Book 13


Select a chapter:

13.1 De montibus
13.2 De collibus
13.3 De uallibus
13.4 De campis
13.5 De saltibus
13.6 De locis
13.7 De confragosis locis
13.8 De lustris ferarum
13.9 De lucis
13.10 De desertis locis
13.11 De deuiis locis
13.12 De amoenis locis
13.13 De apricis locis
13.14 De lubricis locis
13.15 De estiuis locis
13.16 De naualibus locis
13.17 De litore
13.18 De specu
13.19 De hiatu
13.20 De profundo
13.21 De baratro
13.22 De erebi profunditate
13.23 De loco cociti
Select another book

INCIPIT LIBER XIII

#M359# [1] De montibus

Return to
chapter headings
Skip to [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Montes sunt tumores terrarum aptissimi dicti quod sint eminentes, quidam autem ex propriis causis uocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maxime celebrantur. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectur pro gentium ac linguarum uarietate quoquo uersum uadit, diuersis nominibus nuncupatur, ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem pro niuium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua Caucasum significat candidum id est niuibus densissimis candidatam. Vnde et eum Scithae qui eidem monti iunguntur, crocasum uocauerat casi enim aput eos candor siue nix dicitur. Mons Taurus a plerisque idem uocatur et Caucasus. Ararat mons Armoeniae in quo arcam historici post diluuium sedisse testantur, unde et usque hodie ibidem lignorum eius uidentur uestigia. Ararat interpretatur descendens. Agri specula mons Moabitarum #34a# in quem adducit Balauch filius Beor Balaam diuinum ad maledicendum Israel, super uerticem, qui propter uehemens preruptum uocatur excisus et inminent mari mortuo haud procul ab Arnone. Fogor et Beth Fogor mons Moabitarum ad quem rex Balach adduxit Balaam ariolum in supercilio Libiadis sed et alia uilla sodor haud procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faor nuncupatur. Ab Arim mons, in quo mortuus est Moyses, dicitur autem mons esse Nabau in terra Mob contra Hiericho super Iordanem in supercilio Fasga, ostenditurque ascendentibus de Libia de in herbum antiquo hodieque uocabulo nocta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc apellatur Fasga. Abarim autem interpretatur in transitu, quod significare potest finem legis quam legis dator Moyses ibi in monte uirtutum collocatus de hac uita transiit, nec enim poterat per Moysen populis Israheliticus transire Iordanem, et intrare in terram repromissionis sed per ducatum Iesum hoc factum est, hoc est saluatoris nostri qui de deserto istius mundi per babtismi sacramentum fideles suos introducit in terram uiuentium, et gloriam regni celestis.

Aermon mons Amorreorum, de quo dictum est, quem Phenices uocant, Sanior, et Amorreus apellauit sanir. Diciturque esse in uertice esse in signe templum quod ab Ethnicis cultui habetur e regione Paneadis et Libani sed et terra filiorum Israel. Transiordanem ad solis ortum a prerupto artio #34b# nonis usque ad montem Hermon extenditur. Aermon autem interpretatur anathema uel tristitia #M360# significat autem idolorum culturam, uel superbiae fastum quibus merito anathema dicitur, quia a sanctis et fidelibus iuris omnes communio et societas eis interdicitur, quando iuxta apostolum nulla societas est lucis ad tenebras nec ulla est conuentio Christi ad Belial.

Catachrisea id est Adaurea, sunt autem montes aurifertiles in deserto, procul XI mansionibus a Coreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur sedet metallo aeris fano quod nostro tempore corruit montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos aestimant. Choreb mons dei in regione Madian iuxta montem Sina, super Arabiam in deserto, cui iungitur mons et desertum Saracenorum quod uocatus Faran, mihi autem uidetur quod duplici nomine id est mons, nunc Sinai nunc Choreb uocetur. Interpretatur autem Choreb caluus uel siccito uel solitudo, et Sinai temptacio, uel rubus uel anfora mea, ubi Moyses legem accepit et mensuram uiuendi, ex domini mandata rudi populo scripsit, sed temptatio perfidorum ibi non defuit nec sanguinis effusio, penitus cessauit.

Galaad mons ad quem septimo die profectionis ecarris Iacob profugus uenit. Est autem ad tergum Phenicis et Arabiae collibus. Libani copulatus extenditurque per desertum usque ad eum locum ubi trans Iordanum habitauit. Quondam rex Seon #35a# amorreorum, cecidit autem supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. Sed et Hieremias loquitur: Galaath tu mihi initium Libani a quo monte et ciuitas in eo condita sortita uocabulum est, quam cepit de amorreorum manu Galaad filius Machis filii Manasse. Galaad autem qui interpretatur aceruus testimonii uel transmigratio testimonii significat sanctam scripturam in qua fedus et pactum inter deum et homines constitutum legitur, ibi etiam et reconciliatio humani generis per Christum apud deum predicatur. Galaad mons in deserto ubi castra meati sunt filii Israel.

Gebal mons in terra repromissionis ubi ad imperium Moysi altare constructum est. Sunt autem iuxta Hiericho duo montes uicini contra Selnuicem respicientes, e quibus unus Garizim alter Gebal dicitur, porro Samaritani arbitraritur. Hos duos montes iuxta Neapolim esse sed uehementer errant. Plurimum enim inter se distant, nec possunt inuicem benedicentium siue maledicentium inter se audiri uoces quod scriptura commemorat. Gebal interpretatur uorago uetus. Garizim mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant, iuxta supradictum montem Gebal. Garizim interpretatur diuisio siue precisio. Qui sunt ergo isti #M361# qui incedunt iuxta montem Garizim uel qui incedunt iuxta montem Ebal, illi itaque qui in hoc loco iuxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, eos figuraliter indicant qui non metu paenae sed clestis promissionis a more succen#35b#si ueniunt ad salutem. Illi uero dimidii qui iuxta montem Ebal incedunt in quo maledictiones prolatae sunt. Illos indicant qui non a more benedictionum uel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt ut perueniant ad salutem. Omnes autem circa arcam incedunt qui ab ecclesiae sinu non decedunt sed nobiliores esse, illos nouimus qui boni ipsius desiderio aeternae, benedictionis amore quod bonum est agunt quam illos qui pro mali metu bonum sectantur.

