Book 11


Select a chapter:
11.1 De diuersitate aquarum
11.2 De mari
11.3 De oceano
11.4 De mediterraneo
11.5 De rubro mari
11.6 De abysso
11.7 De estibus uel fretis
11.8 De lacis et stagnis
11.9 De fontibus
11.10 De fluminis
11.11 De torrentibus
11.12 De puteis
11.13 De gurgitibus
11.14 De pluuiis
11.15 De gutta
11.16 De niue
11.17 De glacie
11.18 De pruina et grandina
11.19 De rore
11.20 De nebula
11.21 De diluuiis
Select another book

#M309#INCIPIT LIBER UNDECIMUS

[1] #M436b# De diuersitate aquarum

Return to chapter headings
Skip to [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] End

Aquarum naturae diuersitas multa est, aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes, de quo historici plura narrasse reperiuntur. Nam ut ferunt iuxta Romam albulae aquae uulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum uulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora uelut oleo nitescunt. Zaeme fons in Africa canoras uoces facit. Ex clinatorio lacu Italiae qui biberint uini tedium habent. In Cio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boetia duo fontes alter memoriam alter obliuionem afferat. Cizici fons amorem ueneris tollit. Boetiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exirdescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum, et uirorum insaniam abolere dicuntur. In Aethipiae fonte rubro qui biberit limphaticus fit. Lethnus fons Archadiae ab ortus fieri non patitur. In Si#437a#cilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thesalia duo sunt flumina ex uno bibentes oues nigras fieri, ex altero albas ex utroque uarias. Clitumnus lacus in Umbria maximos boues gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asfaltitae lacu Iudeae nihil mergi potest quicquid animam habet. In Indis Sidem uocari stagnum in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Alce lacu per Poscidamum omnia fluitant nihil mergitur. Marsidae fons in Frigia saxa gerit. In Achaia aqua profluit e saxis. Styx appellata quod ilico potata interficit. Celoconium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Affrica circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit. Fauillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumea quater in anno colorem mutare dicitur, id est puluerulentum, sangineum, uiridem, et limpi#437b#dum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. In Trogoditis lacus est ter Indie fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis sed incertis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam riuus sabbatis omnibus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt, nam cecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur, accensae accenduntur extinctae. Aput Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. Iam #M310# uero in multis locis aquae manant per petim feruentes, tanta ui ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent, ita que cum per uenas calentes aqua frigida uenit uicino sulphuris calore contacta excandescit. Nec talis aborigine effluit, sed permutatur dum uenit. Sulphur enim a lumen que secum ferunt, aquae #438a# utramque materiem igne plenam inimisque montibus incalescentem.

Diuersae enim species aquarum diuersos effectus habentes congruas significationes in scripturis ubi necesse est exprimere possunt, illarum rerum enim quae in scripturis inueniuntur conuenit ut significationes diligenter exquirantur, quae autem alias non est necesse exponi. Aquae in scriptura sacra aliquando spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam prauam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti spiritus infusio designatur, sicut in euangelio dicitur: Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Vbi eangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum, rursum per aquam sanctam scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potauit eos. #438b# Per aquam quoque praua scientia appellari solet, sicut aput Salamonem mulier quae typum hereseos tenet callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtiuae dulciores sunt. Aquarum ergo nomine non numquam solent tribulationes intellegi, sicut per Psalmistam dicitur: Saluum me fac deus quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. Per aquam populi designantur, sicut per Iohannem dicitur: Aquae uero sunt populi, per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas. Et per Psalmistam dicitur: Vox domini super aquas. Aquae sunt angeli ut quidam uolunt ut est illud Psalmo: Et aquae quae super caelos sunt, laudent nomen domini. Aquae gentes sunt, ut in Apocalipsi: Aquas quas uidisti populi sunt et gentes. Aqua dominus Iesus Christus eo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut in #438a# Hieremia: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae. Et in Psalmo: Sicut aqua effusus sum. Aqua fluenta diui#M311#nae predicationis, ut in Esaia: Dedi in deserto aquas id est in populo. Aqua sanctorum obscura predicatio, ut in Psalmo: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et alibi a multitudine sonitus aquarum uocem dederunt nubes. Aqua baptismus, ut in Esaia: Omnes sitientes uenite ad aquas. Et in Ezechiele: Effundam super uos aquam mundam. Item ibi et ecce aqua de latere dextro egrediebatur id est domini Iesu Christi. Aqua effusio lacrimarum ut quidam uolunt. In Iob: Silotus fuero quasi aquis niuis. Aqua doctrina iusti, ut in Salomone: Aqua profunda uerba ex ore uiri. Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna. Aqua caritas a quibusdam putatur, ut in Psalmo: Qui tegit in aquis superiora eius, id est caelum diuinae scripturae quia secundum euangelium in duobus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae. Aquae persecutionis huius mundi ut in Iob: #439b# Numquid eleuabis in nebula uocem tuam, et impetus aquarum operiet te. Aquae temptationes diaboli ut in Psalmo, probauite ad aquas contradictionis. Aquae baptismum hereticorum, ut in Psalmo: Libera me de aquis multis. Aquae multiplicatio peccatorum, ut in Psalmo: Misit exalto et accepit me et assumpsit me de aquis multis. Aqua dogma hereticorum, ut in Salomone: Aquae furtiuae dulciores sunt. Et in Esaia: Caupones tui miscent aquam uino. Aqua inmoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittit aquam id est linguam caput est iurgiorum. Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra quae non satiabitur aqua id est caro hominis quae non expletur luxuria. Et in euangelio pro quodam lunatico dicitur, saepe cadet in ignem, crebro autem in aquam.

[2] De mari

Return to chapter headings
Go back to [11.1] Skip to [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] End

Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum siue salsae, siue dulces abusiuae maria #440# nuncupantur, iuxta illud, et congregationes aquarum uocauit maria. Propriae autem mare appellatum, eo quod aquae eius amarae sint. Ideo autem mare incrementum non capere, cum quoniam omnia flumina omnes fontes recipiat haec causa est, partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat. Deinde quod a mara aqua dulce fluentum consumat, uel quod ipse nubes multum aquarum ad se trahant, siue quod illum partim auferant. Venti, partim sol exsiccet, postremum quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus et ad caput amnium fontes que reuolutus currat. Hinc et in Aeclesiaste scriptum est: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeant flumina reuertuntur ut iterum fluant, ubi metaphoricae aquae nomine flumina homines intelleguntur, qui in terram unde supernici sunt re#M312#uertuntur, sed terra eorum #440b# multitudine non impletur.

[3] De oceano

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] Skip to [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] End

Oceanum Greci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem, item quia ut caelum purpureo colore nitet. Oceanus quasi cianeus. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternis que aestibus accedit atque recedit, respirantibus enim in profundum uentis aut reuomit maria aut resoluit.

