Book 16


Select a chapter:
16.1 De linguis gentium
16.2 De gentium uocabulis
16.3 De regnis miliaeque uocabulis
16.4 De ciuibus
Select another book

#119b# INCIPIT LIBER XVI

[1] De linguis gentium

Return to chapter headings
Skip to [16.2] [16.3] [16.4] [End]

Linguarum diuersitas exorta est in aedificatione turris post diluuium. Nam priusquam superbia turris illius in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebrea uocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis uerum etiam in litteris sacris. In initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes, quam linguae, quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Linguae autem dictae in hoc loco pro uerbis, quae per linguam fiant, genere locutionis illo, quo is, qui efficit per id, quod efficitur, nominatur, sicut os dici solet pro uerbis, sicut manus pro litteris.

Tres sunt autem linguae sacrae: Hebrea, Greca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa ipsius scriptum, unde et propter obscuritatem sanctarum scripturarum, harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur si aliquam dubitationem nominis uel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Greca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior, cuius uarietas #120a# in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur coenedo, id est mixta siue communis, qua omnes utuntur. Secunda Attica uidelicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Greciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta Ionica. Quinta Eolica qua se Eolista locutos dixerunt, et sunt in #M436# obseruatione Grecae linguae eiusmodi certa discrimina, sermo enim eorum ita est dispertitus.

Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mixtam. Prisca est, qua uetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusciae et caeteri in Latino sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. Romana quae post reges exactos a populo Romano gesta est, quam Neuius, Plautus, Ennius, Virgilius poetae, et ex oratoribus Graccus et Cato et Cicero uel caeteri effuderunt. Mixta, quae post imperium Latius promotum simul promotum cum moribus et hominibus in Romanam ciuitatem inrupit, integritatem uerbi per soloecismos et barbarismos corrumpens.

Omnes autem orientis gentes in gutture linguam et uerba collidunt, sicut Hebrei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Greci et Asiani. #120b# Omnes occidentis gentes uerba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani, Syrus, Caldaeus, uicinus Hebreo est in sermone consonans, inplerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Hebream Caldeam, quia Habraham de Caldeis fuit, quod si hoc recipitur, quomodo in Danihele Hebrei pueri linguam quam non nouerant doceri iubentur. Omnem autem linguam unusquisque hominum, siue Grecam siue Latinam siue ceterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen tam desidiosus est ut in sua #M437# gente positus, suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est, nisi animalibus brutis deterior. Illa enim propriae uocis clamorem exprimunt, iste deterior, qui propriae caret linguae notitia. Cuiusmodi autem lingua locutus est: Deus in principio mundi dum diceret: Fiat lux, inuenire difficile est, nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, uel ad profetas, uel dum corporaliter sonuit uoce dicentis Dei: Tu es filius meus dilectus. Vbi a quibusdam creditur illa lingua una et #121a# sola, quae antequam esset linguarum diuersitas. In diuersis quippe gentibus creditur, quod eadem lingua illis Deus loquatur, qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intellegatur, loquitur autem Deus hominibus non per substantiam inuisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere uoluit quod locutus est. Dicit etiam apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur. Non quod angelorum aliquae linguae sint sed per exaggerationem dicitur. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, quod nusquam reperitur. Nam dicit apostolus: Siue linguae cessabunt. Ideo autem prius de linguis ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.

[2] De gentium uocabulis

Return to chapter headings
Go back to [16.1] Skip to [16.3] [16.4] [End]

Gens est multitudo ab uno principio orta siue ab alia natione secundum propriam collectionem distincta ut Greciae Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum id est a gignendo sicut natio a nascendo. Gentes autem a quibus diuisa est terra. Quindecim sunt de Iafeth, xxxi de Cham, xxvii de Sem. Quae fiunt septuaginta tres uel potius ut ratio declarat. Septuaginta duo totidemque linguae quae per terras esse coeperunt quae que crescendo prouincias et insulas impleuerunt. Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreauerunt. Quorum primus Elam #121b# a quo Elamitae princeps Persidis. Secundus Assur a quo Assyriorum pululauit imperium. Tertius Arfaxat a quo gens Chaldeorum exorta est. Quartus Ludi a quo Lidii. Quintus Aram a quo Syri quorum metropolis fuit Damascus. Filii Aram nepotis Sem, Vs et Vl et Iether et Messetus Traconitidis conditor qui inter Palestinam et coelem Syriam tenuit principatum. Vnde fuit Iob, secundum quod scriptum est: Vir erat in terrus Hus, secundus Vl, a quo Armeni, tertius Gether a quo Carmeni siue Cariae, quartus Mesa, a quo sunt hi qui uocantur Meones. Posteritas Arfaxat filii Sem: Eber, nepos a quo Ebrei, Geetan filius Eber a quo Indorum orta est gens, Sale filius Iectan, a quo Bactriani, licet eos alii Scitharum exules suspicentur. Ismahel filius Abraham a quo Ismahelitae, qui #M438# nunc corrupto nomine Saraceni quasi a Sara, et Aggareni ab Agar, Nabeht filius Ismahel a quo Nabathei qui ab Eufrate in mare rubrum inhabitant. Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammanitae. Edom filius Esau a quo Idumei, hae sunt gentes que de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Fenices.

Filii Cham quattuor ex quibus ortae sunt hae. Chus a quo Aethiopes progeniti, Mesram a quo Aegyptii perhibentur. exorti Futh, a quo Libii unde et #122a# Mauritaniae fluuius usque in praesens Fuht, dicitur, omnis que circa eum regio Futensis. Chanaan a quo Afri et Fenices et Chananeorum decem gentes. item ex nepotibus Cham filii Chus nepotes Cham sex. Filli Chus Soba, et Euila, Sobatarema, Saba, Cuza. Saba a quo progeniti et appellati Sabei, de quibus Virgilius: Solis est turea uirga Sabeis. Hi sunt et Arabes. Euila a quo Getuli in partem remotioris Africae, et heremo coherentes, Sabata a quo Sabateni qui nunc Astabari nominantur Rema uero et Saba et Cuza, paulatim antiqua uocabula perdiderunt, et quae nunc a ueteribus habeant ignorantur. Filii Rema Saba et Dadan. Hic Saba per sin litteram scribitur in Hebreo, ille autem superior Saba, per Sameth a quo appellatos Sabaeos. Interpretatur autem nunc Saba Arabia. Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Filii Mesraim: Labin a quibus Libii qui quondam Putei uocabantur. Cesloim, a quo Philistim quos ueteres Allofilos, nos modo corrupte Palestinos uocamus. Caeterae sex gentes ignotae sunt quae a bello Aethiopico subuersae usque ad obliuionem praeteritorum nominum peruenerunt.

Filii Chanaan undecim, ex quo Chananeorum decem gentes quorum terram his ex#122b#pulsis Iudei possederunt, quorum primogenitus Sidon a quo Sidones. Vnde et urbs eorum in Fenice Sidon uocatur, secundus Eth, a quo Aethei, tertius Iebus a quo Iebusei, quorum fuit Hierusalem. Quartus Amorreus, a quo Amorrei. Quintus Gergeseus a quo Gergesei. Sextus Eueus, a quo Euei, Ipsi sunt Gabaonitae a ciuitate Gabaon qui supplices uenerunt ad Iesum. Septimus Araceus qui arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, Octauus Aseneus, a quo Asenei. Nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto fretu a Fenicis litore separatam. Decimus Amareus a quo Syriae nobilis ciuitas quae uocatur Coelis. Vndecimus Samatheus. Hae sunt gentes de stirpe Cham quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridanam partem tenent. Item tribus filiorum Iafeth. Filii igitur Iafeth septem nominantur. Gomer, ex quo Galatae id est Galli. Gomer interpretatur consummatio in eo enim finis, uastitas, et exitium, uel uniuersa quae ad mortem pertinent uenire dicuntur. Vnde legitur in Hiezechihel, Gomer et uniuersa agmina eius. Magog a quo arbitrantur Scithas et Gothos traxisse originem. Magog interpretatur detractio id est reprobi, quos diabolus in culmen superbiae erigit, et sibi consentientes facit. Vnde #123a# scriptum est in Apocalipsi: Et seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Madai a quo Medo existere putant, Iuuan, a quo Iones qui et Greci, unde et Ionium mare. Tubal a quo Iberi qui et Ispani, licet quidam ex eo et Italos suspicentur. Tubal interpretatur deferens siue delatus hoc est reprobi uel diabolus qui mala semper inferunt aut deferunt ad mortem. Mosoc ex quo Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Maleca dicitur. Mosoc interpretatur capiens hoc est diabolus animas semper ad mortem capiens, unde dicit Ezechihel, Fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog, principum capitis Mosoc et Tubal. Tiras ex quo Traces, quorum non satis immutatum uocabulum quasi Tiraces.