Mons Oliuarum ad orientem Hierusalem in quo discipulos erudiebat Iesus dominus. Mons ergo iste significat celsitudinem uirtutum et gratiarum spiritalium quae dono spiritus sancti distribuuntur fidelibus. Nabau quod Hebraice dicitur Nabo mons super Iordanem contra Hierichum in terra Moab, ubi Moyses mortuus est, et usque hodie ostenditur in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam. Nabau ergo interpretatur in conclusione et significat terminum legis, sicut et mors Moysi, quia secundum apostolum finis legis Christus est, ad iustitiam omni credenti. Or mons in quo mortuus est Aaron iuxta ciuitatem Petram ubiusque ad presentem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas populo dedit. Or autem interpretatur iracundia, et merito quia ibi propter dubitationem Moysi et Aaron in productione aquae de petra interdictum est, eis ne introducerent filios Israel, in terram repromissionis.

Gaas mons in tribu Efraim in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Naue, et usque hodie iuxta uicum Tamnam #36a# sepulchrum eius in signe monstratur. Seir mons in terra Edom in quo habitauit Esau in regione Gebalena quae ex eo quod Esau pilosus esset, et Ispidus Seir hoc est pilosi nomen accepit, in quibus locis ante habitauit chorreus quem interfecit Chodor Laomor meminit montis Seri. Et Esaias in uisione Idumeae. Quid autem Sire qui interpretatur pilosus uel ispidus significet ille qui istoriam Iacob et Esau legit et bene intellegit, facile dinoscere potest, quia Iacob simplex significat simplicitatem ecclesiae, Esau uero pilosus et ispidus Iudeos et hereticos setis uitiorum sordidos et fetidos exprimit.

Baal Ermon mons circa Libanum in finibus Allophilorum. Gelboe montes alienigenarum in VI lapide Ascitopolim in quibus et uicus est grandis qui appellatur gelb. In his accubuit Saul et Ionathan ob quod maledixit eis Dauid dicens: Montes Gelboe necros nec pluuia ueniant super uos, et cetera. Quod ergo montes Gelboe Saul moriente deliquerit, quatenus in eis nec ors nec pluuia caderet, et ab omni eos uiriditatis germinae sermo sicca#M362#ret. Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri mediatoris exprimitur, non inmerito per Gelboe montes superba Iudaeorum corda signantur, quaedum in huius mundi desideriis defluunt. In Christi id est uncti se morte miscuerit, et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni graciae rore siccantur.

Thabor ergo et Hermon montes sunt Siriae prouinciae, quorum nomina ingentia sacramenta parturiunt. Thabor enim dicitur ueniens lumen quod spcialiter aduentum domini saluatoris significat, de quo dictum est: Erat lumen uerum quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hermon #36b# significat anathema eius, id est diaboli quam a Christianis domino ueniente suscepit, dignum enim fuit ut presente lumine tenebrosus diabolus uinceretur. Isti ergo exultabunt in nomine domini, sicut alibi fideles dicunt. Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam.

Libanus mons Fenicum altissimus cuius meminerit prophetae dictus a thure quia ibi colligitur, cuius ea pars quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur id est contra Libanum. Libanus autem potest significare sanctam eclesiam sacrobaptismate a peccatis mundatam et candorem uirtutum dealbatam, unde dicitur in Psalmo: Satiabuntur omnia ligna siluarum, et cedri Libani quas plantasti. Ligna siluarum plebes significat in gentium populorum qui eclesiae catholicae de dumosis atque ab in cultis nationibus adueneret. Haec ligna indicant homines utique mediocres, cedri autem Libam declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tamquam cedri eminere noscuntur. Libanus enim interpretatur candidatio, seculi autem huius potestas quaedam uidetur esse festiuitas ubi diuites homines ac potentes excelsi atque proceri quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad ueram religionem domini munere peruenerit.

Sophim mons Effraim in loco Armathem. Sophim uero interpretatur specula siue scopulus et significat culmen perfectionis, unde legitur: In regum uir unus fuisse deramatha sophim de monte Effraim in alta scilicet contemplatione uirtutum ut a nullis subiacentibus, et circum latrantibus cogitationibus mentis eius sublimitas deiceretur, uel unitas scinderetur.

Sion mons est urbis Hierusalem in australi parte constitutus super eminens ciuitati, unde et Sion interpretatur speculum siue speculatio, et significat sanctam eclesiam, #37a# quae corde puro et simplici intentione supernae pacis, uisionem contemplatur, et ipsum super omnia dominantem et regnantem inspicit deum. Sina mons in regione Madian super Arabia est in deserto de quo in apostolo legitur. Sina mons est, in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Hierusalem et seruit cum filiis suis. Significat autem sinagogam Iudeorum carnalem obseruantiam legis tenentem quam predictus apostolus compara#M363#uit Agar ancillae Sarrae.

Sunt et alii montes insignes quorum mentio tantum in historiis gentilium repperitur, horum quippe nomina hic cum ethimologiis eorum commemorari sufficiat. Acroceraunii montes montes propter altitudinem et fulminum ictus uocati sunt. Grece enim fulmen ceraunos dicitur. Sunt autem inter Armoeniam et Iberiam incipientes a portis Caspis usque ad fontem Tigridis fluuii. Yperborei montes Scithiae dicti, quod super idem ultra eos flat boreas. Riphei montes in capite Germaniae sunt a perpetuo uentorum flatu nominati. Nam PIoEN Grece impetus et orme dicitur.