[4] De mediterraneo

Return to chapter headings
[11.1] [11.2] [11.3] Skip to [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Mare magnum est quod ab occasu ex oceano fluit et in meridiem uergit. Deinde ad septentrionem tendit, quod inde magnum appellatur, quia cetera maria in comparatione eius minora sunt, iste est et mediterraneus, quia per mediam terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Affricam Asiamque disterminans.

[5] De rubro mari

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] Skip to [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Rubrum autem mare uocatum eo quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem uidetur ostendere, sed uicinis litoribus uitiatur gurges atque infecitur, quia omnis ter#441a#ra quae circumstat pelago rubra est, et sanguineo colori proxima. Ideo que inde mineum acutis simum cernitur, et alii colores quibus pictura uariatur, ergo cum terra hanc habeat naturam fluctibus sub inde diluitur, et quicquid adhaesum est in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inueniuntur. Lapillus enim eius modi humoin uolutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris, hoc mare in duos sinus scinditur, et is qui ab oriente est Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter uero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.

Mare autem iuxta allegoriam aut baptismum significat, aut mundanam sapientiam aut saeculum presens aestuans undis persecutionum, aut peccatores fluctibus uitiorum tumultuantes. Nam mare baptismum significat, ut est illud apostoli, omnes baptizati sunt in nube et in mari, ubi uerus Pharao cum exercitu suo submergitur, et uerus Israhelita persequente hoste #441b# liberatur. Item mare baptismum significat, ut in Apocalipsi: Et ante sedem tamquam mare uitreum, huius baptismi mare illud aereum figuram habuit quod Salomon in templo domini fecit. Item mare scriptura diuina est, propter in aestimabilem eius scientiam, ut in Ezechiele: Et uisio earum id est rotarum sicut uisio maris. Item mare orientale populus Iudaeorum. Mare nouissimum populus gentium, unde legitur in Zacharia propter aquam baptismi dicitur: Medium earum ad mare nouissimum. Nam mare mundanam sapientiam designat, ut est illud in Psalmo: Volucres caeli, et pisces maris qui per ambulant semitas maris. Pisces uero maris #M313# philosophos fortasse significat, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant, nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capiunt rete misso uenas rerum ratione humana assiduo labore perquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum non uacat, quod hic posuit maris propter eos qui #442a# sibi uidentur esse sapientes. Item mare praesens saeculum significat, ut est illud in euangelio: Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare. Et in Abbacuc: Misisti equos tuos in mare, id est apostolos turbantes aquas multas id est gentes. Item mare desertum praesens mundus est, ut in Esaia: Onus maris deserti. Rursum mare gentium populus est, ut in Psalterio: Propterea non timebimus dum conturbabitur terra et transferuntur montes id est apostoli, in cor maris. Et in euangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obediret uobis. In hoc etiam mare diabolicae sine numero serpere probantur insidiae malitiae que demonum uelut quibusdam fluctibus animarum uoluntas instabilis commouetur, ut est illud Psalmistae: Hoc mare magnum et spatiosum illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla et magna illic naues pertransibunt, draco iste quem formasti ad inluden#442bdum ei. Mare spatiosum enim ipsae reddunt dum naufragare conpellunt, quia dubium non est illum undas in manissimas pati qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat acredeat. Sed isti spiritus innumerabiles nobis a deo conprehensi sunt, qui arenam maris et pluuiarum guttas enumerat, et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate non qualitate ea diffiniunt.

Denique de eis dicitur, animalia pusilla et magna, quoniam inter ipsos et maiores esse nequitia, probantur omni modis, et minores, illic in mundo scilicet quem superius dixit mare. Naues autem merito significantur aeclesiae quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis euadunt, portantes populos qui signo fidei crediderunt, ubi et draco malignus et pestifer inhabitat qui inluditur ab angelis dei per iustissimas increpationes, uel etiam et a fidelibus uiris dum incentiua uitiorum #443a# eius detestabili errore refugiunt. Nam quod mare peccatores significet ostendit psalmista dicens: Mare uidit et fugit Iordanis conuersus est retrorsum. Mare frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuantur. Iordanem uero pro quolibet flumine debemus accipere, qui uariis desideriis homines rapiunt et in mare illud magnum nefanda precipitatione deducunt. Ista enim duo quae genus humanum diuersa delectatione rapiebant, aduentum domini respecto a suis consuetudinibus retrorsum precipitata redierunt.

Cor maris hominum corda ut in Psalmo: Transferentur montes in cor maris. Cor maris eo quod #M314# in medio mundo sita esse dicatur, unde in libro Hesdrae pro saluatore dicitur: Vidi uirum ascendentem de corde maris. Et in Ezechiele: O Tyre quae sita es in corde maris. Profundum maris sempiterna damnatio ut in euangelio: Expedit ei ut sus#443b#pendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Lingua maris Aegypti philosophia huius mundi, ut in Esaia: Et siccauit dominus linguam maris Aegypti. Litus maris finis mundi, ut in Euangelio et secus litus sedentes elegerunt bonos inuasa malos autem foras miserunt.

Oceanum autem qui circuit orbem terrae maris nomine uocatum illa sententia beati Iob denotat, qua ait: Numquid mare ego sum aut coetus quia circumdedisti me carcere. Coetum mergo cosmographi maxime in oceani profunditate conuersari dicunt, cuius sententiae talis esse potest sensus. Quod mare allegoricae mundum dixerit, et coetum diabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur, in illius etiam conclusione ipse damnandus sit. Carcerem ergo pro cruciatibus poni saepe legimus, quia ad carcerem omnes pertinent poenae. Pro omnibus ergo malis quae patiebatur beatus Iob ipsam domum tormentorum nominauit, #444a# ueluti sicadem domum fuisset inclusus. Mare ergo Rubrum siue baptismi significat sacramentum, seu etiam saeculi istius fluentum ac turbidum statum, per quem sancti transeunt inlaesi, et peccatores obruuntur examine diuini iudicii. De quo legitur in Psalmo: Qui diuisit mare rubrum in diuisiones, et eduxit Israel per medium eius, et execussit Pharaonem et exercitum eius in mare Rubrum.

Priscae auctoritatis uiri mare rubrum in duodecim diuisiones dixerunt esse partitum quantas tribus fuisse Iudaeorum meorum hic plurari numero positum est in diuisiones ne putaremur mare rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritaliter congruenter aduerti. Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas quam multis duiusionibus transimus, quando conuersi ad terram uiuentium domini munere festinamus. Aliter enim per elemosinas, aliter per assiduam supplicationem. Aliter per uirginitatem, aliter per excellen#444b#simam caritatem sic multis diuisionibus per saeculi huius mare transitur ad dominum, qui diabolum cum ministris suis in fontem salutis excutit, quando eum a nobis potentiae suae uirtute remouerit, excutit autem dixit tamquam puluerem proicit ut de hac celeritate et uirtutem diuinitatis ostenderet et illos terrenas sordes esse monstraret.