Filii Gomer nepotes Iafeth, Ascanaz a quo Sarinatae, quos Greci reginos uocant. Rifan a quo Paflagonas. Gotorna, a quo sunt Friges. Filii Iuuan, Elisa, a quibus Greci Elisei qui uocantur Eolides, unde et lingua quinta Grece Eolis appellatur. Tarsis a quo Cilices ut Iosippus arbitratur, unde et metropolis ciuitas eorum Tarsis dicitur. Reges Tarsis interpretantur exploratores laetitiae unde legitur in Psalmo, Reges Tarsis et insulae munera offerent. Cetthim a quo Cetii id est Ciprii, a quibus hodieque urbs Citius #123b# nominatur. Dodanim, a quo Rodii, hae sunt gentes de stirpe Iafeth, qui a Tauro monte usque ad aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam usque ad Oceanum Brittannicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes de quibus postea immutata sunt plurima, cetera permanent ut fuerunt. Nam multarum gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat ut fuerant deriuata, sicut ex Assur Assirii, ex Heber Hebrei. Partim uero temporis uetustate ita mutata sunt, ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint repperire. Nam quod ex filio Cham qui uocabatur Mesdram Aegyptii sint exorti, nulla hic resonat origo uocaboli, sicut nec Aethiopum qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est, et si omnia considerentur, plurima tamen gentium mutata quam manentia uocabula apparent quibus postea nomina diuersa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab occidentali parte eos includit. Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad orientem sita apud quos de arboribus lana contexitur. De quibus est illud: gnoti facie sed noti uellere seres, Gangaridae populi sunt inter Assirios Indosque inhabitantes circa Gangen fluuium, unde etiam Gangaridae nuncupati sunt. Ircani dicti a silua ircania ubi sunt plurimi tigres. Bactriani Scithae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactron orientis fluium consederunt, #124a# ex cuius uocabulo et nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastres inuentor magicae artis. Parthi quoquo et ipsi ab Scithis originem trahunt, fuerunt enim eorum exules quod etiam eorum uocabulo manifestatur. Nam Scithico sermone exules partici dicuntur, hi similiter ut Bactriani domesticis sedibus Scithia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primam furtim occupauerunt, deinde pleraque finium etiam uirtute optinuerunt. Assirii ab Assur filio Sem uocati gens potentissima, quae ab Eufrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason Peliaci regis frater a Peliae filiis Tessala pulsus est cum media uxore sua cuius fuit Priuignus medus rex Atheniensium qui propter mortem Iasonis orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit gentemque Medorum suo nomine appellauit. Sed inueniemus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominauit ut superius dictum est.

Persae a Perseo rege sunt uocati, qui e Grecia Asiam transiens ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello perdomuit. Nouissime uictor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt. Persae interpretatur temptans, hoc est diabolus temptationes semper inferens ut scriptum est: Persae Aethiopes, et Libies cum eis. Libies interpretantur uenientes, diabolo etenim semper tenebras atque temptationes committentes ad alios uenire facit. Thogorma interpretatur incolatus, significat omnem pere#124b#grinationem omnis hostis exilium. Casdei qui nunc Chaldei uocantur a Caseth filio Nahor fratris Habrahae cognominati sunt. Caldei interpretantur impii homines uel demones unde legitur in Esaia: Egredimini de Babilone et fugite a Chaldeis. Sabei dicti @g APO TOY CEBECTAI @r quod est supplicari et uenerari quia diuinitatem per ipsorum tura ueneramur. Ipsi sunt et Arabi qui in monte Arabiae sunt qui uocatur Libanus ubi tura colliguntur. Siria surim uocati perhibentur qui fuit nepos Abraham ex Cethura, quos autem ueteres Assirios nuncupabant, iam nos uocamus Siros a parte totum apellantes. Ebrei uocati sunt ab Eber qui pro nepos fuit Sem. Hi Ebrei interpretantur translatores siue translati et significat sanctos predicatores de quibus scriptum est in Psalmo: Transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum. Israhelitae uero ab Israhel filio Isaahc nuncupati sunt. Nam patriarcham Hebreorum fuisse Israhel constat, a quo duodecim Iudeorum tribus Israhelis uocabulum sortiti sunt. Isti interpretantur uidentes deum et significant sanctos fide et mundicia cordis deum contemplantes. Vnde in euangelio dominus ait de Nathanahel: Ecce uerus Israhelita in quo dolus non est. Iudeis autem scissura decem tribuum nomen imposuit. Nam antea Hebrei siue Israhel nuncupabantur. Ex quo autem in duo regna populus est diuisus, nunc duae tribus quae de stirpe Iuda reges habebant Iudeorum nomen sortitae sunt. Reliqua pars decem tribuum quae in Samaria regem sibi constituit ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. Iudaei confessores interpretatur #125a# significant fideles Christum confitentes. Aliter Iudei significant hereticos Christum ficte confitentes, de quibus scriptum est in Apocalipsi: Qui dicunt se Iudeos esse et non sunt sed sunt sinagoga Satanae.

Samaritanorum gens supersit exordium ab Asiriis qui transmigrati habituarunt in Samariae qui Latine interpretantur custodes, eo quod captiuato Israheli isti ad terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. Samaritae custodes interpretantur, et significant hereticos qui sub pretextu legis mendacium colunt atque diuinorum preceptorum custodes se esse mentiuntur. Legitur tamen Christo custodis nomen impositum, de quo scriptum est in Esaia, Custos quid de nocte, custos quod de nocte. Fenix Cathini frater de Thebis Aegyptiorum in Siriam profectus apud Sidonem regnauit eosque populos ex suo nomine Fenices, eam quoque prouinciam Feniciam nuncupauit. Sidones autem a ciuitate quae uocatur Sidon traxisse uocabulum perhibentur, Sidon uenatio interpretatur, unde legitur in Iohel: Verum quid mihi et uobis Sidon et Tyrus cito uelociter reddam uicissitudinem uobis super caput uestrum. Item in aliam partem, ut in euangelio legitur, quia si in Tiro et Sidone factae fuissent uirtutes quae factae sunt in uobis olim in Cilicio et cinere poenitentiam egissent.

Saraceni dicti uel quia ex Sara genitos sepe dicent, uel sicut gentiles aiunt quod ex origine Syrorum sint quasi Syrigenae. Hi per amplam habitant solitudinem, ipsi sunt Ismahelitae ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismahele, ipsi cedar a filio Ismahelis, ipsi Agareni ab Agar, qui ut diximus peruerso nomine Saraceni uocantur quia ex Sara se genitos gloriantur. Ismahelitae obedientes #125b# sibi interpretantur, id est peccatores, qui quod concupiscunt faciunt, unde legitur in Psalmo: Tabernacula Idumeorum et Ismahelitae. Agareni interpretantur pro seliti, id est peccatores a conuentu ecclesiae alieni. Vnde scriptum est in Psalmo, Moab et Agareni, Hiebal et Hermon et Amalehc et alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Edom a quo Idomei, rubeus siue sanguineus interpretatur, significat populum Iudeorum ob necem Christi et prophetarum sanguino lentum. Vnde in Abdia scriptum est: Haec dicit dominus ad Edom, ecce paruulum dedite in gentibus, contemptibilis tu es ualde superbia cordis tui extulit te. Idomei sanguinei siue terreni interpretantur, id est demones siue peccatores, ut in Psalmo legitur: Memorare domine filiorum Edom in die Hierusalem qui dicunt ex inanite ex inanite usque ad fundamentum in ea. Item Idumeus populus est gentium, unde in Deuteronomio scriptum est, Non abhominaberis Idumeum quia frater tuus est, nec Aegypti, quia aduenae fuistis in terra eius, qui nati fuerunt ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam domini id est per fidem trinitatis et lauacrum regenerationis. Seir qui hispidus uel irsutus interpretatur, populum Iudeorum significat, unde in cantico Deuteronomii legitur, Dominus de Sina ueniat et de Seir ortus est nobis. Amalehc interpretatur lambens, id est diabolus unde legitur in Exodo, in manu abscondita ex pugnat dominus Amalehc a generatione in generationem. Amalechitae interpretantur populus lambens id est peccatores terrae ambi gentes, unde scriptum est in Psalmo: Gebal et Ammon et Amaleht, et alienigenae cum habitantibus #126a# Tirum. Filistei, ipsi sunt Palestini quia P litteram sermo Hebreus non habet, sed pro eo O {PHI} Greco utitur, inde Filistei pro Palestinis dicuntur, a ciuitate utique sua, idem et allofili id est alienigenae, ob hoc quia semper fuerint inimici Israhel et longe ab eorum genere ac societate sint separati. Philistim interpretatur cadentes poculo id est inimici ecclesiae de sua se extollentes scientia, unde legitur in propheta, uerum quid mih et uobis Tirus et Sidon et omnis terminus Palestinorum, cito uelociter reddam uicissitudinem uobis super caput uestram. Item in bonam partem intelleguntur, unde legitur in Psalmo: Mihi Allofili subditis.

