Book 10: Time


Select a chapter:
10.1 De temporibus
10.2 De momentis
10.3 De horis
10.4 De diebus
10.5 De partibus diei
10.6 De nocte
10.7 De septem partibus noctis
10.8 De tenebris
10.9 De ebdomadibus
10.10 De mensibus
10.11 De uicissitudinibus temporum IIII
10.12 De anno
10.13 De saeculo
10.14 De sex aetatibus saeculi
10.15 De festiuitatibus
10.16 De sabbato
10.17 De dominico die
Select another book

#M285# INCIPIT LIBER X

[1] De temporibus

Return to
chapter headings
Skip to [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt, siue quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit, seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque, et aetatibus, omnia mortalis uitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione compotum temporis esse discretum, aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifariae diuisa humana, uidelicet ut Olimpiadas quattuor annorum nundinas octo dierum, indictiones xu. annorum ambitu celebrari.

Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur mense Februario uel Augusto inter#399a#calari Greci Aegyptii Romanique pro suo quique captu iusserunt. Diuina autem ut septima die sabbatum agi septimo anno a rurali opere uacari, quinquagesimum iubeleum uocari dominus in lege precepit. Porro natura duce repertum est solis annum ccclxu diebus et quadrante confici. Lune uero annum si communis sit cccliiii, si embolismus ccclxxxiiii diebus terminari, totumque lunae cursum decent nouenali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta aethnicorum clementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno uerbo dei creata est, quando sideribus celo inditis precepit, ut sint insigna et tempora dies et annos.

Tempus autem quod Grece chronos dicitur ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit. Ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus, ut supra diximus diuidatur. Significat autem oportunam distributionem diuinae uoluntatis. Vnde est illud: Oculi omnium in te sperant domine, et Iudas escam illis in tempore oportuna, necnon et illud tempus faciendi domine, dissipauerunt iniqui legem tuam. Praeuidens ergo populis deuotus, temporibus #399b# Antiochi a plebe Iudaica legem domini cultu demonum polluendam, uelut ad medicum clamat egrotus tempus esse subueniendi, ne morbis in grauantibus salus populi potuisset adsumi, tempus est faciendi, non differendi, quod expedit. Iusserat enim per legem et prophetas ut uerus dominus quatinus eum homo reuerentissima deuotione coleret. Sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est ut mundo salutaris appareas, peccata dissoluas mortem uincas. Ipsumque diabolum cum sua cohorte pro sternas, hoc est enim domini facere, praedicti sunt temporibus aduenire. Vnde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudi uite, et in die salutis adiuui te. Et apostolus: Ecce #M286# nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis. Omnia enim quae dominus facit, aptissima dispositione complentur, ut ante fieri non debeat nisi quando ille miserator indulserit. Hinc est quod nobis semper expedit habere patientiam expectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt. Tempus autem faciendi nouit ille qui rector est.

[2] De momentis

Return to chapter headings
Go back to [10.1] Skip to [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

#400a# Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum. Dictum est enim extremitas horae in breuibus interuallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat breuissimum temporis de cursum, ut est illud apostoli: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur in momento, in ictu oculi. Per ictum oculi nimiam breuitatem uult significare momenti, ut quanta sit dei potentia ex resurrectionis celeritate cognoscas. De quo alia editio habet in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium. Et quod nulla ratione diuidi queat tempus, atomum Grece, hoc est indiuisibile siue insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus uisibile est, quibus cum uersum per uerba uerba, per pedes, pedes per syllabas, sillabas per tempora diuidant. Et longae quidem duo tempora, unum breui tribuant, ultra quid diuidant non habentibus hanc atomum nuncupari complacuit.