[6] De abysso

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] Skip to [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Abissus profunditas est aquarum inpenetrabilis, siue speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt, uel qui et occulte subtereunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae siue torrentes per occultas uenas ad matricem abyssum reuertuntur. Abissus intellegitur profunditas scripturarum, #M315# ut est illud in Psalmo: Abyssus abyssum inuocat, id est uetus testamentum nouum annuntiat, et nouum uetus in testimonium uocat, in uoce cataractarum tuarum, hoc est in praedicatione sanctorum. Item abyssus aquae #445a# inmensitas est ut in Genesi legitur, erupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus ineffabilia iudicia dei designat, ut hoc est iudicia tua abyssus multa. Item abyssus infernum significat, ut apostolus ait: Aut quis descendit in abyssum id est Christum a mortuis reducere. Item abyssus corda hominum denotat facinoribus tenebrosa ut est illud beati Iob: Abyssus dicet non est in me, et mare loquetur non est mecum, nec non et abyssus superstitiosis atque persecutoribus aeclesiae comparatur, quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt, ut non solum mediocres homines sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos uiros atque eminentissimos tormentis corporum obruere uiderentur, ut est illud in Psalmo: Abyssus sicut pallium amictus eius et super montes stabunt aquae. Item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, ut in Amos: Vocauit iudicium dominus, et denorauit abyssum multam. #445b# Abyssus damnatio peccatorum sempiterna, ut in Iob: Aestimauit abyssum quasi senescentem id est diabolus per ministros suos putabit quod poena impiorum finem habitura sit. Abyssus infernus, ut in Euangelio et deprecabantur eum spiritus id est demones ne in abyssum eos mitteret.

[7] De estibus uel fretis

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] Skip to [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Estus ad oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus, uel secessus, id est in quietudo unde et aestuaria dicuntur per quae mare uicissim tam acceedit quam recedit. Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferueat. Nam fretum est angustum et quasi feruens mare abundarum feruore nominatum. Iuxta allegoriam aestuat mundus undis persecutionum et per uaria loca aut accidit aut recedit. Feruet etiam odiis, et tumultus excitat, nec umquam perfectae tranquillitatis habere ualet statum, unde et in Euangelio legitur: Iussisse dominum ascendere #446a# discipulos suos in nauiculam et precedere eum transfretum donec dimitteret turbas, ipsos que in remigando laborare propter contrarium uentum. Quod mysticae labores uarios aeclesiae sanctae designat, quae inter undas saeculi aduersantes et inmundorum flatus spirituum ad quietem patriae caelestis quasi ad fidem litoris stationem, peruenire conatur. Sed prius non cessat uentus quam saluator ascendit in nauem, quia in quocumque corde deus per gratiam sui adest amoris, mox uniuersa uitiorum et aduersantis mundi siue spirituum malignorum bella compressa quiescunt.

#M316# [8] De lacis et stagnis

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] Skip to [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Sunt autem et quaedam maria quae non miscentur oceani fluctibus aut mari magno, et dicuntur lacus et stagna. Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur, nec miscetur fluctibus, ut lacus Asfalti, ut lacus Benacus, et caeteri quos Greci #446b# limen id est stagnos uocant. Nam fontes labuntur in fluuios, flumina in freta discurrunt. Lacus stat in loco nec profluit, et dictus lacus quasi aquae locus. Lacus autem idem stagnus ubi inmensa aqua conuenit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet nec decurrat.

Lacus Asfalti idem et mare mortuum uocatum propter quod nihil gignit uiuum, nihil recipit ex genere uiuentium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aues, sed et quaecumque uiuentia mergenda temptaueris, quaecumque arte dimersa statim resiliunt. Et quamuis uehementur inlisacon festim excutiuntur, sed neque uentis mouetur, resistentetur binibus bitumine quo aqua omnis stagnatur, neque nauigationis patiens est, quia omnia uita carentia in profundum merguntur, nec materiem ullam sustinet, nisi quae bitumine illustrantur. Lucernam accen#447a#sam ferunt super natare, extincto demergi lumine, hoc et mare salinarum dicitur, siue lacus Asfalti id est bituminis. Et est in Iudaea inter Hiericho et Zoran longitudo eius usque ad Zoaros Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta, latitudo stadiis centum L usque ad uicinia Sodomorum.

Stagna philosophiam huius mundi significat, ut in Esaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Mystice autem mare mortuum quod nihil gignit uiuum, nihil recipit ex genere uiuentium sed omnia uitae carentia in profundum mergit, et terrae Sodomorum atque Gomorrae imminet, quas ciuitates ignem et sulphurem de caelo pluens subuertit, significat presentis saeculi peruersitatem, ubi diabolus in perditis regnat, et cum his qui in deo uita uiuunt nullo consortio iungitur, sed uera uita carentes in profundum mergit inferni. In sulphure foetor carnis et per igne ardor desiderii carnalis exprimitur. #447b# Sulphur quippe foeto rem habet, ignis ardorem, qui itaque ad peruersa desideria ex carnis phoetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent et igne, quatinus ex iusta poena discerent, ex iniusto desiderio quid fecissent.

Lacus Tiberi adis ab obpido Tiberiadi uocatus quod Herodes quondam in honore Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodammodo efficatior. Gennesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur. Crispantibus aquis auram non uentis sed de seipso sibi excreans, unde et Gennesar dicitur Greco uocabulo quasi generans sibi auram. Denique diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde et purior haustus eius et ad potandum dulcis et habitabilis. Denique siscierimus #448a# quid in Latina lingua resonet Gennesar intellegeremus quomodo Iesus per typum apostolorum et nauis aeclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad litus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. Interpretatur autem Gennesar, ortus principium, ut in libro de Nominibus Ebraicis inuenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas quando paradidi per Christum nobis restituetur hereditas, ac primae stolae reddetur iocunditas. Lacus enim generali uocabulo aut pro inferno ponitur, aut pro sepultura foueali, aut istius mundi profundissima calamitate, dicitur enim inde lacus quod sub ipsa terra laceat. Nam lacus pro inferno notatur, ut est illud Psalmistae: Posuerunt me in lacum inferiorem in tenebras et umbram mortis, sic et in illo testimonio Zachariae prophetae, quo ad ipsum dominum ait: In sanguine testamenti tui eduxisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua, quod ita #448b# intellegitur, in sanguine passionis tuae o Saluator eos qui uincti incarcere tenebantur inferni in quo non est ulla misericordia tua clementia liberasti. Item lacus pro sepultura ponitur, ut est illud Psalmista: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, culpat eos qui putabant dominum saluatorem mortuum fuisse communiter et illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparare. Rursum in laci nomine profundissima calamitas istius mundi exprimitur, ut est illud ad te domine clamaui deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum. Lacus enim saeculum, hoc est, quod quasi delectabile ac tranquillum creditur, sed quas profunditates et mensuras habeat ignoratur. Lacus dolor uel lapsus in mortem ut in Psalmo: Lacum aperuit et effodit eum, et alibi, laqueos parauerit pedibus meis. Lacuna heretici ut in propheta, qui faciebant lacunas ad capiendos piscos.