#M439# Chananei appellati de Chanaan filio Cham quorum terram Iudei possederit. Ex cuius origine fuit Emor frater Sichem, a quo Amorrei sunt nuncupati. Chananei interpretatur instabiles siue immobiles, et significant peccatores fundamentum fidei non habentes. Vnde legitur in cantico Exodi: Tabuerit omnes inhabitantes Chanaan. Aegyptii ab Aegypto quodam rege uocati sunt. Nam antea aerie dicebantur, interpretantur autem lingua Hebraica Aegyptii affligentes eo quod afflixerit Dei populum priusquam diuino auxilio liberarentur. Aegyptii interpretantur affligentes id est impii uel demones ecclesiae fideles obprimentes, unde legitur in Exodo: Affligebant Aegyptii operibus, duris, Armenius ex Tessalia unus de numero ducum Iasonis qui ad Colcos profecti sunt, recollecta multitudine quae a misso rege Iasone passim uagabatur Armeniam condidit gentique, ex suo uocabulo nomen dedit, limen est Persicus qui Scithas ab eis diuidet, Scithas cognominatos a quo limite Scithae a quibusdam perhibentur uocati, gens anti#126b#quissima semper habita, hi Parthos Bactrianosque feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt.

Massagete ex Scitharum origine sunt, et dicti Massaagetae quasi graues id est fortes Getae. Nam sic Libius argentum graue dicit id est massas. Hi sunt qui inter Scithas atque Albanos septentrionalibus iugis inhabitant. Amazones dictae sunt seu quod simul uiuerent sine uiris quasi amaizoin, siue quod adustis dexterioribus mammis essent ne sagittarum iactus impedirentur quasi @g ameymzoy @r nudabant enim quam adusserant mammam, hastitianis uni mammas dicit, nam hoc est Amazon quasi anesmazosin, id est sine mamma, has iam non esse, quod earum partim ab hercule partim ab Achille uel Alexandro usque ad internecionem delectae sunt.

In partes Asiaticae Scithiae gentes quae posteros se Iasones credunt, albocrine nascuntur ab assiduis niuibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani, horum glauca oculis id est picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam die cernant. Albani autem uicini Amazonibus fuerunt. Vgnos antea Unnos uocatos postremo a rege suo Abares appellatos qui prius in ultima meotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitauerunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente ruperunt, et orientem uiginti annis tenuerunt captiuum. Et ab Aegyptiis atque Ethiopibus annuum uectigal exegerunt. Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Grecia profecti, ex his Iasius ad Traciam Dardanus ad Frigiam peruenit, ibique primus regnauit, per quem filius eius #127a# Erictionius, deinde nepos #M440# eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. Galatae Galli esse noscuntur qui in auxilium a rege Bithiniae uocati, regnum cum eo parta uictoria diuiserunt, sicque deinde Grecis admixti primum Gallo Greci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur. Greci ante Tessali a Tessalo, postea a Greco rege Greci sunt nuncupati, nam Greci proprie Tessali sunt. Laphitas autem gentem Tessaliae fuisse aiunt, circa Penion amnem olim inhabitantem, a Laphita Apollinis filia nuncupatos. Sicionii Greci sunt nuncupati a Sicionio rege, hi primum Agealei uocabantur, a rege Agealeo qui primus Sicioniis imperauit, a quo et Agealea ciuitas nuncupata est, quae nunc Peloponnensis uocatur a Pelope rege suo, ipsi sunt ab Arcade rege Iouis et Calistae filio dicti.

Danai a Danao rege uocati, idem et Arguiui ab Argo rege cognominati. Postquam autem rex Grecorum apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum et ex eo Argiui appellati sunt, qui etiam ab eis per obitum deus haberi coepit templo et sacrificiis honoratus. Achei qui et Achiui ab Acheo filio Iouis dicit. Pelasgi nominati quia cum uelis passim uerno tempore aduenisse Italiam uisi sunt, ut aues, primo enim eos Varro Italia appulisse commemorat, Greci uero Pelascos, Iouis et Larissae filios perhibent dictos. Mirmidones propter fuerunt Achillis socii, Dolopes Pirri, dicti sunt autem Mirmidones propter astutiam quasi mirmicae id est formicae. Eratostenes autem dicit dictos Mirmidones a Mirmidone duce, Iouis et Eorimosae filio. Cecropi Atheniensium regi successit granus, cuius filia Attis, nomen et regione et genti dedit, et #127b# ex ea Attici cognominati qui sunt Athenienses, Ion, uir fortis ex suo nomine eosdem Athenienses uocauit Iones. Macedones a nomine Macionis regis, antea Emaci nuncupati sunt, postea Macedones dicti. Epirotae a Pirro Achillis filio prius Pirridae postea uero Epiro rege ad Italiam transire presumpserit. Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori et nomen et originem ducunt. Sunt autem pars Greciae gentis, ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Grecorum quae Dorica appellatur. Lacedemones a Lacedemone Semelae filio dicit. Hi diu perseuerantes in bello contra Messenios ueriti ne diuturnitate prelii spem prolis amitterent, precepterit ut uirgines eorum cum iuuenibus domi relictis concumberent. Sicque ex promiscuo uirginum concubitu nubentes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani uocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos quos et Lacedemones manifestum est.

Traces ex filio Iafeth qui uocatus est Ti#M441#ras et orti et cognominati ut superius dictum est perhibentur. Licet gentiles eos ex moribus, ita dictos ex istiment, quod sint truces, saeuissimi enim omnium gentium fuerunt. Vnde et multa de eis fabulosa narrantur, quod captiuos diis suis litarent. Et humanum sanguinem in ossibus, capitum portare soliti essent, de quibus Virgilius: Heu fuge crudeles terras fugelitus auarum, quasi crudelium et auarorum. Istrorum gens originem ducit a locis qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intra uerum Istrum fluuium a uocabulo amnis quo a mari recesserunt appellati sunt. Romani a Romuli nomine nuncupati qui urbem Romam condidit gentique et ciuitati nomen dedit. Hi ante a Saturno Saturnii, a Latino #128a# Latini uocati sunt. Nam Latinus rex Italiae fuit qui ex suo nomine Latinos appellauit, qui post ea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quia semper hasta utebatur quae Sabinorum lingua curis dicitur. Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis et regionibus sunt imposita. Nam ab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani cognominati sunt, idem et Sicilienses, Tusci Italiae sunt a frequentia sacrorum ut Turis uocata id est @g apo toy ticciazin. @r Vmbri Italiae gens, sed Gallorum ueterum propago, qui Appenninum montem incolunt, de quibus historiae perhibent eo quod tempore a quo saecladis imbribus superfuerint. Et ob hoc Ombrios Grece nominatos. Marsi gens Italiae dicta a comite liberi Marsia, qui usum illis uitium ostendit et ob hoc illi statuam fecerit. Quam postea Romani uictis Marsis tulerunt, Marsos autem Greci Tuscos uocant quasi @g ophekoic @r quia multas serpentes habent. et @g opheic @r serpens dicatur inlesos autem esse carminum malificus. Inhabitant autem plagam Appennini montis simul cum Umbris.