[3] De horis

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] Skip to [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Hora Grecum nomen est et tamen #400b# Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt, fines maris, fluuiorum uestimentorum. Hora duo decima pars diei est, sed articulis hoc est a solis ortu usque ad occasum non naturalis qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et uiginti quattuor horis completur. Siquidem duodecim horae diem complent, domino attestante qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei. Si quis ambulauerit in die non offendit, ubi quamuis allegoricae se diem, discipulos uero quia se illustrandi fuerant horas appellauerit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definiuit horarum. Sed sciendum quod hora aliquando pro tempore aliquando pro aetate saeculi ponitur. Nam pro tempore posita est hora, in illa Pauli sententia qua dicit: Hora est iam nos de somno surgere. Quod ad illud spectat ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Tempus enim euangelii in hoc significatur, quo ad meritum proficere debeamus, hoc est de somno surgere, operari bonum quasi in die hoc est palam, et dari operam ut pure uiuentes ad promissum proemium ue#401a#nia#M287#mus, excusso somno ignorantiae siue neglegentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est, in aepistola Iohannis ubi ait: Filioli nouissima hora est. Nouissimam horam, nouissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit iuxta illam parabolam domini, ubi operarios in uineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham, hora secta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia, siue pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta iuuentus, hora nona senectus, hora undecima, extrema senium, unde et supra exemplum datum est.

[4] De diebus

Return to chapter headings
[10.5] [10.2] [10.3] Skip to [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Dies est aer sole illustratus. Nomen inde sumens quod tenebras disiungat ac diuidat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uocauit deus lucem diem. Quae definitio bifariae diuiditur, hoc est uulgariter, et propriae. Vulgus enim omne diem, solis presentiam supra terras appellat, propriae autem dies xxiiii horis, id est circuitu solis totum #401b# orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum cicumferens. Non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras inter diu creditur exaltari. Ante uero solis creationem primitiuae lucis circuitu quod nunc per solem fit agebatur. Primo quidem secundoque die aquas abyssi quae omnem texerant terram. Tertia uero aera uacuum sua circum uagatione lustrantis. Quantum ergo nobis uestigia patrum sequentibus conicere datur, cum diceret deus: Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant abierunt. Et lux ab oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit. Latitudine sui fulgoris boreales simul australesque necnon et occiduas oras attingens, paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit atque aurora precedente, diem secundum tertiumque simili ordine compleuit. Hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat. Et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebat obscuras.

Dies autem iuxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat dominum #402a# saluatorem, aliquando sanctos eius, aliquando scientiam sanctarum scripturarum, aliquando caritatem, aliquando uirtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem iudicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem dominum significat in illa sententia euangelii, qui ambulat in die non offendit. Quia quisquis doctrinam sequitur saluatoris, peccatorum offendicula non timebit. Item dies dominum Iesum Christum significat, ut est illud Psalmiste: Hec est dies quam fecit dominus. Item dies apostolos et sanctos dei significasse in illo Psalmistae uersu intellegitur: Dies dicit eructuat uer#M288#bum, id est dominus apostolis diuina claritate inradians uerba caelestis luminis intimabat. Sicut e contrario in illo quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam. Iudas Iudaeis Christum prodidisse cognoscitur. Item diem scientiam sanctarum scripturarum in hoc intellegi possumus. Quia ibi lumen iustitiae et uerae sapientiae bene intellegentibus lucet. Vnde apostolus admonet ut intenti simus ad meditandam legem dei, donec dies inlucescat, et Lucifer in cordibus nostris oriatur. Quod autem lux diurna caritatem significet. #402b# Ostendit Iohannes in aepistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum in lumine manet. Item dies euangeliste demonstrat, ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoueantur umbrae. Item dies uita presens ut est illud euangeliste: Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est. Rursum dies futura uita iustis, ut in Esaia non est tibi amplius sol ad lucendum per diem.