[9] De fontibus

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] Skip to [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Nastho nomen est fontis in tribu #449a# Beniamin et interpretatur conuersio generationis. Rogel nomen est fontis in tribu Beniamin et interpretatur deorsum ferens. Sames fons est in tribu Beniamin et interpretatur sol. Areht fons aput quem Gedeon castra metatus est, interpretatur artifex, et merito quia ibi domini mandato probabatur populus iuxta aquas qui cum Gedeone pugnaturus erat. Fons quoque aut dominum Christum mysticae significat, aut gratiam spiritus sancti, aut baptismi lauacrum aut originem uirtutum. Nam Christum significat, in eo quod in Genesi legitur fontem esse in medio Paradisi unde quattuor flumina procedebant, hoc est iiii euangelia de fonte salutaris procedentia ad inrigationem generis humani. Item fons spiritus sancti gratia designat, in eo quod dominus dicit in Euangelio: Qui biberit #M318# aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Baptismi uero sacramentum ostendit illud Zachariae prophetae quo ait: In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus #449b# Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. Hic fons de domo dei egrediens fertur ad aeclesiam et ad scientiam scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua baptismatis nostra nobis peccata donentur, nihil inmundius menstruatae quae quicquid attigerit inmundum facit et iniustum, sordes Christi abluuntur baptismate.

Fons saluator ut in Hieremi: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae. Fons baptismum in Iohel, et fons de domo domini egredietur, et inrigabit omnem terram, et in aliam partem ut in propheta: Desiccabitur fluuius a fonte suo. Fontes sancti predicatores, ut in Esaia: Haurietis aquas in gaudio de fontibus saluatoris. Et in aliam partem per Iohel: Sed et bestia e agri suspexerunt ad te quia exsiccatae suis fontes aquarum. Fontes heretici in aepistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua. Fons origo generis humani in Salomone, antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat uitta aurea et conteratur ydria super fontem id est caro hominis per mortem. #450a# Fons igitur originem uirtutum significat, in illo Psalmistae: Quoniam aput te est fons uitae et inlumine tuo uidebimus lumen Christo domino dicit quoniam aput te est fons uitae id est initium omnium bonorum et origo uirtutum, unde perfectissime complemur quando aliquod munus ab eius pietate suscipimus. Similiter et illud intellegendum est, qui emittit fontes in conuallibus inter medium montium pertransibunt aquae, quia omnipotens deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat, qui loco hic conuallium ponuntur, et aquae diuinae ibi semper exestuant, quae inter medium montium hoc est superborum hereticorum sine aliquo fructu pertransibunt.

[10] De fluminis

Return to chapter headings
[11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] Skip to [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Fluuius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus, propriae autem flumen aqua ipsa. Fluuius cursus aquae, prior autem flumen quam fluuius, id est prior aqua, quam decursus. Duo sunt autem fluminum genera, unum torrens, alterum uiuum, #450b# de quo Virgilius: Donec me flumine uiuo abluero. Torrens est aqua ueniens cum impetu. Dictus autem torrens, quia pluuia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. Allegoria fluuii seu fluminis, aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam uertitur. In bonam partem flumina accipiuntur, ubi saluator dicit: Qui in me credit flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, id est gratiae spiritales, de cordis secreto emanant. Sic et illud intellegendum est fluminis impetus, hoc est gratia spiritus sancti. Laetificat ciuitatem dei, id est aeclesiam dei. Et alibi: #M319# flumen dei repletum est aqua. Similiter et illud Psalmistae ubi ait: Excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Excelsa uero et fluctus, ad scripturas sacras competenter aptamus, ipsae sunt enim quas superius abyssus uocauit, ubi et parabolarum quidam fluctus alludit. Et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescit. Haec ergo supra se dicit transisse iustus, quia in eorum notitia aui#451a#dus se perscrutator inmerserat. Aliquando autem flumina significant apostolorum et euangelistarum doctrinam cum bonis operibus, ut est illud: Eleuauerunt flumina uoces suas, et flumina plaudent manibus in id ipsum. Item in Esaia ponam flumina in insulas.

In contrariam uero partem flumina ponuntur, quando saeculi istius turbidum cursum, et peccatorum inundationem significat, ut est illud: Super flumina Babilonis illic sedimus et fleuimus. Contemplandum autem quod non dicit in fluminibus, sed super flumina. Nam qui adhuc in fluminibus, isti sunt qui peccatorum inundatione rapiuntur. Qui uero super ripas salui sedent, iam ab illis fluctibus diuino munere sunt liberati. Vnde de sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pede hoc est mundi huius turbida fluenta, per gratiam Christi securo uirtutum transibunt gressu ad futuram patriam ubi gaudii nostri est et salutis aeternae origo preparata. Flumina impetus #451b# persecutionis, in Canticis canticorum: Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, ne flumina obruerent illam. Flumen philosophia huius mundi, uel dogma hereticorum. In Psalmo: Tu exsiccasti flumina aethan, qui interpretatur fortis id est diabolus, de quo in Euangelio dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, et cetera. Item alio modo in Iob: Absorbebit fluuium et non mirabitur, et habebit fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Fluuii nomine humani generis de cursio designatur, quae uelut a fontis sui origine nascendo surgit, et quae ad ima defluens moriendo pertransit. Iordanis autem appellatione, baptizati signantur, quasi ergo diceret ante mundi redemptorem. Mundum Vehemoth non miratus absorbuit, sed quod est acrius, etiam post redemptoris aduentum, quosdam qui baptizati sunt degluttire se posse confidit.

Quidam autem fluuiorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus #452a# nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur. Geon fluuius de Paradiso exiens, atque uniuersam Aethipoiam cingens, uocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget. Ge enim Grece, Latine terram significat. Hic aput Aegyptios Nilus uocatur, propter limum quem trahit qui efficit fecunditatem, unde et Nilus dilectus est, quasi NIAMUAON. Nam antea Nilus Latine melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem uersus, excipitur Aegipto ubi aquilonis flatibus repercussus, aquis retro luctantibus. Intumescit, et undationem Aegypti facit. #M320# Ganges fluuius, quem Phison sancta scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison id est caterua, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis impletur, et efficitur unus. Ganges autem uocatus a Gangaro rege Indiae, fertur autem Nili modo exaltari, et super #452b# orientis terras erumpere. Tigris fluuius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, et pergens contra Assirios, et post multos circuitus in Mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine, propter uelocitatem instar bestiae tigridis nimia pernicitate currentis. Eufrates fluuius Mesopotamiae de Paradiso exoriens copiossimus gemmis, qui per Mediam Babiloniam influit. Hic a frugibus uel ab ubertate nomen accepit. Nam Ebraice Eufrata fertilius interpretatur.

