpantem et dicentem generatio uiperarum sed non eam #65a# inuenit peccati ex probatio qua mutauit confessionis amaritudo. Post uero iam publicis signis anuli et monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos quorum iam personam Iudas ipse gestabat. Qui hodie quae dicunt non hunc populum esse Christi nec habere nos semen Abrahae sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis iustificationisque et glorificationis erubescunt sine dubio et confundantur. Et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert habere secum ecclesia accusatur enim a Iudaeis quasi adulteratrix legis sed ostendit uirgam signum passionis et monile legis legitime et anulum pignus inmortalitatis quod autem scriptura dicit: Parietem Thamar et duos in utero geminos habentem quorum scilicet primus qui dicitur Zara misit manum suam et obstetrix ligauit coccinum et dehinc illo manum intrinsecus retrahente posterior qui Fares uocatur por#65b#rexit manum et nascendo precessit. Figuraliter congruit quod extenderit Israel in legis opera manum suam. Et eam prophetarum et ipsius saluatoris pollutam cruore contraxerit. Postea uero proruperit populus gentium scilicet ut futuri essent nouissimi qui erant primi et primi futuri essent qui erant nouissimi.

Iob autem ut quidam suspicantur in libro Geneseos Iobab nominatur et de stirpe Esau generatione quarta natus creditur. E contra Ebrei asserunt eum de Nahor stirpe esse generatum. Nam Eliphaz qui unus de tribus amicis Iob esse legitur in libro Ebraicarum questionum scriptum repperi quod ipse fuerit filius Esau ex Ada uxore. In Latinum quoque uertitur Iob dolens. Et recte dolens propter percussionem carnis et passiones dolorum calamitates enim suas nominis aethimologia prefigurauit hic ergo in factis dictisque suis personam exprimit redemptoris de #66a# quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit et aegrotationes portauit. Vxor quoque ipsius Iob quae eum ad maledicendum prouocauit prauitatem carnalium designat. Tres uero amici illius typum tenent hereticorum qui sub specie consulendi studium gerunt seducendi. Eliu uero qui contra eum superbe locutus est doctorem superbum et arrogantem demonstrat qui durius increpatione sua fidelium intra sanctam ecclesiam arguit et increpat turbam.

EXPLICIT LIBER II


Return to
beginning of Book 2 ....
[Go to Book 3]
Select a new book....
Return to Rabanus home page