Olimpus mons Macedoniae nimium precelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur, de quo Virgilius: Nubes excessit Olimpus. Dictus autem Olimpus quasi ololampus, id est quasi celum. Hic mons Macedoniam diuidit a Trocia. Athos mons Macedoniae et ipse altior nubibus tantoque sublimis, ut in Lemno umbra eius pretendat, quae ab eo LXX sex milibus separatur. Parnasus mons Thesaliae iuxta Boetiam qui gemino uertice est. Erectus in celum hic in duo finditur, iuga, cirra et nisa, unde nuncupatur eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et liber. Haec iuga a duobis fratribus Citeron et Elicon #37b# appelantur. Nam Elicon dictus ab Elicone fratre Citeronis.

Apenninus mons apellatur quasi Alpes pennice quia Hannibal ueniens easdem Alpes aperuit unde et Virgilius: Alpes inmittit apertas. Has enim Hannibal post bella Ispaniae a coeto rupit. Iuuenalis: Et montem rupit a ceto. Et inde loca ipsa quae rupit Apenninae Alpes uocantur. Mons Ethna ex igni et sulphure dictus, et Gehenna unde. Constant autem hunc ab ea parte qua Eurus uel Affricus flat habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se flatus uentum creant, qui agitatur ignem gignit et sulphure. Vnde est quod uidetur incendium.

Pirineus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus, Grece enim ignis pirus uocatur. Iste est qui inter Galliam atque Ispaniam quasi de industria munimentum interiacet. Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Ispaniae montibus solus altior uideatur. Calpes mons in ultimis finibus oceani qui dirimit Europam ab Africa quam Athlantis finem esse dicit. De quo Lucanus: Esperiem calpem summumque impleum Athlantem. Atlans frater Promethei fuit, et rex Africae a quo astrologiae artem prius dicunt ex cogitatam ideoque dictus est, sustinuisse caelum ab eruditione igitur disciplinae et scientia caeli nomen eius in montem Affricae diriuatum est, qui nunc Athlans cognominatur, qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam #M364# atque astra sustentare uidetur.

Montis uocabulum plures significationes habet aliquid dominum saluatorem significat, aliquando sanctam aeclesiam, aliquando apostolos et prophetas siue sanctos uiros pro celsitudine uirtutum et e contrario aliquando #38a# superbos homines et tumidos in potentia mundana regni designat, aliquando hereticos, aliquando uero ipsum diabolum. Mons enim dominum saluatorem in prophetia significat, ubi ait: Erit in nouissimis diebus preparatus mons domus domini in uerticem montium et eleuabitur super colles et ibunt ad eum omnes gentes et reliqua. Mons autem aeclesiam significat, ubi propheta dicit in Psalmo: Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commouebitur in aeternum. Et item: Sicut ros inquit Hermon, quod descendit in montem Sion. Sion enim qui interpretatur speculatio significat eclesiam ut iam diximus in quam abundantia diuinae gratiae descendit. Et deus cottiduae contemplatur, quia deus deorum uidebitur in Sion. Hermon Hebreum nomen est montis ultra Iordanem fluuium constituti cuius interpretatio sicut supradictum est, significat anathema, ros ergo montis istius nutriens peccatores qui sub anathematis execratione iacuerunt. Descendit in montem Sion, quando ad conuersationis remedium domino largiente perueniunt. Sion enim significat eclesiam catholicam quae recipit gentes quae erant sub anathematis periculo consitutae. Nam montes apostolos et prophetas significant, ubi dicitur: Montes ex celsi ceruis, cerui enim sunt fideles qui uitia #38b# huius seculi quasi spinas bona conuersatione transibunt et habitant in montibus, id est apostolis et prophetis qui sanctis praedicationibus suis in mundo solida cacumina esse meruerunt. Item montes sanctos uiros siue libros diuinos significant, in illo Psalmistae quo ait: Leuaui oculos meos ad montes unde ueniet auxilium mihi, hoc si spiritaliter inquiras omnino proficuum est, ut oculos cordis sui siue ad sanctos uiros siue ad libros diuinos, siue ad sublimes angelos credatur eleuasse, qui magnitudine et firmitate sua, uere montes sunt, unde etiam competens sustinebatur auxilium.

Mons est populus Iudeorum, de quo in Daniele, abscisus est lapis, sine manibus id est Christus absque uirili semine conceptus, et fide sua repleuit uniuersum orbem terrarum. In contrariam uero partem montes significationem trahunt, unde scriptum est: Montes sicut cera fluxerunt a facie domini. Hic montes significant homines qui et seculi huius altitudines appetunt et in sensata superstitione durescunt, his mirabiliter comparata est cera liqueus quam tanto facilius in penitentiam defluunt, quanto se induritiam immobiles esse crediderunt. Montes diuites et potestates seculi huius, ut in Iob pro diabolo dicitur: Huic montes herbas ferunt quod est #39b# uitia carnis. Mons diabolus propter tumorem ut in Esaia: Leuate signum super montem caligosum. Et in Hieremia: Ecce ego ad te mons pestifer.