Mysticae autem hi quattuor fluuii, ut supra dictum est, iiii euangelia significant. Quae quattuor euangelistae conscripserunt. Nam Geon fluuius quin interpretatur pectus, siue praeruptum, significat euangelium Mathei, quod primum conscriptum est, ab ipso auctore Ebraica lingua et a genealogiis saluatoris incipiens, breuiter natiuitatem domini notat, magorumque aduentum ad ipsum saluatorem, et paruulorum ab Herode occisionem, post#453a#ea baptismum eius commemorans, et in deserto ieiunium, atque temptationes quibus a diabolo temptatus est, mox ad praedicationem euangelii, et miraculorum factorum transit, sicque ad passionem eius perueniens, resurrexisse eum a mortuis ostendit, et discipulis in Galilea apparuisse et ad praedicationem euangelii eos misisse, et terram Aethiopiae et spiritais Aegypti uiui fluentis dogmatum inrigat, quatinus fructum fidei et bonorum operum proferat. Vnde et ipse euangelista in aecclesiastica historia describitur, in Aethiopiae partibus ipsum euangelium predicasse, et martirio consummatus esse. Ganges uero hoc est Fison, qui interpretatur caterua, siue oris mutatio, significat euangelium Marci, quod de genealogia saluatoris secundum carnem parum narrat. De predicatione autem eius et de miraculis cateruatim, quae ceteri euangelistae plenius narrant, in unum codicem colligit, et sic ad passionem Christi perueni#453b#ens resurrectionemque a mortuis in caelum eum ascendisse. Et apostolos post ascensionem eius mundo praedicasse demonstrat. Tigris quoque bene potest conuenire euangelio Lucae qui primum a sacerdotio Zachariae, et de natiuitate Iohannis incipiens. Annuntiationem angeli ad Mariam uirginem, et natiuitatem saluatoris consequenter enuntiat, sicque genealogiam eius circa baptismatis narrationem commemorans transit ad exponendam praedicationem eius, et miraculorum facturam, et uelociter transcurrens omnia atque passionem domini et resurrectionem disscribens eum ascendisse ad caelos, discipulosque dominum conlaudasse in templo breuiter et succincte omnia conprehendit. Eufrates enim fluuius qui interpretatur frugifer, siue crescens optime conuenit euangelio Iohannis, qui de diuina genera#M321#tione saluatoris inchoans, maxime ea quae ad diuinam eius naturam exponenda pertinebant #454a# disscripsit. Et sic terram aeclesie ad germen spiritale et fructum uirtutum proferendum irrigauit scientiae que spiritalis illi opes contulit.

Iordanis fluuius aduobus fontibus nominatur, quorum alter uocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alueum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte et diuidit Iudaeam et Arabiam, qui per multos circuitus iuxta Hiericho minare mortuum influit. Misticae autem Iordanis, qui interpretatur descensio eorum, et in quo saluator baptizatus est, baptismi gratiam significat. Ubi deponere debemus ueterem hominem cum actibus suis, et induere nouum qui secundum deum creatus est, iniustitia et sanctitate ueritatis, ubi et descendere de superbia diabolica debemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christi participes esse. Triplicem ergo ob causam, saluator ab Iohanne accepit baptismum, primum ut quia homo natus erat, #454b# omnem iustitiam et humilitatem legis impleret. Secundo ut baptismate suo Iohannis baptisma comprobaret. Tertio ut Iordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae spiritus sancti in lauacro credentium monstraret aduentum. Quod autem in Hiesu Naue scriptum est: Ubi de transitu filiorum Israel, per Iordanis alueum commemoratur quod sacerdotes qui portabant arcam foederis domini, cum posuerint uestigia pedum suorum in aquis Iordanis. Aquae quae inferiores sunt decurrerent, atque deficerent, quae autem desuper uenerunt in multa mole consisterent. Illa pars hominum qui post quam sanctam baptisma consequuntur seipsos rursus ad negotia saeculi, et inlecebras libidinum tradunt, et cum auaritia salsum poculum bibunt, in ea parte aquarum designatur, quae in mare profluit, atque in salsis fluctibus deperiit. Pars uero illa quae cum stabilitate permanet, et dulcedinem suam seruat, designat eos qui acceptum dei #455a# munus, indeclinabiliter tenent.

Iaboc fluuius est, et interpretatur arena uel luctamen, quo transmisso luctatus Iacob aduersus eum qui sibi apparuerat uocatus est Israel. Fluit autem inter Ammaum hoc est Philadelphiam, et Garasan, in quarto eius miliario, et ultra procedens, Iordani fluuio commiscetur. Luctamen autem uiri qui cum Iacob luctabantur iuxta allegoriam significat passionem Christi. Vbi uisus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est in corporis sui sobole praeualuisse deo. Et quasi cum infirmo, ita cum in carne eius luctamen inire. Et inualescere in passione eius, sicut scriptum est, cum diceret crucifige. Iuxta tropologiam uero Iacob qui cum angelo contendit, unius cuiusque perfecti uiri, et in contemplatione positi animam exprimit, quia uidelicet anima cum contemplari deum nititur, uelut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intellegendo et sentiendo deincircum scripto lumine aliquid #455b# degustat.

Ella, Aber, Gozam, #M322# nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captiuus ductus est Israel. Ella interpretatur infirmitas. Et Aber interpretatur liuor aut uulnus. Et Gozam tonsio eorum interpretatur, quod significare potest eorum lesionem, qui de terra aeclesiae educti in uoluptatibus seculi uiuunt, ubi diuersa uulnera uitiorum patiuntur. Abana fluuius Damasci, et interpretatur lapides eius, designans duritiam sterilitatis prauorum, qui uirtutum gignere nesciunt fructum. Chobar fluuius iuxta quem Ezechiel propheta positus uisionem uidit interpretatur grauitudo. Ezechiel uero fortitudo dei. Venit ergo Ezechiel iuxta fluuium Chobar, quia fortitudo dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est, peccatorum suorum pondera portanti generi humano quod abortu suo cottidiae defluit ad mortem. Fons autem siue natatoria Siloa ad radicem montis Sion, ut supra dictum est, non iugibus #456a# aquis, sed et incertis horis diebus que ebullit. Significat baptismi sacramentum, unde dominus caeci nati oculus sputo cum luto mixto, de super liniens dicit ei: Vade et laua te in natatoria Siloe, quod interpretatur missus, quid fecit dominus perspicuum est. Inluminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere, expuit in terram, de saliua lutum fecit, quia uerbum caro factum est, et unxit oculos caeci. In unctus erat et nondum uidebat. Mittit illum ad piscinam, quae uocatur Siloe, pertinuit autem ad euangelistam commendare nobis nomen huius piscinae, et ait: Quod interpretatur missus. Iam quis est missus agnoscitis, nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lauit ergo oculos mea piscina, quae interpretatur missus, baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum in seipso quodammodo baptizauit, tunc inluminauit, quando inunxit #456b# fortasse caticuminum fecit.