Gothi a Magog filio Iafeht nominati putantur de similitudine ultimae syllabae quos ueteres magis Getas quam Gothos uocauerunt gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus: Hinc dedecus premat inde Getes occurrat Hiberis. Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant ducos quasi dagos quia de Gothorum. Stirpe creati sunt de quibus ille ibi sacratos proculusque Dacos. Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic uocati creduntur, #128b# de quibus quidam qui colit ore medio, uel ille diuitis multo boue pilleatus accola ripae. Gipedes pedestri prelio magis quam equestri sunt, usi et ex hac causa ita uocati. Sarinatae patentibus, campis armati in equitabant, priusquam eos lentulus danubio prohiberet, atque inde ob studium armorum armatae nuncupati existimantur.

Lanus fluuius fertur ultra Danubium a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluuium Alemanni uocantur. De quibus Lucanus: Deseruere cauo tentoria fixa Lemanno. Languebardos uulgo fertur nominasse prolixa barba et numquam tonsa. Vuandalicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluuium inhabitasse et ex eo traxisse nomen Uuandali perhibentur. Germaniae gentes dictae quod sint immania corpora immanesque nationes seuissimis duratae frigoribus, qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt ferocis animi et semper indomiti, raptu, uenatuque iuuentes, horum plurimae gentes uariae, armis discolores, habitu linguisque dissone et origine uocabulorum incertae, ut tolerates, amsiuari, quaditungri, Marcomanni bruteri, camasi, blangiani, et ubantes, quorum immanitas barbariae etiam in ipsis uocabulis horrorem quendam significat. Sueui pars Garmanorum fuerunt in fine septentrionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremo flauos aquilone Sueuos. Quorum fuisse centum pagos et populos, multi prodiderunt, dicti autem Sueui putantur a monte Sueuo qui ab ortu initium Germaniae facit cuius loca incoluerunt. Burgundiones quondam a Romanis sub acta interiori Germania per castrorum limitos positi a Tiberio Cesare magnam coluerut gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt quia crebra #129a# per limites habitacula constituta burgos uulgo uocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plusquam octuaginta milia armatorum prope Reni fluuium insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. Saxonum gens in Oceanum litoribus et paludibus, in uiis uirtute atque agilitate habilis, unde et appellata quod sit durum et ualidissimum genus hominum et prestans caeteris piraticis. Franci a quodam proprio duce uocari putantur, alii eos a feritate morum nuncupatos existimant, sunt enim in illis mores in conditi, naturalis ferocitas animorum. Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod Bruti sint gens intra Oceanum inter fuso mari quasi extra orbem posita, de quibus Virgilius: Toto diuisos orbe Britannos. Scotti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod a culeis ferreis cum atramento uariarum figurarum stigmate adnotentur.

Galli a candore corporis nuncupati sunt. Gala enim Grece lac dicitur. Vnde et Sibilla sic eos appellat, cum ait de eis #M443} tunc lactea colla auro innectuntur. Secundum diuersitatem enim caeli et facies hominum et colores et corporum quantitates, et animorum diuersitates existunt. Inde Romanos graues, Grecos leues, Afros uersipelles Gallos natura feroces acriores ingenio peruidemus, quod natura climatum facit. Galli autem senones, antiquitus Lenones dicebantur, quod liberum hospitio recepissent. Postea z in s litteram commutata est. Vacca oppidum fuit iuxta Pirineum a quo sunt cognominati Vaccei. De quibus creditur dixisse poeta, Lateque Vagantes Vaccei, hi Pirinei iugis per amplam montis habitant solitudinem, idem et Vascones quasi Vaccones, c in s litteram demutata, quos Gneus Pompeius e domita Hispania ad triumphum uenire #129b# festinans de Pirinei iugis deposuit et in unum oppidum congregauit, unde et conuenarum urbs nomen accepit Hispani, ab Ibero amne primum Hiberi postea ab Hispalo Spani congominati sunt. Galleti a candore dicti, unde et Galli, reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Grecam sibi originem asserunt, unde et naturali ingenio callent, siquidem per finem Troiani belli Teucrum morte mediacis fratris in uisum patre tela moni dum non reciperetur in regnum Ciprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salominam condidisse, inde ad Galleciam profectus expositis sedibus ex loco genti nomen dedisse. Astures gens Hispaniae uocati eo quod circa Isturam flumen septimontibus siluisque crebris inhabitent. Cantabrigens Ispaniae a uocabulo urbis et Iberi amnis cui insideunt. Appellati horum animos pertinax et magis ad latrocimandum et ad bellandum uel ad perpediendum uerba semper parati. Celtiberi ex Gallis celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero ubi consederunt et excelsis qui Celtici dicebantur mixto utroque uocabulo Celtiberi nuncupati sunt.

Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae qui uocabatur Afer, qui dicitur duxisse aduersus Libiam exercitum, et ibi uictis hostibus consedisse, eiusque posteros ex nomine Ataui et Afros et Africam nuncupasse. Peni autem Cartaginenses sunt a Fenicibus nuncupati qui cum Didone profecti sunt. Tyrios uero a Tyria urbe Fenicum nominatos de qua profecti sunt et in Africae litus uenerunt. Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis nauibus, conscendentes loca Sirtium in Libia occupauerunt, et quia ex Getis uenerant deriuato nomine #130a# Getuli cognominati sunt, unde et opinio est apud Gothos, ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi uocare. Africam autem initio habuere Libies deinde Afri. Post haec Getuli, postremum Mauri et Numides. Mauri et Numide, ut Afri putant sic sumpserunt et exordium et uocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus eius compositus ex uariis gentibus amisso duce passim sibi sedes querebant, et ex eo numero medi Persi et Armeni, nauibus in Africam trasuecti proxima mariloca occupauerunt. Sed Persae dum materiam in agris pro construendis domiciliis non inuenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros et diuersas solitudines uagabantur et a pabulationibus uagabundis semetipsos propria lingua Numides appellauerunt, id est sine oppido uagos et errantes. Medi autem cum Libiis se miscuerunt qui proximam Hispaniam inhabitabant, quorum nomen paulatim Libies corrupere barbara lingua Mauros propter Medos appellantes, licet Mauri ob colorem a Grecis uocentur, Greci enim nigrum mauron uocant, aestifero quippe calore afflati speciem a tricoloris ducunt. Massilia ciuitas Africae est non longe ab Athlante et ortis Hesperidum a qua ciuitate Massili uocati sunt, quos nos corrupite Massulas uocamus. De quibus Virgilius: Hic mihi Massiliae gentis monstrata sacerdos. Gaulalum gentes sunt a meridie usque oceanum Hesperium per uagantes, his nomen Gauloen insula dedit, #130b# quae est iuxta Aethipiam ubi nec serpens nascitur neque uiuit. Garamantes populi Africae prope Cirenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama condidit oppidum, sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Virgilius extremi Garamantes, extremi autem quia saeui et a consortio humanitatis remoti. Hesperii ueri sunt qui circa Hispaniam commorantur, nam Hispania Hesperia dicitur. Ethiopes dicti a filio Cham qui uocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Ethiops interpretatur. Hi quondam ab Indo flumine consurgentes iuxta Egyptum inter Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis uicinitate insederunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes, et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. Aethiopes interpretantur tenebrae uel caligo, id est impii, quibus diabolus uelut tenebris circum septus incedit. Trogoditae gens Aethiopum ideo nuncupati sunt, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum assequantur. Pan figii, et hi in Ethiopia sunt, quibus esca est quicquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia unde et appellati Ictiofagi quod uenando in mari ualeant et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander magnus piscibus uesci prohibuit.

Antropofagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus uescuntur, ideo Antropofagi nominantur. Itaque sicut his ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus aut a locis aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis immutata uocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum #131a# uetustate non pateat. Iam uero hi qui Antipode dicuntur eo quod contrarii esse uestigiis nostris putantur, uel quasi sub terris positi aduersa pedibus nostris calcent uestigia nulla ratione credendum est quia nec soliditas patitur nec centrum terrae, sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi raciocinando coniectant. Titanas autem quosdam in Grecia ferunt fuisse robustos et excellentes uiribus, populos quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos unde Titanes dicti sunt, id est ab ultione qui quasi ulciscendae matris terrae causa in deos armati, existerent quos fabulae a Ioue bello fuisse superatos atque extinctos fingunt propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt.

[3] De regnis miliaeque uocabulis

Return to chapter headings
Go back to [16.1] [16.2] Skip to [16.4] [End]

Regnum a regibus dictum, nam sicut reges a regnando uocati ita regnum a regibus. Regnum uniuersae nationes, suis quisque temporibus habuerunt ut Assirii, Medi, Persi, Aegiptii, Greci, quorum uices sors temporum ita uolutauit, ut alterum ab altero solueretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur. Assiriorum primo, deinde romanorum, temporibus et locis inter se ordinata atque distincta. Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est, denique in illius fine huius initium confestim fuit, #131b# regna cetera ceterique reges uelut appendices istorum habentur. Sed inter omnia regna illud maxime appetendum est regnum quod stabile et fixum permanet atque in aeterna pace consistens, nullum habebit finem cuius regni rex est Christus de quo propheta ait: Multiplicabitur ei imperium et pacis non erit finis, super solium Dauid et super regnum eius ut confirmet illud et corroberet in iudicio et iustitia a modo et usque in sempiternum. De quo etiam angelus ad Mariam ait: Dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Ad cuius regni possessionem ipse nos cottidie uocat per scripturas sacras et predicatores euangelii, ut spernem terrena et desideremus caelestia, illuc que peruenire perrectam fidem et bona opera contendamus ad quod in die iudicii ipse rex regum cum sederit in sede maiestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes, electos suos qui a dextris eius erunt inuitat dicens: Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis #M446# paratum est ab origine mundi. Caeterum: in hoc mundo illa regna laudabilia sunt, que subiciuntur regi uero domino uidelicet Christo qui in toto orbe terrarum in gentibus et locis diuersis dilatans ecclesiam suam gubernat ac regit secundum uoluntatem suam atque regna loquitur propheta in Psaltero dicens: Regna terrae cantate deo psallite domino, psallite deo qui ascendit super caelos celorum ab oriente. Dicens enim regna terrae, omne genus hominum significare uoluit, quia licet sint gentes quae non habeant reges tamen hoc uerbo concluditur quicquid gentium esse sentitur. #132a# Quod dicit cantate, ad animae respicit puritatem psallite, ad opera scissima quae domino probantur acepta qui ascendit super caelos caelorum, dominus utique qui de caelo descendit ad liberandam infirmitatis nostra e naturam. Ipse etiam super caelorum caelos ascendit qui sedet ad dexteram patris. Ab oriente uero quod dixit Hierosolimam euidenter ostendit, quae est in orientis partibus, collocata, unde dominus apostolis uidentibus ascendit ad caelos.

Reges a regendo uocati, sicut enim sacerdos a sacrificando ita et rex a regendo. Non autem regit qui non corrigit, recte igitur faciendo nomen tenetur, peccando amittitur, unde et apud ueteres tale erat prouerbium, Rex eris si recte facias si non facias non eris. Regiae uirtutes precipue iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas. Nam iustitia per se saeuera est. Reges autem ob hanc causam apud Grecos basilei uocantur, quia tamquam bases populum sustinent, unde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis preponitur, tanto amplius pondere laborum grauatur. Tiranni Grece dicuntur, idem Latine et reges. Nam apud ueteres inter regem et tirannum nulla discretio est, ut pars pacis erit dextram tetigisse tiranni, fortes enim reges tiranni uocabantur. Nam tiro fortis, de qualibus dominus loquitur dicens: Per me reges regnant et tiranni tenent terram. Iam postea in usum accedit tirannos uocari pessimos, atque improbos reges luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. Rex mistice deus intellegitur, ut est illud in Psalmo: Deus autem rex #132b# noster ante saecula. Regina est autem sancta ecclesia ut est illud in Psalmo: Astutit regina a dextris tuis. Item reges sancti apostoli siue sancti ceteri sum ut legitur in Psaltero: Deus quidas uindictas, et in regum potens est et dat uirtutem regibus nostris. Item reginae sunt animae perfectorum quae non sunt ancillae peccati, ut in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae. Reges enim recte sancti homines dicuntur, qui spiritus auctoritate secundum uoluntatem dei animas suas regunt, et regi regum domino uidelicet Christo oboediendo subiciuntur, qui iuxta Psalmiste uocem dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, cui reges Tharsis et insulae munera offerunt, reges Arabum et #M447# Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes seruient ei. Dominabitur dicit cultu religionis, latius innotescit, utique dominus Christus de quo superiora canunt et inferiora dictura sunt, istud autem ad Salomonem filium Dauid omni mondis non potest pertinere, qui tantum ingente iudea rex fuisse cognoscitur. Nam si Maria ista nostratia uelis intellegere totius mundi ambitum quem uersus iste significat, non preualebis aduertere. Reges ergo Arabiae sunt qui blandimenta corporum rigidae subiciunt disciplinae, similiter Saba unde Sabei dicti sunt, quamuis corporali delectatione preualeat et iocundis odoribus sit referta, suauiora tamen conuersi eius populi offerunt dona uirtutum, quod autem ait, Et adorabunt eum omnes reges terrae, per omnes reges cunctas nos uoluit #133a# intellegere nationes, quia nulla gens est quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem, item reges, praui doctores intelleguntur, ut est illud prophetae, ipsi regnabunt et non ex me. Tirannus autem uel diabolum tipice potest figurare uel Antichristum, qui contraria semper Christi imperio agere moliuntur, et hos secuntur peruersi homines qui cupiditatem terrenam sectantes crudeliter magis premere populum Christianum eligunt, quam modesta dispositione regere et rite ac consulte illi preesse.

Consules appellantur a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam Fastus regius non beniuolentia consulentis sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati uel a consulendo ciuibus, uel a regendo cuncta consilio, quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares quia unus rem ciuilem alter rem ministrabat, regnauerunt autem annis quadringentis sexaginta quatuor. Consules autem recte dici possunt magistri ecclesiae hoc est episcopi atque presbyteri et caeteri qui consiliis secundum sanctarum scripturarum traditionem plebem sibi subiectam adiuuant atque gubernant, hoc autem nomen potestatis ex gentilium traditione inuentum ideo posui, quia bene conuenit ecclesiasticae dignitati, ut interiora et exteriora omnia agant cum consilio atque prudentia, secundum illud quod scriptum est omnia factum consilio et prefactum non penitebis. Nam Cesaris nomen aut Augusti. #133b# Non aliter domino nostro conuenire arbitror nisi sub significatione monarchiae qua solus regnat in caelis et in terris, et quia sub eius imperio consistunt uniuersa. Monarchiae sunt qui singularem possidens principatum qualis fuit Alexander apud Grecos, Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur, monos quippe singulariter Greco nomine, archia principatus est. Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes. Nam tetra IIII sunt qualis fuit apud Iudeam Philippus princeps, et dignitatis modum significant et ordinis. Sicut est illud Virgilianum: #M448# Princeps ardentem continguit lampada Turnus. pro primus. Dictus autem princeps a capiendo significationem, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia accipiat. Legitur ergo in propheta de Christo quod ipse sit princeps pacis cuius principatus est super humerum eius quia in cruce exaltatus omnia trahit ad seipsum et ideo illi curuabitur omne genu et confitebitur omnes lingua quia ipse in gloria dei patris uiuit et regnat in secula. De quo principe ita legitur in Ezechihele: Princeps sedebat in ex hoc est in porta clausa et comedebat panem suum. Dicuntur et apostoli principes et doctores ecclesiae dei, de quibus scriptum est in Psalmo: Principes populi conuenerunt cum deo Habraham. Et item constitues inquit eos principes super omnem terram, quorum principatus nimis confortatus est quia hic suis monitis usque in finem mundi regunt ecclesiam. Et in die iudicii futuri sunt iudices cum Christo ad quos ipse ait: Cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et uos supersedes XII iudicantes, XII tribus Israhel. Rursum principes sunt sancti ut in Salomone: Vidi seruos in equis id est peccatores in carnali potentia et principes quasi #134a# seruos ambulantes super teram. Item in contrariam partem principes exstiterunt accipiuntur ut propheta dicit: Principes exstiterunt et non cognoui. Item princeps diabolus siue Antichristus sicut in Ezechihele dominus de eo loquitur dicens: Fili hominis leua planctum super principem Tiri, id est princpem tribulationis.