Mons dogma #M365# hereticorum ut in propheta ex persona eclesiae. In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer. Montes demones uel heretici, siue Iudeorum scribae in Hieremia, date domino deo uestro gloriam antequam offendant pedes uestri ad montes caligosos. Et in Psalmo: Vsque ad desertis montibus. Montes duo qui in Zacharia aerei describuntur, duo testamenta legis de quorum medio quadriga domini, id est quatuor euuangeliorum predicatio procedit. Haereticos ergo significant montes ubi dicitur: Ne quando offendant pedes uestri ad montes caligosos. Monet enim nos propheta ut caueamus, ne forte gressus operum nostrorum in superba doctrina hereticorum offendentes in caliginem errorum cadant. Diabolum uero significat mons ubi in Apocalipsi scriptum est: Quod mons magnus missus sit in stagnum ignis ardentis et sulphuris quia contumacia diaboli aeterna pena Gehennae damnatur, fundamenta montium spes superborum et fundamenta montium conturbata sunt.

[2] De collibus

Return to chapter headings
Go back to [13.1] Skip to [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Colles sunt preminentiora iuga montium quasi colla, luga autem montium ex eo apellata sunt quod propinquitate sui uinguntur. Tumulus est quasi tumens tellus. #39b# Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. Colles enim significant bonos homines minores meriti quam montes. Sunt autem mediocres ex equalitate tractantes, qui tamen dominum bonis operibus laudant, ut propheta testantur dicens: Montes et colles cantabunt coram deo laudem. Item in aliam partem collis ponitur, ut est illud in euangelio: Omnis mons et collis humiliabitur. Iuga autem montium sanctis merito comparantur, qui fraterna caritate inuicem iuncti copulantur et socialiter uiuentes omnem diuorcium scismatis spernunt.

[3] De uallibus

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] Skip to [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Valles sunt humilia loca quasi uulsa, hinc et conualles depressa loca terrarum inter montes. Sunt propria nomina uallium, id est, Acalon uallis atque praeruptum supra quam orante quondam Iesu. Luna stetit iuxta uillam quae usque nunc Acalon dicitur, contra orientem Bethelis tribus ab ea milibus distans haud procul Agaba et Rama Saulis urbibus. Porro Ebrei adfirmant Aialon uicum esse, iuxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Heliam. Coelas Titanorum, id est uallis gigantum aduersus quos preliatus est Dauid. Coelas id est uallis Iosaphath, inter Hierusalem et Montem Oliueti, lege prophetam Iohel: Raphaim uallis Allophilorum ad septentrionalem plagam Hierusalem. Vallis significat contritionem cordis per humi#40a#litatem, ut est illud in Psalmo: Cponualles habundabunt frumento.

Conualles populos significant humiles quia nihil his humilius quae in quadam terrae cum cauitate descendunt. Isti ergo humiles #M366# abundant frumento id est doctrina spiritali et ope uirtutum. Sicut ille publicanus qui nec occulos audebat ad caelum erigere, nec aliuqa meritorum praesumptione confidere habundauit frumento. Nam quia humilis conuallis fuit erectus est, quia prestante domino se ipse deicit. Item in aliam partem uallis ponitur, ut est illud prophetae uallis filiorum Ennon, in quo poena Gehennae exprimitur. Valles heretici uel Iudaei siue peccatores de aeclesiae sublimitate cadentes, ut in Esaia: Vallem filiae Sion. Et alibi: Vallem filiorum Ennon. Vallis humilis corde signifcat, de quo in Cantico canticorum uox Christi loquitur dicens: Ego flos campi, id est ego decus mundi. Et lilium conuallium gloria uidelicet humilium.

[4] De campis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] Skip to [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Campis est terrarum planities. Dictus autem campus quod breuis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens et spacio suo porrectus et iacens. Vnde et Grece pedion dicitur, sumpsit autem nomen ex Greca aethimologia, cami enim Grece breue dicitur. Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. In camporum ergo nomine, aliquando scripturae diui#40b#nae exprimuntur, eo quod pastum congruentem fidelibus animabus, praebeant ut est illud in Psalmo: Et campi tui replebuntur ubertate. Aliquando uero equalitatem et placiditatem, morum designat, ut est illud Psalmistae: Gaudebant campi et omnia quae in eis sunt. Campos hic similiter in bono debemus accipere, quia illa plana dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur. Campos ergo dicit uiros iustitiae laude pollentes, non superbia tumidos, non asperos iracundiae sed mansueta lenitate plenissimos. Campus intellegitur mundus, eo quod sit patens de quo Abacuc propheta dicit: Exiit uerbum id est filius dei et misit in campum. Et in Psalmo scriptum est: Sicut posuit in Aegipto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. Taneos enim ciuitas est Aegipti ubi sunt facta prodigia quae leguntur. Signa utique fuerunt in Aegipto duris cordibus quasi caracteris inpressa uestigia. Prodigia uero quasi porro dicentia id est quae praefigurabantur esse uentura. Omnes enim illae plagae ad aliquam significantiam priscis temporibus cotgigerunt, merito ergo signa et prodigia sunt apellata quae in Aegipto facta monstrantur. Taneos humile mandatum diximus interpretari, quod in isto seculo necessarium nobis ac salutare cognoscitur, ubi humiles ac prostrati #41a# esse debemus qui ueniae semper suffragia postulamus. In contrariam uero partem campus accipitur, quando luxus uoluptatum et disciplinae laxamentum significat quia arta uia est quae ducit ad uitam. Lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem. #M367#

[5] De saltibus

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] Skip to [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Saltus sunt uasta et siluestria loca ubi arbores exiliunt in altum. Saltus uel silua mistice significat sterilitatem gentium, unde est illud Psalmistae: Tunc exultabunt omnia ligna siluarum ante faciem domini quoniam uenit. Ligna siluarum per se amaros et steriles inferunt fructus, sed cum fuerint in sita dulcissima ubertate pinguescunt. Sic gentes quae prius fuerant uelut ligna siluarum ad culturam frctiferam productae ante faciem domini magno sunt gaudio laetaturae, sed cum dicit omnia ligna illam partem uult intellegi quae inseri bonis operibus potuit ac mutari. Saltus populus aeclesiae ut in propheta: Qui habitant in deserto securi, dormient in saltibus. Saltus agri meridiani populis Iudaeorum, ut in Hiezechiel propheta: Ad saltum agri meridiani ecce ego succendam ignem in te et deuorabit omne lignum uiride et omne lignum aridum.