[11] De torrentibus

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] Skip to [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Torrens est ut supra diximus aqua ueniens cum impetu. Sunt autem quaedam nomina propria torrentium. Quae iuxta interpretationem suam mysticam significationem habent. Vt est torrens Cison, qui interpretatur duritia ea, et est iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est, et significat contumatiam superborum, quae domini uirtute conteritur. Cademi torrens est, iuxta quem Debbora bellum gessit. Interpretatur autem resurrectio inutilis, quod significat peccatorum resurrecionem, qui non ad uitam, sed ad poenam perpetuam resurrecturi erunt. Corath torrens est transiordanen, in quo absconditus est Helias, e regione eiusdem fluminis, interpretatur autem diuisio, uel cognitio. Chimarus id est torrens Chedron, inter montem est Oliueti, et Hierusalem, ubi dominum saluatorem #457a# ubi Iohannes euangelista narrat traditum. interpretatur autem Cedron tenebrae uel dolor, et significat caecitatem Iudaeorum qui cum tumultu #M323# uenerunt conprehendere Iesum. Nam torrens fluuius Hibernis imbribus concitatur subito, qui et rapidus cognoscitur et caenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo ueritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coaelescit. Vnde dicitur torrentem pertransiuit anima noster recta. Et item de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput. Merito ergo et Israel, ipsum pertransisse perhibet, unde et caput eius potasse praedictum est. Sed in his omnibus una est ueraque confessio, quoniam de tantis periculis sola domini miseratione liberemur. Item torrens doctrina prauorum. In Psalmo: Tu disrupisti fontes et torrentes. Rursum torrens temptationis impetus, in Psalmo: #457b# Et torrentes iniquitatis conturbauerunt me. Inuenitur et torrens positus in bonam partem, ut est illud: Torrente uoluntatis tuae potabis eos, torrentem uero diximus esse fluuium uelocem, qui subita pluuiarum inundatione descendit, cui bene comparatur sapientia Christi, quia et subita est, et ita rapida ut ad finem quem uult sine aliqua tarditate perueniat.

Riui dicti, quod diriuentur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris, nam rigare inducere est. Significat autem fluentum atque inrigationem caelestis gratiae qua corda humana ad proferendum fructum doctrinae et bonorum operum inrigantur. Vnde est illud: Petra profudit mihi riuos olei, hoc est Christus dona spiritus sancti. Et in Psalmo: Riuos eius inebria multiplica generationes eius instillicidiis suis, laetabitur cum exorietur. Riuos eitam hic dicit apostolos uel alios fideles qui de illo dei repleto semper flumine biberunt, #458a# sed nepotum ipsum crederes esse tenuissimum, dicit riuos ipsos inebriandos, ut ad tantam sacietatem perueniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis pro futura concedat, redit igitur ad singularem numerum, quem aecclesiasticae unitati diximus conuenire. Dixit enim multiplica generationes eius, illius scilicet riui, qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes predicatio beata non deficiat sed multiplicet unde catholica semper crescat aeclesia, ut qui modo imbuuntur sacro dogmate post alios docere uideantur. Stillicidia enim sunt guttae quae detectis cadunt, non ponderem, sed assiduitate penetrantia, quae quantum distenta riuis etiam uisualis nobis ratio patefacit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis cum exorietur. Et aqua et spiritu sancto quando uere renascimur et gloria domini ipsius dignatione preparamur. Est enim nobis tunc #458b# magna laetitia, quando antiqui hominis uetustate deposita, in nouae regenerationis gaudia commutamur. Riui praedicatio sanctorum, in Esaia: Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem eleuatum riui currentium aquarum.

#M324# [12] De puteis

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] Skip to [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Puteus est lacus de fossus, ex quo hauritur aqua a potatione dictus, qui et in bonam significationem positus intellegi potest et in contrariam, puteus iuramenti, quem fodit Abraham id est Bersabeae in regione Geraritica. Puteus uisionis est in deserto aput quem habitauit Isaac. Puteus iudicii est, usque in praesentem diem in regione Geraritica. Rursum puteus iuramenti est, ubi iurauerit Isaac, et Abimelec, uocaturque oppidum Isaac. Sunt et alii plures putei in sanctis scripturis quae hodie que in regione Geraritica et iuxta Ascalonem demonstrantur. In bonam ergo significationem illud accipi potest, quod in Genesi legitur Isaac fodere puteos quos foderat pueri patris eius Abraham #459a# sed in uidentes ei Palestini obstruxerit eos implentes humo et reliqua. Quis est iste Isaac nisi saluator noster, qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere uoluit, quos foderant pueri patris sui, id est Moyses puteum legis foderat.

Dauid Salomon et prophetae libros scripserit ueteris testamenti, quos tamen terrena et sordida repleuerat intellegentia Iudaeorum et eorum os cum uellet purgare Isaac ut ostenderet, quia quaecumque lex et prophetae dixerunt, deipso dixerunt. Rixati sunt cum eo Palestini, id est Iudaei a regno dei alieni, sed descendit ab eis, non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere sed terram, et dicit eis. Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. Fodit ergo Isaac nouum puteum, immo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matheus, Marcus, Lucas, et Iohannes, et Petrus et Iacobus, Iudas, et apostolus Paulus, qui omnes testamenti noui puteum foderunt. Et inuenerunt aquam uiuam, quae sit aquae fons #459b# salientis in uitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena sapiunt, nec noua condi patiuntur, nec uetera purgari, euangelicis puteis contradicunt, apostolis aduersantur, et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos, quoniam indignos uos fecistis gratiae dei ex hoc iam ad gentes ibimus.

Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellauit nomen loci illius latitudo dicens: Nunc dilatauit nos dominus, et fecit crescere super terram. Vere dilatatus est Isaac, et impleuit omnem terram scientia trinitatis, et in toto orbe latitudinem aeclesiae collocauit. Prius tantum in Iudaea notus erat deus, et in Israel nominabitur, nunc autem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. In contrariam uero significationem positus est puteus ille super quem legitur saluator fatigatus ex itinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydria aquam inde haurire uelle. Hydra enim fortasse amorem saeculi huius signi#460a#ficat, id est cupiditatem quam ibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conuersatione hauriunt uoluptatem, qua #M325# percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem secularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confistens praedicaret quod credidit. Item puteus, uel diabolum significat uel infernum, ut est illud, neque urgeat super me puteus os suum. Vrgent quoque peccatores os suum concludere cum usque ad mortis suae tempus, in pessima uoluntate persistunt. Cisterna recta intellegentia ut in Salomone: Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. Cisterna heretici uel praua intellegentia, ut in Hieremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas.

] De gurgitibus

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] Skip to [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

#460b# Gurges est propriae lacus altus in flumine. Significat allegorice turbines persecutionum, quae aduersantur electis dei in hoc mundo. Vnde in Iona scriptum est: Omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transieret. Quod super Ionam tumentes fluctus maris transierunt, et detonuerit seu a tempestas, nulli dubium est mysterium esse Christi, nullus enim est hominum, qui cunctas sustinere queat temptationes absque Christo. Et quoniam omnes persecutiones, et uniuersa quae accidunt absque dei non ingeruntur uoluntate. Idcirco dei gurgites dicuntur. Et fluctus qui non oppresserit Iesum, sed transierit per eum, minantes tamen naufragium non inferentes. Vniuersae ergo persecutiones et turbines quibus uexatur humanum genus et cunctae nauiculae eorum frangebantur super meum inquit de tonuere caput, ergo sustinui tempestates, et fregi turbines saeuientes, ut securius nauigarent.