Dies et nox iusti et peccatores iustitia et iniquitas ut in Psalmo: Non sumus noctis neque tenebrarum, omnes enim uos filii lucis estis, et filii diei. Dies et nox prosperitas est, et aduersitas, ut in Psalmo: In die mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit. Item ibi deus meus clamabo per diem nec exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi. Nam uirtutum fulgorem et honestatem conuersationis bonae dies significat in illa Pauli sententia ubi ait: Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus. Quia si ignorantias nostras scientiae ration fugiat. Et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus, in eo ergo quod scriptum est: In die mandauit dominus misericordiam suam et #403a# nocte declarauit. Diem otium debemus accipere in quo domini precepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim uacat discere quando non est quod debeat impediere, sequitur. Et nocte declarauit illud utique quod discitur inquiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis uerba discuntur, sed eorum fructus in afflictione monstratur. Quod autem diei uocabulum tempus iudicii significet ostendit illa sententia euangelii qua dicitur: Dies domini sicut fur in nocte ueniet. Et illud apostoli: Dies inquit domini declarabit. Diem autem pro aeternitate positum ostendit propheta ad dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super milia. Ipsa sunt atria domini in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est. In quibus una dies iuste desideratur, quia semper aeterna est quae solis aduentu non oritur, nec eius finitur occasu, quam non sequitur crastina. Nec precedit hesterna sed in mutabilis manens constat unitate perpetua, super milia mundum istum significat, ubi milia dierum sustinent finem. Dies unus #M289# mille anni, ut in Psalmo: Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies una. Dies duo uetus et nouum testamentum quibusdam figurare uidentur, ut in Psalmo: Bene #403b# nuntiate de die in diem salutare eius. Dies tres cognitio trinitatis ut in Exodo: Ibimus uiam trium dierum et sacrificemus domino deo nostro. Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis saluatoris continent, ut in Oseae: Uiuificabit nos dominus post duos dies die tertio suscitabit nos et uiuemus.

Dies sextus praesens mundus qui in his sex diebus factus perhibetur. Vnde dies sex sex milium annorum figuram habere dicuntur. Sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud deum sicut mille anni. Et mille anni sicut dies una. Septimus uero dies qui inquirendum dei sanctificatus scribitur requiem significat omnium sanctorum post excursum uitae praesentis. Dies septem omne opus uitae praesentis quod in his septem diebus uoluitur continent sacramentum in quibus praecipitur pascha celebrare, id est de peioribus ad meliora per emendationem uitae transire. Et fermentum quod est corrup#404a#tio peccati non comedere sed in azimis sinceritatis et ueritatis ambulare. Dies octaua resurrectionis dominicae obtinet sacramentum. Item dies octaua futuram omnium resurrectionem et diem iudicii cuius mysterio sexti psalmi titulatio praesignatur hoc est pro octaua.

Hodie aeternitas diuinitatis intellegitur. Nec initio incoepta, nec fine claudenda. Vnde in Psalterio: Pater ad filium loquitur dicens: Filius meus estu ego hodie genuite. Apud deum enim nec heri nec cras sed semper est hodie. Hodie omne praesens tempus significat ut in Psalmo: Hodie si uocem eius audieritis uelut si dicatur quocumque in tempore. Cras futurum tempus ut in euangelio: Nolite cogitare de crastino quid manducetis aut quid bibatis. Item ibi si enim fenum id est peccatores quod hodie in agro est et cras in clibanum hoc est in combustionem #404b# perpetuam mittitur deus sic uester. Et alibi: Ne forte dicant filii uestri filius nostris cras non est nobis pars in Israhel.

[5] De partibus diei

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] Skip to [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Partes diei tres sunt: mane, meridies, et suprema. Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum. Et dictum mane a manu. Manum enim antiqui bonum dixerunt quid enim melius luce. Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate quo incipit homo esse filius lucis uel lumen bonorum actuum uel tempus resurrectionis, unde est illud: Quoniam ad te orabo domine mane et exaudies uocem meam. Aecclesia enim quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum et de nocte mundi istius congregata, tunc se exaudiri merito credit cum in lucem uere resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud quod sequitur. Mane astabo tibi et uidebo quoniam #M290# non uolens deus iniquitatem tues. In die iudicii quando resurgunt #405a# omnes homines a sopore mortis tunc apparebit aequitas iudicii dei, quando unicuique reddit secundum opera sua.

Meridies dicta quasi medi dies. hoc est medius dies, uel quia tunc purior, dies est, merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam, cum claritate bonorum actuum ut est illud in Cantico canticorum ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi paschas ubi cubas in meridiae. Et alibi, meridies in contrariam partem ponitur, ut est illud in Psalmo: Aruina et elaemonio meridiano. Daemonium meridianum est in mane periculum feruore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur quando infirmitas humana superatur. Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto non occulto. Sub praema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum uertit dicta quod super est ad partem ultimam diei, quod declinat ad uesperum.