Dux dictus eo quod sit ductor exercitus, sed non statim quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in prelio ducentem. Vnde et Virgilius: Ducis Euandri. Salustius quo cupidinis in ore ducis sese quisque bonum non dicit in ore consulis. Dux enim ille uere dici potest, qui in calle iustitiae incedens sequentes seducit per fidem rectam et bona opera ad uitam aeternam. Vnde propheta dominum deprecatur dicens: Deduc me domine in uia tua et ambulabo in ueritate tua. Et alibi spiritus inquit tuus bonus deducet me in uiam rectam. Vnde et ipse saluator dux a propheta legitur in euangelio ubi scriptum est: Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel. Item dux dominus Iesus Christus intellegitur in illo Esaiae: Ecce testem populi dedi eum ducem ac preceptorem. Et alibi et seruus meus Dauid princeps in medio eorum. Duces sunt sancti praedicatores eo quod trahant fidelium greges post se. Item in contrariam partem duces heretici sunt, Iudei siue doctores improbi, ut in euangelio: Dimittite eos caeci sunt duces caecorum, si caecus caecum duxerit ambo in foueam cadunt. Fortis dominus est ut in Psalmo legitur: Dominus fortis et patiens, et in Iob: #M449# Sapiens corde et fortis robore. Fortes sancti sunt ut in Canticis canticorum: Ecce lectum Salomonis #134b# lx fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Fortis diabolus ut in euangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia possidet.

Patrici iinde uocati sunt pro eo quod sicut patris filiis ita prouideant rei publicae. Praefecti dicti eo quod pretoria potestate presint, pretores idem qui et prefecti quasi prepositores. Presides uero dicti quia alicuius loci tutelam presidialiter tenent. Pretores autem quasi preceptores ciuitates et principes, idem et questores quasi questiones eo quod questionibus presint, consilium enim et causa apud eos est. Proceres sunt principes ciuitatis quasi procedes quod ante omnes honere precedunt. Tribuni uocati quia militibus siue plebibus iura tribuunt. Ciliarchae sunt qui mille prese habent quos nos millenarios nuncupamus, et est Grecum nomen. Centuriones dicti eo quod presunt centum militibus, sicut quinquagenarii quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut quinquagenarii quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut decani ab eo quod decem militibus preferuntur. Hae autem species prelatorum in ecclesia rite tenentur, quando unusquisque prepositus iuxta ritum et ordinem suum curam habet subditorum ne per deuia erroris pregant neque in iustis operibus insistant, nec non et caueant ne alius alterum noceat nec per uiolentiam obprimat, sed concordes inuicem et pacifici uitam modestam ducant. Vnde et in ueteri lege Iethro cognatus Moysi dedit illi consilium ut constitueret in plebe tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos quatenus ipsi minora decernerent atque diuidicarent, ipse uero eaque ad deum pertinent subditis suis dispensaret. Hinc et apostolus Hebreis precepit dicens: Oboedite prepositis uestris in domino et subiacete eis. Ipsi enim peruigilant quasi pro animabus uestris domino reddituri rationem, ut cum #135a# gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim expedit uobis. Et iterum, mementote inquit prepositorum uestrorum, qui locuti sunt uerbum dei quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem.

Miles dictus quia mille erant ante innumero uno uel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellauit. Liber uero primus militaie ordinem docuit. Miles autem ordinarius dicitur aut extraordinarius. Ordinarius est qui per ordinem est militat nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris, est enim gregarius id est humilis militiae extraordinarius uero qui ob uirtutem prouoderetur ex ordine. Emeriti dicuntur ueteri solutique militae, qui iam in usu prelii non sunt, et quia mereri militare dicuntur, ab stipendiis scilicet quae merera. Idem et ueterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt sed per multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. Equestres milites dicti quod aequo sedeant et militant in aequestri ordine. Tirones dicuntur fortes pueri qui ad militiam deleguntur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non #M450# sola professione natiuitatis, sed ab aspectu et ualitudine corporis existimantur. Vnde et tirones dicti quique antequam sacramento probati sint milites non sunt. Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exerceri armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant quo etiam solo sub custodibus agebant. Conscripti militi dicuntur quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos dicturus est sicut transcripti uocantur. Cum de alia in aliam legionem transeunt et inde transcripti quia nomina dant ut transscribantur, et optiones dicti quod sint electi. Nam optare eligere est sicut est illud, optauitque locum regno, id est elegit. Excubitores dicuntur pro eo quod excubias semper agant. Sunt enim ex numero militum #135b# et in porticibus. Excubant propter regale custodiam. Excubie autem diuinae sunt uigiliae nocturnae unde et uigilis. Veletes erant apud Romanos genus militie a uolitando uocati. Lecti enim agilitate iuuenes cum armis suis. Post erga equitum cum armis suis consedebant et mox cum ad hostes uentum esset equis desiliebant et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus per quos ad uecti fuerant dimicantibus hostem pertrubabant ab his ueletibus elephanti quondam Hannibalis retro acti cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures ad acto necabantur.

Militia autem a milibus dicta aut a multis quasi multitia quasi negotium multorum aut a mole rerum quasi mollitia. Legio sex milium armatorum est ab electo uocata quasi lecti id est armis electi, proprie autem Macedonum falanx, Gallorum caterua, nostra legio dicitur. Legio habet lx centurias, maniplos xxx cohortes, xii turmas cc. Centuria est pars exercitur in centenos milites diuisa, unde et qui his presunt centuriones dicuntur, sub centuriati uero sunt non qui in prima sed qui in secundam centuria sunt quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi et in perpiculis positi in bello sunt ut si prima defecerit, isti quos subsecunda diximus laborantibus, primis subueniunt unde et ad insidiandum ponitur sub centuriatus, quasi armis dolosis instructus. Manipulus contra est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, siue qui ad bellum prima manu incipiebant, siue quod antequam signa essent manipulos sibi id est fasciculos stipulae uel herbae alicuius pro signis faciebant a quo signo manipulares milites cognominatis. De quibus armatos uocat Lucanus, exemplo ad signa manipulos. Turma xxx equites sunt, Romani enim equites in una tribu ccc #136a fuerunt, de singulis enim centuriis x dabantur et fiebat turma. Cohors quingentos milites habet.

Tria sunt militae genera: sacramentum, euocatio, coniuratio. Sacramentum in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia nisi post conpleta stipendia id est militiae tempora et hi sunt qui habent plenam militiam nam xx et v annis tenentur. Euocatio dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri euocantur. Vnde etiam consul solebat dicere #M451# qui rem publicam saluam esse uult me sequatur. Coniuratio quae fit in tumultu quando uicinum urbis periculum singulos iurare non patitur sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuosa dicitur. In acie autem istae fere formae sunt exercitur classis: cuneus, alae, nodus, cornua, agmen, quae formas et nomina ab ipsis rebus de quibus translata sunt mutuantur. Acies dicta quod ferro armata sit et acumine gladiorum. Exercitus multitudo ex uno genere ab exercitatione belli uocata. Cuneus est collecta in unum multitudo militum. Vnde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum, cuneus nominatus est quasi couneus quia in unum omnes conguntur. Classes dictae propter diuisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt, unde et Virgilius: Classibus hic locus hinc acie certare solebant. Iam postea et classica nauium dicta. Nodus proprie densa peditum multitudo sicut equitum turma. Nodum enim dictum pro difficultate quod uix possit resolui. Alae in exercitu xxx equites esse dicuntur. Alae autem equites ab hoc dicti quia tegunt pedites alarum uice. Cornua uocantur extremitas exercitus quia in torta sit. Agmen dicitur quod in longitudine directum quale solet esse cum exercitus iter facit, ab agendo uocatum est eundo. Plautus, quo te agis. Et ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur #136b# quod in longitudine directum sit, quale solet esse cum exercitus portis procedit, quicquid fuerit aliud abusiue dicitur. Milites autem Christi illi esse dicuntur qui contra diabolum pugnant, et contra uitia sortiter dimicant, quibus cum consummauerint et expleuerint agonem suum, non merces terrena, sed uita promittitur aeterna. Nam de talibus apostolus ad Corinthios scripsit dicens: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus, nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia deo ad descructionem municionum consilia destruentes et omnem altitudinem ex tollentem se aduersum scientiam dei, et in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et inpromptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.