[14] De pluuiis

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] Skip to [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Pluuiae dictae, eo quod fluant #461a# quasi fluuiae, nascuntur enim de terrae et maris anhelitu, quae cum altius eleuatae fuerint, aut solis calore resolutae aut ui uentorum compressae stillantur in terris. Imbres autem et ad nubes et ad pluuias pertinent. Dictae autem Greco uocabulo quod terram inebrient ad germinandum, ex his enim cuncta creantur. Significant autem pluuiae uel imbres dona caelestia, et precepta uel mandata dei, quae terram hoc est homines inrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum, unde est illud in Psalmo, pluuiam uoluntariam, segregans deus hereditati tuae, exponit illud quod superius dixit, caeli distillauerit, ipsa est enim pluuia uoluntaria quam tunc comedendi auida gens Iudaea promeruit, hoc est manna. Nam ut uoluntati eius satisfieret in expertum miraculum mundus accepit. Pluuia siquidem illa uoluntaria fuit, non ista, quae generaliter ubique defunditur. Et alibi: Mandabo inquit nubibus meis ne pluant super eam imbrem, non in istis uisilibus quae aut aquas depluunt, aut cor#461b#pulenta #M326# qualitate densantur. Sed aliquas potestates designat superna ratione pollentes, quae iussis domini intellectuali conditione famulentur. Multis enim significationibus sermo iste repletus est, quod etiam respicit ad apostolos et prophetas. Imber matutinus et serotinus uetus testamentum et nouum intellegitur, ut in Iohel propheta descendere faciat ad uos imbrem matutinum et serotinum, in principio, hoc est in Christo. Aliquando uero pluuia in malam partem posita repperitur, ut est illud, quod saluator dicit, pluuiam super domum in harena fundatam descendisse, et eam subuertisse, pluuia ista diabolus est. Flumina omnes Antichristi qui contra Christum sapiunt. Venti spiritales nequitiae, quae cotidie hominum perditionem moliuntur.

[15] De gutta

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] Skip to [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Gutta est quae stat, stilla quae cadit, hinc est stillicidium quasi stilla cadens. Styria enim Grecum est id est gutta, inde fit diminutiuum, ut dicamus stilla. Nam gutta #462a# significat doctrinam spiritalem. Vnde est illud sponsi in Cantico canticorum, quod ad sponsam dicit. Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, in maculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cicinni mei guttis noctium. Caput Christi deus, cicinni sunt fidelium collectiones, in rore et guttis noctium, frigens caritas in multis ostenditur, quam in deum et proximos habere debuerunt, ideo necessariae excitet dominus fideles quosque ad predicationis studium. Stillicidia autem significat leuia documenta de quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur cum exorietur, quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angustas primordia latissima non potest introire doctrina. De quibus dicit apostolus: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi non escam. Primum enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur, post riuis affluentibus inrigatur. Deinde sicut dicit, uersus superior #462b# ad fluminis illius plenitudinem iuuante domino perueniamus, sic per haec tria diuini muneris ordo declaratur.

[16] De niue

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] Skip to [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Nix a nube, unde uenit dicitur. Significat aliquando candorem iustitiae, ut est illud in Psalmo: Lauabis me et super niuem dealbabor. Et item dum discernit caelestis reges super terram, niue dealbabuntur in Selmon. Reges sunt apostoli, sanctique pontifices, ceterique fideles, qui probabiliter regere corpora sua diuino munere meruerunt. Hi super niuem dealbabuntur in Selmon, id est super candorem niuis elucescunt, quia aecclesiam regere fideliter atque ordinare noscuntur. In Selmon qui interpretatur umbra, hoc est sub protectione diuina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur et in malo sicut et in Actibus apostolorum percuciet te dominus paries dealbate. Hoc et in euangelio restatur: Similes estis #M327# monumentis dealbatis quae plena sunt ossibus mortuorum. Niues baptismi profusionem significat, ut in Iob, qui timet pruinam inruet super eum nix. Pruinam uero hoc in loco presentem tribulationem intellexerunt. Item in Iob #463a# ita legitur: Numquid ingressus es thesauros niuis aut thesauros grandinis aspexisti. In frigore niuis uel in duritia grandinis quid aliud accipitur quam uita prauorum quae et torpore frigescit, et per duriciam malitiae percutit. Quae preparaui inquit in tempus hostis in diem pugnae et belli, ut cum aduersarius noster diabolus temptare nos nititur, eorum moribus quasi suis contra nos armis utitur, siue in niue uel grandine thesauri habentur, quia plerique iniquitatis torpore frigidi ad supernam gratiam assumpti, in sancta aeclesia fulgescunt luce, et prauam scientiam doctrinae suae ictibus cudunt. Vnde aperte sequitur, quae preparaui in tempus hostis in diem pugnae et belli. Saulus quippe nix et grando contra aduersariorum pectora factus est uel candore iustitiae, uel directi eloquii correptione. Sed et hoc notandum quod in niue aliuqando blandimentum candoris exprimitur, sicut in fulgore terror, unde angelus qui gloriam resurrectionis dominicae nuntiabat, et terribilis #463b# ad damnandum reprobos, et benignus erat ac blandus ad consolandum electos. Nam idem angelus qui apparuit et custodes sepulchri impios timore perterret ac mortuorum instar terrae prosternit, et uisitatrices eiusdem sepulchri piissimas benigna consolatione refouet.

[17] De glacie

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] Skip to [11.18] [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Glaties a gelu, et aqua quasi gelaties id est gelata aqua. Gelus autem quod eo stringatur tellus. Ge quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra cum fuerit nox serena. Nam glaties duritiam peccatorum significat, ut est illud in Salomone, sicut in sereno glacies, ita soluentur peccata tua. Et in Psalmo ignis, grando, nix, glaties, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. Quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad deuotionis tranquillissima studia peruenerunt. Quae faciunt uerbum eius nisi quia ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam uenire meruerit. Nam dominus ad Iob ita loquitur: De cuius utero #464a# egressa est glaties, et gelu de caelo quis genuit. In gelu uel glatie frigida et persidiae torpore constricta accipimus corda Iudaeorum, qui per mysteria legis, et prophetiae sic intra sinum gratiae, quasi intra uterum creatoris habebantur. Sed quia ueniente domino constricti frigore persidiae feruorum caritatis amiserunt, quasi glaties de utero creatoris egressi sunt, et gelu inquit de caelo quis genuit, quasi de caelo gelu exiit, quia de sublime prole sanctorum processit frigida plebs infidelium, idcirco autem dominus genuisse dicit, quia frigidos a se exire permisit.