Vespera ergo #405b# uel finem uitae humanae uel saeculi terminum uel paenitentiam futuram significat. Nam quod uespera significet occubitum mortis Christi illud Psalmista declarat: Ad uesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Fletus demoratus est uespere quando Christus dominus noster peremptus est. Tunc enim uere demoratus est fletus dum per triduum fidelium turba congemuit. Et mundi per ipsius occubitum natura concussa est. In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio domini euangelio testante uulgata est et discipuli praesentiam domini sui inmortalem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat quando iam tempus operandi finitum est. Vnde dicitur: Venit nox quando iam nemini licet operari, paenitentiam autem futuram significat, ubi pecca#406a#tores in tenebras exteriores proiciendi discribuntur. Haec tria tempora in uno uersu Psalmista compraehendit dicens: Vespere mane et meridie narrabo et adnuntiabo, et exaudiet uocem meam. Haec uerba magna nobis sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis quando eum Iudas cohortibus noscitur prodisse se quaerentibus. Mane cum ad Pontium Pilatum perductus est audiendus. Meridies quia hora sexta ut euangelista dicit: In cruce suspensus est. Narrabo pertinet ad uesperam, quia tunc omnia locuta esse constat quae Iudas nequissimus facere disponebat, adnuntiabo ad mane respondit quando dicente Pilato: Tu es rex Iudeorum. Annuntiauit in hoc natus sum. Et cetera quae ibi dicuntur a domino. Iunxit etiam et exaudiet uocem meam. Ad meridiem pertinet quando in cruce dixit consummatum #406b# est et emisit spiritum. Item uespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem eius in caelum.

[6] De nocte

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] Skip to [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End] [End]

Nox dicta quod noceat aspectibus, uel negotiis humanis, siue quod in ea fures latronesque nocendi #M291# aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra conditi donec ab occasu redeat ad exortum. Iuxta quod naturam eius et poeta describens: Inruit inquit oceano nox. Inuoluens umbra magna terram que polumque. Et Salomon sacris litteris expressit, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eliganti utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum quibus solis cursus intenditur. Et splendorem eius a nobis obiectio terrenae molis excludit. In umbratio illa quae noctis natura est. Ita erigitur ut ad sidera usque uideatur ex#407a#tendi. Merito contraria uicissitudine id est lucis exortu umbras inclinari. Noctem uidelicet deprimi pellique signauit quam uidelicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosphi dicunt exaltari et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque alidu sidus taliter exlipsin, hoc est defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor undique diffusus ea libere quae telluri procul absunt aspiciat. Ideo que aetheris quae ultra lunam sunt spatia diurnae lucis plena semper efficiat, uel suo uidelicet, uel siderum radiata fulgore.

Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis auida continuato labore deficeret ac periret humanitas. Et ut animantibus quibusdam quae lucem solis ferre, nequeunt. Ipsis etiam #407b# bestiis quae praesentiam uerentur humanam discursandi ubique ac uictum quae ritandi copia suppeteret. Iuxta quod in dei laudibus Psalmista decantat. Sol cognouit occasum suum, posuisti tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae siluarum et cetera. Sicut enim dies lucem fidei et iustitiae aequitatem et prospera atque felicia in scripturis mystice significat. Ita et nox iniustitiam et infidelitatem, atque aduersa quae que designat. Nam nox infidelitatem significat in illo apostololi testimonio quo ait: Non sumus noctis filii, neque tenebrarum. Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Iob: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est conceptus est homo. Vnde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse. Et in delictis #408a# natum testatur. Perire ergo optat beatus Iob spem ab apostata angelo inlatam que diem simulans et promissione diuinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae inmortalitatis obscurauit. Pereat antiquus hostis qui lucem promissionis ostendit, sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem sub blandiendo innotuit. Sed usque ad tenebrosam noctem ex inpressa cordis cecitate perduxit.