[4] De ciuibus

Return to chapter headings
Go back to [16.1] [16.2] [16.3] Skip to [End] De imperiis militiaeque uocabulis ex parte dictum est, deinceps ciuium nomina summatim subiungimus. Ciues uocati quod in unum coeuntes uiuant, ut uita communis et ornatior fiat et tutior. Ciues autem mistice in bonam partem pununtur, ut est illud in apostolo: Vos autem estis ciues sanctorum et domestici dei. Item in malam partem quando ad Babiloniam spiritalem hoc est in partem diaboli deputantur. Domus unius familiae habitaculum est sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani, est autem domus genus, unde in Psalmo scriptum est: Domus Israhel benedicite dominum, domus Aaron benedicite dominum, #M452# domus Leui benedicte dominum qui timetis dominum, benedicite dominum. Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes dominicas sanctorum dicit ore celebrandas, sed in his duobus uersibus per officia diuersa discurrens admonet, ut uero domino laus fidelium debeat personare. In Israel omnis ponitur #137a# iustus qui diuina contemplatione gratulatur quos per ea numerat specialiter. In Aaron enim sacerdotes, in Leui reliqui ministri, ad postremum qui domino in qualibet probabili conuersatione famulantur sic omnis populus per diuersas partes deuotus dominum laudare precipitur.

Genus a gignendo et pro generando dictum aut a definitione certorum pregnatorum nationes que propriis cognationibus terminate gentes appellantur. Populus humane multitudinis iuris consensu concordi communicione sociatus. Populus autem in eo distat a plebibus, quia populus uniuersi ciues sunt connumeratis senioribus. Plebs autem reliquum uulgus sine senioribus ciuitatis, populus ergo tota ciuitas est. Vulgus uero plebs est, plebs autem dicta a pluritate. Maior est enim numerus iuniorum quam seniorum, populus uero @g ZOYXHAMOIC @rdicitur id est cita @g CPOAGIC, @r unde et populus dictus est, Grece autem populus, laos, dicitur a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo quasi quisque quo uult. Populi autem nomine in scripturis sacris aut gentem Iudeorum significat unius dei cultu mancipatam, et legis dei praeceptis institutam, uel etiam Christianum populum qui magis deo deuotus esse dinoscitur, unde in Psalmo scriptum est: Scitote quod dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos, nos autem populus eius et oues pascuae eius. Nam quam ius natiuitatis nostrae ministerium prebeat carnalis operatio, tamen ille in hunc mundum nos probatur adducere qui cuncta fecit ad existentiam peruenire. Sequitur, nos autem populus eius et oues pascue eius. Venit ad populum fidelem #137b# per comparatione pulcherrimas, quid sit ostendens oues quia simplices sunt, et ipse earum pastor est uerus. Pascuae eius id est diuinarum scripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa sunt enim pascua quibus fidelis anima saginatur et ad futurae beatitudinis amena perducitur.

Tribus dicuntur tamquam curiae, et congregationes distinctae populorum, et uocate tribus quod in principio Romani trifarie fuerint a Romulo dispertiti, in senatoribus militibus, et plebibus, quam tantum tribus nunc multiplicate nunc pristinum retinent. Tribus similiter mistice significant aut XII tribus Israhelitici generis, aut conuenticula sanctorum in ecclesia. Nam cum de Hierusalem mystica propheta commemoraret addidit, illic enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israhel ad confitendum nomini tuo domine. Dicendo illuc significat ciuitatem Hierusalem quam superius dixit, cuius participatio eius in idipsum, et ut celestem esse cognosceres addidit, ascenderunt, ad quam beati semper ascendunt quoniam iugi exercitatione proficiunt. Sub#M453#iunxit tribus, in quibus erat Israheliticus populus distributus, sic enim illi genti ad numerum filiorum Iacob duodecim tribus fuerunt sicut Romano populo xxxv curiae. In istis ergo tribubus significat sanctos qui dominum saluatorem esse deum confessi sunt. Nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit tribus domini, quae utique tribus esse #138a# poterant nisi ea pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli quae ex Christo maluerunt impia uoluntate separari quibus ipse in euangelio dixit, uos a patre diabolo estis. Verum quales essent istae tribus domini breuiter indicauit, testimonium Israhel, id est qui testimonium prebeant sanctitate.

Censores apud ueteres Romanos erant, est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices a censu aeris appellati. Iudices dicti quasi ius dicentes populo, siue quod iure disceptent. Iure enim disputare est, iuste iudciare, non est autem iudex si non est in eo iustitia. Leguntur enim in scripturis sacris iniqui pro censoribus aequitatis positi. Similiter et iudices iniqui qui iniquitatem in iudicando magis secuti sunt quam aequitatem, cuius rei exempla inueniuntur plurima.

Senatui nomen aetas dedit quod seniores essent. Alii a sidendo dictos accipiunt senatores, ipsi enim agendi facultatem dabunt. Senatus consultus, a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit ut consuleat et nocere non possit. Patres autem ut Salustius dicit a curae similitudine uocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rem publicam alebant. Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit atque inde patres conscripti uocati.

Municipes sunt in eodem municipio nati, officio munerum dicti eo quod publica #138b# munia accipiunt. Munia enim officia sunt, unde et immunes dicuntur qui nullum gerunt officium. Municipales originales ciues et in loco officium gerentes. Legitur etiam in scripturis, municipatus sanctorum esse in celis, quia ibi munera capiunt sempiterna. Priuati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dicti priuati quod sint ab officiis curiae absoluti.

Mercennarii sunt qui seruiunt accepta mercede. Idem et barones Greco nomine quod sint fortes in laboribus. Mercennarii mystice illos significant qui seruiunt domino non pro amore diuino tantum, sed pro temporali retributione, de quibus scriptus est in euangelio quod profugus filius penitendo dixerit. Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo. Et alibi ipsa ueritas ait: Mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oues propriae uidet lupum uenientem et dimittit oues et fugit. Publicani appellantur conductores uectigalium fisci, uel rerum publicarum, siue quia uectigalia publica exigunt,uel qui per negocia saeculi lucra #M454# sectantur, unde et cognominati sunt. Hi etiam in euangelio cum peccatoribus simul leguntur uenisse ad saluatorem, quia qui publica negocia in terrenis actibus exercent difficile peccatorum sarcina carent. sed cum per penitentiam ad dominum ueraciter conuertuntur, ex peccatoribus iusti fiunt. Vilicus propriae #139a# uillae gubernator est, unde et auilla uilicus nomen accepit. Interdum autem uilicus non solum gubernationem uillae sed dispensationem uniuersae domus tullio interpretante significat, quod est uniuersarum possessionum et uillarum dispensator. Vilicus ergo in euangelica parabola comparatur ille qui in terrenis negociis sereum facit, sed per elemosinam se absoluere certat. Vnde scriptum est, quod uilicus accusatus apud dominum suum quasi dissipasset bona ipsius per peccuniam dimissam conseruis suis prouideret sibi in futurum. Vnde ipse dominus explicita parabola discipulis suis ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis ut cum de feceritis recipiant uos in aeterna tabernacula.