#M328# [18] De pruina et grandina

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] Skip to [11.19] [11.20] [11.21] [End]

Pruina est matutini temporis frigus, quia inde pruina nomen accepit, quia sicut ignis urit, piro enim ignis Grece dicitur, urere enim et adfrigus, et ad solem pertinet. Nam uno sermone duo diuersa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim uis est et caloris, et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt, nam et calor urit, ut est illud: Uritur infelix Dido. #464b# Item frigus urit, ut est illud aut boreae penetrabile frigus adurat. Iuxta allegoriam significat abstinentiam, eo quod per hanc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo: Factus sum sicut uter in pruina. Pruina uero significat malitiam peruersorum. Vnde legitur in Psalmo: Occidit in grandine uineas eorum et moros eorum in pruina. Item pruina est percurrens anticipans que malitia quae alienos labores peruenire non permittit ad fructus. Grando comminatio dei, quia contumaces uerberat, ut in Psalmo: Grando et carbones ignis. Et in aliam partem, occidit in grandine uineas eorum. Granelo futura percussio est, ut in Esaia: Allidet in turbine, et in lapide grandinis. Et alibi: Et dabo lapides pregrandes, de super inruentes.

[19]De rore

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] Skip to [11.20] [11.21] [End]

Ros Grecum est, quod illi drosor dicunt, alii putant ros dictum, quia rarus est, et non spissus ut pluuia. Ros significat uerbus domini, ideo quod madida faciat corda hominum terrenorum ad proferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion. Ros est tenuis ac leuis pluuia non per guttas ueniens, sed per quasdam #465a# minutissimas partes, duritiam terrenae ariditatis infundens. Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in uarios foetus temperationis munere perducuntur. Hermon Ebreum nomen est, montis ultra Iordanem fluuium constituti, cuius interpretatio sicut a patribus traditum est, significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis execratione iacuerunt. Descendit in montem Sion quando ad conuersationis remedium domino largiente peruenerit. Sion enim significat ecclesiam catholicam quae recepit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Item ros significat praedicatorum doctrinam ut est illud in libro Iob, quis est pluuiae pater, uel quis genuit stillas roris? Ac si diceret nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo rore. Stillae autem roris ipsi sancti predicatores sunt, qui arua peccatoris nostri inter mala uitae presentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia gratia supernae largitatis infundunt.

#M329# [20] De nebula

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] Skip to [11.21] [End]

#465b# Nebula inde dicta, unde et nubila ab obnubendo scilicet hoc est, operiendo terram, siue quod nubes uolare faciat. Exhalant enim ualles humidae nebulas, et fiunt nubes inde nubilum, inde niues. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est, summa cum nubilum. Mystice nebula significat aut obscuritatem scripturarum, aut erroris caliginem. Unde in dedicatione templi cum nebula impleuit domum domini, non poterauit sacerdotes stare, et ministrare propter nebulam. haec sententia superbos Iudaeorum pontifices ac doctores insinuat. Qui dum natiuitatis Christi sacramenta inuestigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderit. Nebula ergo sinagogam id est domum domini impleuit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum in testamento ueteri sensus mysticos litterae uelamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines inuestigare despiciunt debitum fidei suae minnisterium propter nebulam perdiderit. Vnde ad Iob dominus #466a# ait: Numquid eleuabis in nebula uocem tuam. In nebula ergo Iudaeis uocem doctrinae suae dominus protulit, cum de se etiam aperta narrauit, quid est enim apertius quam ego et pater unum sumus. Quid apertius, quam ante Abraham ego sum, sed quia auditorum, mentes infidelitates caligo compleuerat, quasi emissum solis radium nebula interiacens, abscondebat. Nebula uelamentum mysteriorum dei, quod doctores sancti meditando scrutantur. Vnde legitur in propheta: Nebula puluis pedum eius. Item nebulae heretici, de quibus Petrus apostolus: Hi sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus agitatae.

[21] De diluuiis

Return to chapter headings
Go back to [11.1] [11.2] [11.3] [11.4] [11.5] [11.6] [11.7] [11.8] [11.9] [11.10] [11.11] [11.12] [11.13] [11.14] [11.15] [11.16] [11.17] [11.18] [11.19] [11.20] Skip to [End]

Diluuium dictum quod aquarum clade omnia quae inundauerit deleat. Primum diluuium extitit sub Noe quando hominum sceleribus offensus omnipotens toto orbe contecto deletis cunctis unum spatium caeli fuit ac pelagi, cuius indicium hactenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus concis et ostreis concretos, saepe etiam cauatos aquis #466b# uidere solemus. Secundum diluuium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Oggi temporibus qui Eleusinae conditor, et rex fuit nomen a loco et tempori dedit. Tertium diluuium in Thessalia Moysi uel Amfictione temporibus fuit, qui tertius post Cicropem regnauit, cuius temporibus aquarum illuuies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis.

#M330# Maxime in monte Parnaso in cuius circuitu Deucalion, tunc regno potiebatur, qui tunc ad Seratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fouit et aluit, a quo propterea genus hominum Grecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt, ab eo propter hominum in sitam cordis duritiam, sed et flumina cum solitis aucta imbribus ultra consuetudinem uel diuturnitate, uel magnitudine redundant multa que prosternant et ipsa diluuium dicuntur. Sciendum autem flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad presens inferre damna sedetiam et aliqua significare futura.

Misticae diluuium quando in bonam partem #467a# accipitur baptismum significat, quando uero in contrariam errorem hereticorum. Nam in illa sententia Psalmistae qua dicit dominus diluuium inhabitat, et sedebit dominus rex in aeternum. Ibi decursis uirtutibus spiritus septiformis, in tertio ordine ad trinitatis conplexionem mirabili dispositione peruenit. Dicendo enim in his duobus uersiculis tertio dominus ostendit sanctam trinitatem, diluuio id est aquis baptismatis inhabitare, sicut in euangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed quaeramus cur hic diluuium pro sacris fontibus positum est, merito quoniam illud quod factum est sub Noe baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas peccatorum sordibus, ita et illud diluuium mundi crimina probrosa deleuit, merito ergo pro babtismate diluuium positum est ad cuius similitudinem constat effectum. Nam quod tertio dominus repetiit sine distinctione personarum, licet intellegi primum dictum de spiritu sancto dominus diluuium inhabitat, sequitur #467b# et scelebit dominus rex in aeternum, hoc autem de filio recte intellegimus, dominus uirtutem populo suo dabit, de patre competenter aduertimus, populo suo significat Christiano, quem de sacre baptismatis munere conquisiuit, subiunxit etiam. Et benedicet populum suum in pace, non dixit benedicent sed benedicet quia unus est dominus deus noster. In pace propter illud euangelii: Pacem meam do uobis, pacis meam relinquo uobis. Una est enim pax patris et filii et spiritus sancti. Item in contrariam partem ponitur diluuium in illo uersu quo propheta ait. In diluuio aquarum multarum ad eum non adproximabunt. Diluuium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum qui uariis prauitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a uero magistro nullatenus acceperunt, quae sententia maxime hereticos arguit qui in diluuio peruersitatis suae tempestuosas et naufragas excitant questiones.

EXPLICIT LIBER XI


Return to beginning of Book 11 ....
Go to Book 12....
Select a new book ....
Return to Rabanus home page