Aduersa ergo in noctis nomine exprimuntur ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est in tribulatione nec tamen exauditum esse. Item Psalmista dicit: In diae tribulationis meae deum exquisiui manibus meis nocte #M292# coram eo, et non sum deceptus. In noctis nomine mundi istius significat uitam, quae quamuis lucem habere uideatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem #308b# significauit inferni claustrum cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis. Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox in luminatio in deliciis suis. Ostendit enim tunc inferni claustrum reuera inluminatum, quando potestatem diaboli contriuit, et hominem sua miseratione liberauit.

Nox uita praesens ut in psalmo: In noctibus extollite manus uestras in sancta. Item ibi nocte coram eo et non sum deceptus. Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in euangelio: Veniet nox quando nemo potest operari. Nox est uita peccatorum ut in apostolo: Qui dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nox caecitas cordis uel uana securitas est, sicut in Iob pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas. Et in euangelio: Stulte, hac nocte repetant animam tuam a te, quae autem parasti cuius #409a# erunt. Nox futura tribulatio, ut in euangelio: In illa nocte duo erunt in agro unus assumetur et unus relinquetur. Nox tribulatio uitae praesentis in tempore, ut in euangelio: Quis uestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: Amice commoda mihi tres panes, hoc est scientiam trinitatis. Media nox occultum domini iudicium significat, ut in euangelio: Media nocte clamor factus est ecce sponsus uenit. Media nox mors ex in prouiso adueniens, sicut in Iob de reprobis: Et in media nocte auferentur. Prima uigilia, prima hominum aetas id est infantia siue pueritia. Secunda uigilia adulescentia et iuuentus. Tertia uigilia, senectus, ut in euangelio: Et si in tertia uigilia uenerit. Et ita eos inuenerit, beati sunt serui illi.

[7] De septem partibus noctis

Return to chapter headings
[10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] Skip to [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End] [End]

Noctis autem partes uii sunt crepusculum, uesperum, conticinium, intempestum, #409b# gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux, nam creperum dubium dicimus hoc est inter lucem et tenebras. Vesperum a stella occidentali uocatum quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componit uesper Olimpo. Conticinium est, quando omnes silent, contiscere enim silere est. In tempestum est medium. Et in actuosum tempus noctis, quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt, nam tempus per se non intellegitur nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret. Ergo tempestas in actuosa quasi sine tempore hoc est sine actu per quem dinoscitur tempus. Vnde est in tempestiuae uenisti, ergo in tempesta dicitur quia caret tempore id est actu. Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. #M293# Matutinum est inter abscessum #410a# tenebrarum et aurore, aduentum et dictum matutinum quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum quasi iam incipiens parua diei lux, haec et aurora quae solem praecedit. Est autem aurora diei clares centis exordium et primus splendor aeris qui Grece eos dicitur, quam nos per diriuationem auroram uocamus quasi euroram. Vnde est illud: Et laetus eoos erus equis eoasque acies. Vespera ergo et initium noctis significat uel initium tribulationis. Quae post prosperitatem seculi sequitur, uel exordium auersionis iniquorum qui auersi a luce uera mandatorum dei incidunt in tenebras peccatorum. Quando enim quis a ueritate et iustitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito uesperi nomine uocatur, quia Antichristi qui uesper in scripturis appellatur, consors efficitur. In tempestum autem #410b# hoc est medium noctis uel profunditatem peccatorum significat uel recessum a mundanis negotiis et ad laudandum deum bonorum hominum studium. Vnde propheta ait in Psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. Non uacat quod dicit media nocte surgebam, scit enim hoc tempore primogenita Aegiptiorum fuisse percussa, scit etiam ea tempestate Petri Pauli et Sileae in carcere positorum uincula resoluta, scit quoque sponsum media nocte, esse uenturum, ideoque eodem tempore surgit ad laudes ne inter fatuas uirgines ianua clausa remaneat, nec uacat quod dicit surgebam, qui semper surgitur cum ad domini preconia festinatur, ad confitendum hic significat ad laudandum quia sequitur, super iudicia iustitiae tuae. Nam si penitentiae confessionem uoluisset intellegi super misericordiam tuam #411a# diceret non super iudicia iustitiae tuae.