[6] De locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] Skip to [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Repperiuntur in diuinis libris nomina locorum quae etiam sine significatione mystica non sunt, sed nos de his omnibus quid tipice significent enarrare longum esse arbitramur, ideo nomina #41b#ipsorum tantum modo ponentes cum expositione historiae, ceterum misterium earundem prudenti lectori ad inuestigandum relinquimus.

Aenam euntibus Thannam, nunc desertus est locus, et proximus Thamne, Vico grandi qui situs est inter Eliam et Diospolim. Est et fons in supradicta Aena loco, unde et Aenam, id est fons nomen accepit, in quo stans idolum maxima illius regionis ueneratione coliter. Porro Ebrei adfirmant Aenam, non locum significare sed biuium ubi certo intuitu, necessarium sig ad unam e duabus uiis eligandam. Enam etiam interpretatur cor eorum. Areatat locus trans Iordanem in quo planxerunt, quondam Iacob tertio ab Hiericho lapide, duobus milibus ab Iordane qui nunc uocatur Bethagla, quod interpretatur locus giri eo quod ibi more plangentium circumierint in funere Iacob. Aelim castra sunt filiorum Israel, et locus in deserto, in quo XI fontes, et LXX palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit. Nam Elim interpretatur arietes fontes ut in Exodo legitur: Et uenerunt in Elim filii Israel, ubi erant XII fontes id est apostolorum doctrina. Aelus in deserto ubi filii Israel castra metati sunt. Aelus quoque interpretatur fermenta siue commisce.

Aseroht pars Heremi ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt. Habitauerunt autem quondam Euei #42a# in Aseroht, usque ad urbem Gazam, uerum haec loca non Aseroht, sed Aserim appellari Ebrei putant. Aseroht enim interpretatur atria uel uestibula. Asemona castra filiorum Israel in deserto. Nam Asemona interpretatur oseius ab osse, non ab ore. Aetherium pro quo Aquila et Simmachus explorato#M368#rum uiam interpretati sunt ubi aduersum Chananeum qui ab austro contra Israel erumperat in solitudine dimicatur. Areopoleos in quo et militum ex omni parte presidia, distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. Hic quondam Moabitarum fuit, et postea rex Seon Amorreorum iure belli eum obtinuit sed et terra filiorum Israel trans Iordanen incipiens ab Arnone usque ad montes Hermon et Libanum extenditur. Ar locus uel opidum Arnon, quod a LXX interpretibus per extensam uocalem er dicitur. Ar uero interpretatur suscitauit uel uigilia. Aesinion locus deserti denique et ipsum uocabulum incultam terram desertamque significat. Aroboht Moab ubi secundo numeratus est populus, quod aquila interpretatur humilia siue aequalia Moab. Abelsathim locus in deserto ad meridiem Moabitarum et interpretatur luctus litorum uel riparum.

Benaiacham in de#42b#serto castra filiorum Israel. Benacham enim interpretatur filius necessitatis. Beroht filiorum Iachim in deserto locus in quo obiit Aaron, et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petre in montis uertice. Beroth autem interpretatur putei. Bonos hoc est collis preputiorum locus in Gadgalis ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Hiericho lapide et ostenduntur usque hodie saxa quae de Iordane illuc translata scriptura commemorat. Bethdago locus, in quo duae tribus, Zabulon et Isachar habent confinia. Bethago quoque interpretatur domus festiuitatis eorum.

Chasbi ubi geminos Iudae filios Thamar edidit, ostenditur autem nunc locus desertus iuxta ad ollam in finibus Eleuteropoleos. Chaspi enim interpretatur calix inmensi siue immola mihi. De hoc quoque in libris Ebraicarum questionum plenius disputatum est. Emechachor quod interpretatur uallis Achor, id est tumulus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus iuxta Hiericho haud procul a Galgalis. Male ergo qui putat uallem Achior a nomine eius qui lapidatus est nuncupatum, cum ille Acheon dictus sit, et non Achior siue Achar. Fanuel locus in quo Iacob tota nocte conluctans Israhelis uocabulum meruit, iuxta torrentem #43a# Iacob. Fanuel autem interpretatur facies dei, ab eo quod ibi dominum uiderit.

Golgol quae et Galgal iuxta quem montes esse, scribuntur Garizim et Gebal. Galgalaum locus est iuxta Hiericho, errant igitur Samaritam qui iuxta Neopolim Garizim et Gebal montes ostendere uolunt eum illos iuxta Galgal esse scriptura testatur. Galgal autem interpretatur reuelatio. Golath maim locus qui interpretatur possessio aquae. Galioth locus ixuta Iordanen in tribu Beniamin ubi altare domino constituerunt filii Ruben. Galioth enim interpretatur reuelationes siue transmigratio.

Iroth locus deserti ad quem uenerunt filii Israel mare Rubrum transfretantes. Iroth ergo interpretatur longitudo. Ietabutha locus in deserto ubi torrentes aquarum demonstrantur. Ietabutha uero interpretatur bonitates siue declinauit ut ueniat. Lobon locus solitudinis trans Iordanen in quo #M369# Moyses Deuteronomium legit. Lobon autem interpretatur ingresus siue inuenientes.

Mara quod interpretatur amaritudo id est litoro legis. Est autem locus in quo aquas iacto ligno Moyses. In dulcem uertit saporem, unde legitur in Exodo uenerunt filii Israel in Miara et non poterant bibere aquam de myrra quia a mara erat. Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae cognominatus que est temptatio, ubi et Iesus aduersus Ama#43b#lech dimicat prope Faran. Rafadim quoque interpretatur laxe manus uel sanitas iuditii aut uisio oris sufficiens eis.