Actores idem et curatores ab agendo et curando uocati, procuratores uero eo quod uice curatoris funguntur quasi praecuratores, sicut proconsul pro consule. Mistice autem procuratores siue tutores, et actores possunt prophetae accipi, quorum uerbis cottidie in aduentu saluatoris erudiebamur. Vnde apostolus sub exemplo ait, quanto tempore heres paruulus est nihil differt a seruo cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Recte hi sub tutoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris nec dum meruerunt spiritum libertatis et ad #139b# optionis accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat. Pedagogum metuit, non confidit se esse liberam, licet per naturam domina sit, et secundum utramque intellegentiam quam tutores et actores uel prophetas uel angelos diximus. Paruulus iste tam diu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti uiri tempus impleuerit. Legitimum autem tempus sicut Romanis legibus viginti quinque annorum spacio terminatur. Ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur aduentus, statim ut ille uenerit et omnes in uirum perfectum creuerimus, pedagogus a nobis tutor que discedunt, tunc auctoritate domini, et hereditatis possessione perfruimur. Hi quae prius nati quodammodo putabamur alieni.

Coloni sunt cultores aduenae, dicti a cultura agri. Sunt enim ali unde uenientes, atque alienum uendentes agrum locatum ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam, sub domino possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris priuati. In quilini uocati quasi #140a# incolentes aliena, non enim habent propriam sedem sed in terra aliena inhabitant. Differt autem inter inquilinum et aduenam. In quilini enim sunt qui emigrant et non perpetuo permanent. Aduenae autem uel incolae aduenticii perhibentur sed permanentes, et inde incolae quia #M455# iam habitatores sunt ab incolendo. Aduenae enim sunt sancti qui de errore mundano translati, ad sanctam aecclesiam transmigrant. De quibus propheta ait: Dominus custodit pupillum et aduenam, id est qui de Babilonia ciuitate diaboli, ad Hierusalem ciuitatem domini saluatoris aduenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit.

Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati ubi inhabitant. Incola autem, non indigenam sed aduenam indicat. Peregrini eo quod ignorantur eorum parentes a quibus orti existunt, sunt enim de longinqua regione. Legitur enim ita in Psalmo: Ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. Incola uero dicitur, qui terram colit ad tempus superueniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit, quod omni sancto euenit, qui in diuina ciuitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captiuos. Sed quando nos misericordia eius #140b# suscipit, incolae sumus, quoniam illuc aduenimus, id est de Balonia ad Hierusalem ipso attrahente transponimur. Ideo enim apud te ut non in diaboli sed in domini ciuitate incolam eum fuisse sentires, subiunxit, et peregrinus, peregrinus dicitur quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus enim dicitur quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam dicit, sicut omnes patres mei.

Vrbani uocabantur qui Rome habitabunt, qui uero in caeteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, caetera oppida. Famuli ex propria familia seruorum exorti. Serui autem uocabulum inde traxerunt, quia hi qui iure belli possint a uictoribus occidi conseruantur, serui fiebant, serui uidelicet a seruando uocati. Seruus mystice Christus in abiectione carnis, sicut in Esaia de eo dicitur. Ecce seruus meus suscipiam eum. Item seruus doctor fidelis in ecclesia, ut in euangelio legitur: Quis putas est fidelis seruus et prudens. Et in aliam partem de prauo doctore, ubi et supra. Quod si dixerit ille seruus malus in corde suo et reliqua. Seruus est, homo peccator, ut in Salomone: Seruus uerbis non corrigitur, quia quod dicis intellegit, et respondere dedignatur. Item serui sancti sunt, ut in Iohel: Sed et super seruos meos et #141a# ancillas meas effundam de spiritu meo. Famuli autem siue serui, et in bonam et in malam partem ut diximus accipi possunt, quia serui iustitiae dicuntur. Serui peccati, scriptura teste quae ait: Cui quis seruit, eius seruus addictus es. Et apostolus: Liberati inquit a seruitute peccati, serui facti estis iustitiae, similiter et ancillae. Ancillae a sustentaculo uocatae, ancon, enim Grece cubitus dicitur. Vnde et anconen dicimus. Ancillae enim dei iuxta allegoriam animae sunt sanctae, quae prompta deuotione eius deseruiunt uoluntati. Vnde Psalmista ait: Ecce sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae, in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad dominum domini nostrum donec misereatur nobis. #M456# Item ancillae apostoli, propter carnis infirmitatem, sicut pro diabolo dicitur, et alligabis eum ancillis tuis. Rursum ancillae animae peccatorum sunt, ut in Naum: Miles captiuus adductus est, et ancillae eius minabantur gementes.

Pauper Christus est, siue populus fidelis ut in apostolo: Propter nos pauper factus est, cum esset diues. Et in Psalmo: Iste pauper #141b# clamauit et dominus exaudiuit eum, pauperes sancti qui humiles spiritu sunt, ut in euangelio: Beati pauperes spiritu: Et in Psalmo: Non spreuit neque dispexit pretes pauperum. Aliter pauperes, diuites saeculi huius uirtutibus uacui. Vt est illud in Apocalipsi, dicis quia diues sum et ditatus. Et nescis quia tu es pauper et mendicus. Inops populus gentium humilis. Vt in Psalmo: Suscitans a torra inopem. Et alibi: Eripiens inopem de manu fortioris, hoc est, de potestate diaboli.

Mancipium est quicquid manu capi aut subdi potest, ut homo, equus, ouus. Haec enim animalia statim ut nata sunt mancipium esse putantur. Nam et ea quae in bestiarum numero sunt tunc uidentur mancipium esse, quando capi siue domari coeperint. Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem,non in facto sicut liberti. Vnde et eos Grece eugenes uocant quod sint boni generis. Libertus autem uocatus quasi liberatus, erat enim prius iugo seruitutis addictus. Libertorum filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc uero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. Liberti enim spiritaliter illi dicuntur, qui Christiana libertate bene utuntur. #142a# Vnde apostolos ait: Qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini. Similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. Hic enim omnino seruus est qui in prudenter agit, sicut et ueteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes autem omnes seruos. Vnde Salomon: Seruo inquit sapienti liberi seruient. Hic ergo qui credit, ac si seruus sit ad tempus, quia rem facit prudentem ut credat in Christum, libertus fit domini. Si ergo peccata seruos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est seruus. Cum accipit remissionem peccatorum libertus efficitur. Similiter inquit qui liber uocatus est, seruus est Christi, profectus est ex libero seruus fieri Christi. Liber enim erat a deo quod maximum crimen est, ideo amissa a mara et contraria libertate, conditionem sortitus est quae prodesset sicut dicit dominus. Tollite iugum meum super uos quia suaue est, et onus meum leue est.

Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apud ueteres enim quotiens manu mittebant alapa percussos circumagebant, unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. Ciues Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti. Dicti autem ciues Romani quia testamento liberi effecti in numerum ciuium Romanorum rediguntur. His primum aditus #M457# erat #142b# in urbe Roma commorari. Caeteris autem libertis prohibebatur ne uel in urbe Roma uel infra septimum ab urbe milarium commanerent, licet legamus paulum apostolum necessitate compulsum propter sedicionem exortam ciuem Romanum se appellasse, tamen multo gloriosius est quod se cum ceteris fidelibus, ciuem caelestis Hierusalem nuncupauit, unde ad Ephesios scribens ait. Ergo iam non estis hospites et aduene sed estis ciues sanctorum et domestici dei super edificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super nouum et uetus testamentum collocati, quae enim apostoli predicauerunt, prophetae futura dixerunt, hoc est non solum nos sed et caelestes potestates pariter fieri habitaculum dei in spiritu sancto. Heredis nomen imposuit census aeris, soluit enim tributum auctoris. In hoc enim uocabulo prima successio est hereditatis et #M458# generis, ut sunt filii et nepotes pro heres qui loco heredis fungitur quasi pro herede. Est enim aut institutus aut substitutus. Heredes autem mistice sancti dei possunt intellegi, et qui caelestis patriae possessores futuri sunt, unde apostolus ad Romanos scribens ait: Ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro quod sumus filii dei. Si autem filii et heredes, heredes quidem dei coheredes autem Christi. Vt ergo promptos nos ad oboediendum deo patri faceret. Haec spe exortatur dicens: Dei nos futuro heredes, coheredes autem Christi, ut quia magna spes premii est, tanto magis in dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem coheredem esse filii dei, ab apostolo Iohanne docemus, inter caetera enim ait: Scimus quam cum apparuerit similes ei erimus.

EXPLICIT LIBER XVI


Return to beginning of Book 16....
Go to Book 17....
Select a new book....
Return to Rabanus home page