Scenae, id est tabernacula locus in quo habitauit Iacob, regressus de Mesopotamia qui lingua Hebraica apellatur Sochoth. Sior locus contra faciem Aegipti sed et hodie ostenditur uilla nomina Sior inter Eliam et Eleuteropolim in tribu Iuda, supra hoc in 5Libris Hebraicarum questionum plenius dicitur. Sior uero interpretatur paruulus, siue turbolentus. Selo in tribu Efraim in quo loca arca testamenti mansit, et tabernaculum domini usque ad tempora Samuelis. Est autem in decimo miliario Neaspoleos in regione Acrabitena. Sed et Iudae patriarchae filium Selom appellatum legimus. Selo enim interpraetatur uel dimissio eius aut peticio.

Abennezer quod interpretatur lapis adiutorii siue lapis auxiliator. Est autem locus unde tulerunt Philistim arcam testamenti inter Eliam et Ascalonem, iuxta uillam Bethsames. Asion Glaber in hoc loco classis Iosaphath in tempestatis adtrita est, fertur autem ipsa esse, Issia, haud procul ab Aila in Rubro Mari. Ahia in Assiriorum regione locus. Ahia quoque interpretatur uultur. #44a# Aelim puteus dimon et huius loci in eadem uisione Esaias recordatur. Acheldema hoc est ager sanguinis qui hodieque monstratur in Elia ad australem plagam montis Sion. Aenon iuxta Salim, ubi baptizabat Iohannes sicut in euangelio cata Iohannem scriptum est, et ostenditur nunc usque locus in octauo lapide Sciphopoleos, ad meridiem iuxta Salem et Iordanen, Enon autem interpretatur donauit mihi.

Baalthamar iuxta Gaba ubi filii Israhel aduersus tribum Beniamin iniere certamen. Et usque hodie Bethaamari in supradictis locis uiculis appellatur. Baalthamar autem interpretatur habens palmam. Bethear usque ad hunc locum populus Israhel fugientes, alienigenas persecutus est, appellans cum lapidem adiutorii. Nam Bethacar interpretatur domus agnitionis uel agni. Barasan ad quem locum Dauid praedae partem misit. Baurim locus ad quem usque prosecutus est, Michol filiam Saulis uir suus lacrimans. Baurim quippe interpretatur electi uel iuuenes.

Ergab ad quem locum Ionathan filius Saul ueru dirigit, militaribus iaculisse exercens pro quo aquila et Symmachus interpretati sunt #44b# lapidem. Esthama ad quem locum misit Dauid. Esthama #M370# enim interpretatur misericordia dei. Felmonialmoni quod Aquila interpretatur illum, uel istud Simmachus uero nescio quem locum. Theodotio illum locum Elmon.

Getha ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. Nunc uicus grandis uocatur Getham interpretatur antipatriam et iamniam, sed et alia uilla appellatur Gethim. Nam Getha interpretatur torcular eius humi uel fossa. Gallim unde fuit Falthi, qui post fugam Dauid Michol uxorem eius acceperat. Meminit huius loci et Esaias. Dicitur autem esse et quidam Accaron uicus qui uocatur Galla. Gallim quoque interpretatur loca palustria acerui. Gel locus in quo percussit Hieu rex Israhel. Ochoziam regem Iudaee iuxta Ieblaam. Ger autem interpretatur diuisio uel praecisio. Gethsemani locus in quo ante passionem saluator orauit. Est autem ad radices montis Oliueti, nunc aecclesia desuper aedificata. Nam Gethsemani interpretatur ualles pinguedinum. Golgotha locus Caluariae in quo saluator pro salute omnium crucifixus est. Et usque hodiae ostenditur in Eliam ad septentrionalem #45a# plagam montis Sion.

Nauioth locus in Rama ubi Dauid sedit. Et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum diximus. Nauioth autem interpretatur conspicuus uel sessio siue exclusio. Ramale pro quo Aquila interpretatur exaltabitur scriptum est. In Zacharia: Est autem et alius locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem de quo dicitur. Vox in rama audita est. Rama quoque interpretatur excelsa. Sophamoth ad quem locum misit Dauid Sophamoth interpretatur labium mortis.

Thelamage locus quo Abner misit ad Dauid, sed sciendum quod pro hoc uerbo Aquila interpretatur ex templo, Simmachus pro semetipso. Safaruaim de quibus locis Assirii transmigrantes habitauerunt in Samaria et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium meminit horum et Esaias. Thafeth legimus in Hieremia. Aram Thafeth est autem in suburbanis Eliae usque hodie locus qui sic uocatur iuxta piscinam fullonis et agrum Acheldema. Thafeth ergo interpretatur paruulus uenit. Thabath ubi pugnatum est aduersus Madian. Nam Thabath interpretatur bona excepto hoc nomine. Cetera que secuntur per adspirationem huius literae legenda sunt. Topheth in ualle filiorum Ennon ubi populus Israel simulacra ueneratur. Est autem locus in suburbanis #45b# Hierusalem. Topheth ergo interpretatur protectio oris siue Gehennae.

[7] De confragosis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] Skip to [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Confrages loca in qua undique uenti currunt ac sepe frangunt. ut Neuius ait: In montes ubi uenti frangebant locum.

[8] De lustris ferarum

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] Skip to [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Lustra obscura, latibula ferarum, et luporum cubilia sunt. Vnde et lupanaria lustra dicuntur per contrarietatem uidelicet, quia parum inlustrantur. Rupes significant superbiam, ut in Hieremia: onagri steterunt in rupibus. Antrum significat #M371# hominem peccatorem sicut in Iob pro zabulo: Commorabitur bestia in antro suo.

[9] De lucis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] Skip to [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Lucus est locus densis arboribus septus solo lucem detrahens. Potest et a conlucendo, crebris luminibus dici, quia ibi propter religionem gentilium cultum que fiebant. Luci ubi in diuinis libris leguntur errorem gentilium significant, quia ibidem sepius, idolis immolabant, ut est illud in propheta: Lucus dazmuz, hoc est adonidis, qui amasius erat ueneris ubi ipse ab errantibus quasi mortuus plangebatur.

[10] De desertis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] Skip to [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Deserta uocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur, ut sunt loca siluarum et montium contraria uberrimarum #46a# terrarum ubi sunt uberrimae glebae. Ponitur desertum aliquando pro Paradiso quem homo quando peccauit deseruit. Ut est illud in Euangelio: Quod homo qui habuit centum oues reliquit nonaginta nouem in deserto et abiit quaerere unam ouem quae perierat. Aliquando autem desertum significat indigentiam praesentis uitae, ut est illud Psalmiste: In deserto et in inuio, et in aquoso sic in sancto aparuit tibi. In deserto dicit hoc est inmundi istius indigentia et sterilitate ieiuna sequitur, et in inuio quia mundus in se nonhabet uiam, nisi dominum saluatorem, qui iter est caecorum et errantium rectitudo salutaris, addidit, et in aquoso id est sterili, atque infructuoso. Aquosum enim dicimus quod aquis abundans inruguis, in aquosum uero aridum atque infertile, ut merito eius anima nimia siccitate turescat, unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur. Aliquando Iudea desertum dicitur, propter infidelitatem uidelicet a domino spreta atque derelicta. Aliquando gentilitas de qua scriptum est: Letabitur deserta et inuia exultauit. Necnon et illud plures filii sunt desertae magis quam eius quae habuit uirum.

[11] De deuiis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] Skip to [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

#46b# Deuia sunt loca secreta et abdita quasi extra uiam, ipsa sunt et inuia inde et auiaria secreta loca et auia remota aut tantum adibilia auibus, illud unde est, in culta rubent auiaria bacis. Deuia enim errores hereticorum mistice significat, qui uiam ueritatis seruare neglegunt, et eius uestigia sequi nolunt, qui dixit. Ego sum uia ueritas et uita. Omnis enim qui iustitiae tramitem non seruat recte deuia transire dicitur.

[12] De amoenis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] Skip to [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Amena loca Varro dicta ait: Eo quod solum amorem prestant et ad se amanda alliciant uerius. Flaccus quod sine munere sint, nec quicquam his officia quasi amunia, hoc est sine fructu #M372# unde nullus fructus exsoluitur, unde etiam nihil prestantes inmunes uocantur.

[13] De apricis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] Skip to [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Apricis loca quae sola gaudent quasi APEUPIKHC, id est sine frigore, siue quod sint aperto caelo, opaca uero loca quasi operta caelo aprico contraria.

[14] De lubricis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] Skip to [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Lubricum dici locum eo quod ibi quis labitur et lubricum dicitur non quod labitur sed in quo labitur.

[15] De estiuis locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] Skip to [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Estiua sunt loca umbrosa quibus per aestatem uitant peccora solis ardorem statius #47a# et umbrosi patuere estiua licet. Amena autem et aprica loca species uirtutum possunt designare, ubi sol iustitiae splendet, et temperamentum bonae uitae consistit. E contrario uero lubrica loca uitia ualent significare, ubi gressus recte conuersationis non potest consistere, lubrica, enim pergit qui luxus saeculi sequitur. Et dilicias huius mundi atque dilicias habere inhianter appetit. In quibus omnibus casus uitae humanae proximus est et deceptio animarum certissima.

[16] De naualibus locis

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] Skip to [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Naualia sunt loca, ubi naues fabricantur hoc et textrinum uocatur. Statio est ubi ad tempus stant naues. Portus ubi hiemant. Inportunum autem in quo nullum refugium quasi nullus portus. Portus autem locus est ab accessu uentorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commertiis, hunc ueteres a baiolandis mercibus baias uocabant. Illa declinatione a baia baias ut a familia familias. Si autem naues spiritaliter aecclesias possunt significare, quae in salo istius mundi uersantur. Et fluctibus temptationum atque persecutionum tempestatibus quassantur. Non incongrue statio, uel portus nauium fidei firmitas potest accipi #47b# ubi tranquillitatem quietis sanctorum, animae inuenire desiderant. Vnde in Psalmo scriptum est: Et eduxit eos in portum uoluntatis eorum et de necessitatibus eorum liberauit eos. Ostendit dominum laborantibus solatium prestare. Solet enim post pericula labore fessis emergere, ut se gaudeant in genti clade liberatos. Quando ad portum coeperint uenire tutissimum. Portus enim a portandis nauibus dictus est, subiungitur. Repetita quidem sed nimis grata conclusio ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis.

[17] De litore

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] Skip to [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Litus est terra aquae et mari uicina, et dictum litus quia fluctu eliditur uel quod aqua alluitur. Cicero in Topicis: Litus est aqua fluctus eludit. Litus enim allegoricae aliquando significat finem saeculi. Ut est illud euangelicum ubi dicitur. Sagena domini #M373# pisces trahere ad litus, ubi boni pisces colliguntur in uasa, mali autem foras mittuntur. Aliquando autem per litus in inmortalitatis status signatur. Vnde legitur dominus in euangelio sedisse in litore et discipuli describuntur nauigio laborare. Post resurrectionem dominus in litore stetit qui ante resurrectionem suam coram discipu#48a#lis suis in fluctibus maris ambulauit, cuius rei ratio festinae cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi presens saeculum significat, quod se causarum tumultu et undis uitae corruptibilis inlidit. Quid per soliditatem litoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur, quia igitur discipuli adhuc fluctibus. Mortalis uitae inerant, in mari laborabant. Quia haec redemptor noster iam corruptionem carnis exesserat, post resurrectionem suam in litore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur dicens: Iam uobis in mari non appareo, quia uobiscum in perturbationibus fluctibus non sum.

[18] De specu

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] Skip to [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Specus est fossa sub terra qua perspici potest. Spelea Grece, spelunca Latine. Speluncae designant, corda peccatorum tenebrosa, ut in propheta: Et tenebrae super speluncas usque in aeternum. Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quem Greci paronia appellant, uel acherontea. Etiam Varro spiraculum dicit, huiuscemodi locum et spiracula ex eo dicuntur qua terra spiritum edit.

[19] De hiatu

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] Skip to [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Hiatus praeruptio terrae profunda quasi hiactus propriae autem hiatus est hominis oris apertio translata a feris. Quarum aui#48b#ditas oris ad apertione monstratur.

[20] De profundo

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] Skip to [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Profundum propriae quasi cuius porro sit fundus. Abusiue autem profundum uel sursum uel deorsum dicitur, ut mare ac terra caelumque profundum. Profundum aliquando significat secretum sapientiae, aliquando intimam conpunctionem cordis, aliquando uoracitatem peccatorum, aliqando inferni claustra. Profunditas ergo dicitur sapientiae diuinae ad cuius fundum, hoc est finem, nemo poterit pertingere. Conpunctionem uero cordis significat in illo Psalmistae ubi dicitur: De profundis clamaui ad te domine. De isto profundo gloriosas fudit lacrimas Petrus. De isto publicanus pectora culpanda tundebat, qui sic in altum uenerat peccatorum ut nec oculos leuaret ad caelum. De isto denique loco Ionas, tacitus uociferabat ad dominum, qui in uentre coeti positus, infernum uiuus intrauerat. Coetus enim prophetae oratorium fuit. Designat autem profundum uoracitatem peccatorum uel persecutionum. Vbi dicitur: Libera me ex odientibus me et de profundo aquarum, inferni autem claustra significat, ubi dicitur: Neque absorbeat me #M374# profundum neque urgeat super me puteus os suum.

[21] De baratro

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] Skip to [13.22] [13.23] [End]

Baratrum nimiae altitudinis nomen est et dictum est baratrum quasi uorago atra scilicet a profunditate.

[22] De erebi profunditate

Return to chapter headings
Go back to [13.1] [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] Skip to [End]

Erebus inferorum profunditas atque recessus.

#49a# [23] De loco cociti

Return to chapter headings
Skip to [13.2] [13.3] [13.4] [13.5] [13.6] [13.7] [13.8] [13.9] [13.10] [13.11] [13.12] [13.13] [13.14] [13.15] [13.16] [13.17] [13.18] [13.19] [13.20] [13.21] [13.22] [13.23] [End]

Cocitus locus inferi, de quo Iob ita loquitur. Dulcis fuit glareis cociti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Sapientes huius saeculi coziton fluuium esse apud inferos putauerunt, sed nos cognoscamus uoce beati uiri cozaton Grece dictum luctum infirmantium dici. Infirmantium utique qui uiriliter agere renuunt. Glareas uero lapillos fluminum appellare consueuimus, quos aqua defluens trahit, qui lapilli eos designant, qui suis uoluptatibus dediti, quasi semper a flumine adima trahuntur, quia suis cotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum postea lugeant. Dulcis autem ait, quia ad quanta uitiorum genera quoslibet antiquus hostis pertrahit, quasi tot suae dulcaedinis potus eos propinat. Bene ergo dicitur, dulcis fuit glareis cozati, quia amarus electis et suauis est reprobis. Et post se omnem homine trahit, et ante se innumerabiles, quia autem plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere. Cur autem prius dicitur, quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subiciuntur. Ratio namque expetit, ut prius quod minus est, et postea in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc plus fuit innumerabiles dixisse, quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis uitae carnales #49b# inuenerit, iugo suae dominationis astringit. Ante se enim innumerabiles traxit, quia per uim et adhuc amplius annorum curricula quamuis carnalis omnes trahere non potuit, multo plures sunt quos in tam longo tempore rapiendos inuenerit. Tartarus uel quia omnia illic turbata sunt YPTAPSIM aut quod est uerius APO TOTHCTIXHC, id est, a tremore frigoris, quod est a ligere et frigere scilicet, quia lucem soleque caret, quasi neque illic uapores sint, qui ex solis luce gignuntur. Neque flatus qui eiusdem montibus incitetur sed perpetuus stupor. Tartarizin enim horrere et tremere, apud Grecos legitur. Illic enim fletus est et stridor dentium. Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant, a ualle idolis consecrata; quae est, iuxta murum Hierusalem. Repleta olim cadaueribus mortuorum, ibi enim Hebrei filios suos immolauerunt demonibus, et appellabatur locus, ipse gehennon futuri ergo supplicii locus. Vbi peccatores cruciandi sunt, huius loci uocabulo designatur. Duplicem autem #M375# esse gehennam ignis et frigoris. Inferus appellatur eo quod infra sit, sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant. Inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Vnde et Greca lingua origo nominis quo appellatur inferus.#50a# Ex eo quod nihil suaue #M376# habeat resonare perhibetur, sicut autem cor animalis in medio est. Ita et infernis in medio terrae esse perhibetur. Vnde et in euangelio legimus in corde terrae philosphi autem dicunt, quod inferi pro eo dicuntur quod animae hinc illuc feruntur.

EXPLICIT LIBER XIII


Return to
beginning of Book 13....
Go to Book 14....
Select a new book....
Return to Rabanus home page