Gallicinium autem conuersionem peccatorum significat. Vnde eodem tempore Petrus qui dominum negando in tenebris obliuionis errauit, et speratae iam lucis rememoratione correxit. Et eiusdem uerae lucis adepta presentia plene totum quicquid nutauerat erexit. Hunc opinior gallum aliquem doctorum intellegendum qui nos iacentes excitans, et somnolentos increpat dicens, e uigilate iuste et nolite peccare. Matutinum ergo siue diluculum resurrectionis dominice tempus significat uel hominis a peccatis ad iustitiae plenam conuersionem. Vnde Psalmista ad dominum ait: Ad te de luce uigilo, et in matutinis meditabor in te quia factus es adiutor meus. Ad ipsum uigilatur quotiens inmundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur si ista deserere festinemus. Bene autem #411b# adiecit in matutinis meditabor in te. Et alibi: Exsurgam diluculo. Quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animauit. Matutinum iudicii dies siue resurrectio mortuorum, ut in Psalmo: In ma#M294#tutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Aurora est aecclesia eo quod post tenebras peccatorum luce fidei inlustrata sit ut in Iob: Et ostendisti aurore locum suum.

[8] De tenebris

Return to chapter headings
[10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] Skip to [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End] [End]

Tenebras autem dictas quod teneant umbras. Tenebre autem significant aliquando profunditatem scripturarum diuinarum, aliquando ignorantiam, aliquando infidelitatem peccatorum, et aliquando poenam Gehennae. Profunditatem ergo scripturarum illud significat propheticum testimonium quo ait: Posuit tenebras latibulum #412a# suum. Et alibi tenebrae non obscurabuntur abste. Et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius. Tenebras enim dicit mistica quae que et profunda scripturarum diuinarum, iuxta illud quod legimus in Prouerbiis: Intellegit quoque parabolam et tenebrosum sermonem. Sic et in alio Psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Ergo iste tenebrae non obscurabuntur sed potius inluminantur a domino quoniam praedicatio prophetarum ipso ueniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae. In illa apostolica sententia qua dicit de peccatoribus tenebris obscuratum habentes cor. Infidelitatem autem iniquorum illa euangelica sententia denotate ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus qui omnia quae inluminari #412b# merentur corda hominum suae praesentia cognitionis inlustrat. Tenebrae autem stulti sunt et iniqui quorum caeca praecordia lux aeternae sapientiae qualia sint manifeste cognoscit quamuis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intellegentiam possint ueluti si quilibet caecus iubare solis obfundatur. Nec tamen ipse solem cuius lumine fundatur aspitiat. Tenebrae diabolus uel demones, ut in propheta: Inimicos eius id est domini persecuntur tenebrae. Poena autem Gehennae in tenebris significantur, in illa euangelii sententia ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus eius mittite eum in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium. Quicumque ergo in praesenti uita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris obscuratur, necese est si ei condigna paenitentia #413# non subuenerit ut in exteriores tenebras post exitum praesentis uitae mittatur ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat.

Vmbra ergo aliquando in bono, aliuqando in malo ponitur. Tunc uero in bono quando custodiam dei et protectionem spiritus sancti significat ut est illud in Psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero donec transeat iniquitas. Et alibi: Custodi me inquit domine, ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me. aptissimae itaque petit custodire se ut pupillam oculi quando et per ipsam res uisuales discernimus. Et in nostro corpore nihil praestantius inuenitur, sequitur sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud #M295# introducitur scema, quod Grece parabola Latine comparatio dicitur, quando sibi genus dissimile in aliqua commonitione sociatur, paternis enim protectionibus alae sunt comparatae, misericordia quippe #413b# et caritas quasi alae sunt patris quibus se protegi congruenter expostulat. Et in euangelio: Et ecce nubs lucida obumbrauit eos. Et alibi sub umbra eius uiuemus in gentibus, umbra testamentum uetus, ut in Salomone: Donec aspiret dies et amoueantur umbrae. Vmbrae uita hominis ut in Iob: Fugit umbra uelut. Vmbra mors carnis ut in Psaltero: Operuit nos umbra mortis, tunc autem in malo umbra ponitur quando uel corporis mortem significat uel poenam Gehennae ut est illud: Si ambulauero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es. Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis. In umbra mortis peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosus ac tenebrosus patitur manes dum eis gaudium non relucet. Qui perpetua tristitiae #414a# suae obscuritate demersi sunt. Et ideo pro locorum qualitate uerbum hoc multifaria significatione uariatur.

Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta et dicta caligo quod maximae aeris calore gignantur. Iuxta allegoriam uero significat caligo diuinorum secretorum operi mentum. Vnde legitur in Exodo: Stetit populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non ualet penetrare. Quia ualde paucorum est spiritalem intellectum rimare, quia enim mentes carnalium sola saepe hystoria pascuntur, loquente deo stetit populus de longe. Quia uero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, et spiritaliter dei uerba cognoscunt. Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus. Hinc et in Psalmo dicitur: Caligo sub pedibus eius. Quia non ea claritate deus ab in#414b#ferioribus cernitur qua in superioribus dominatur quae sententia, et aliter intellegi potest. Caligo uero hic diabolus est qui hominum mentes innubilat dum ueritatis splendorem non facit uidere quae possidet sub pedibus eius quia sine dubio maiestatem domini saluatoris conculcatur demonum exsecrando nequitia sicut in nonagesimo Psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Item caligo significat cecitatem cordis persecutorum. Hinc dominus ad Iob ait: Quis clausit ostiis mare quando erumpebat quasi de uulua procedens. Cum ponerem nubem uestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae ob uoluerem, mare seuiens nube induitur quia crudelitas persequentium stultitiae suae uelamento uestitur. Et perspicuam ueritatis lucem uideri non sufficit. Et id quod agit per crudelitatem per caecitatem non agnoscit. Quia ergo #415a# persecutores aecclesiae in stabilitate cordis inquieti atque huic seculo dediti non grandia sed puerilia sapiunt superno iudicio constringuntur necantum persequi ualeant quantum #M296# uolunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significant. Vnde dicitur: Sedentes in tenebris et umbra mortis. Aliquando delectationem peccatorum ut est illud in Iob de diabolo dictum sub umbra in secreto calami et iunci. et locis humentibus et quia umbra non longe est ab aere cuius est umbra. ita et mors non longe est a poena. Hinc et in Iob dicitur: Vbi umbra mortis et nullus est ordo et sempiternus horror inhabitat.

[9] De ebdomadibus

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] Skip to [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End] [End]

Ebdomada Grece a septenario numero nomen accepit. Humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus sed scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis. quae tamen cunctae ni fallor ad unam finem spectant. Nos scilicet ad #415b# monentes post operum bonorum perfectionem in spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa ebdomada et a qua caetere formam capes sunt diuina est operatione sublimis, quia dominus sex diebus mundi ornatum complens septima requieuit ab operibus suis. Vbi notandum quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia dominus in eo mundi opera perfecerit, sed sicut Augustinus ait: Ideo dominus qui omnia simul creare ualebat, in eo dignatus est operari quia numerus est ille perfetus ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta. Qui suis partibus primus impletur id est sexta, et tertia, et dimidia quae sunt unum duo et tria, et simul sex fiunt. Ad huius exemplum diuinae ebdomadis secunda hominibus obseruanda mandatur, dicente domino: Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati domini dei tui non facies omne #416a# opus. Sex enim diebus fecit dominus caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. Et requieuit in septimo, quae a populo dei ebdomada ita conputabatur antiquitus. Prima sabbati uel una sabbati siue sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, uel sabbatum. Non quod omnes sabbatorum hoc est requietionum dies esse potuerint sed quod a requietionum diae quae suo nomine et cultu singularis excellebat prima uel secunda uel tertia uel caetera suo quae que censerentur ex ordine.

Tertia species ebdomadis in celebratione pentecostes agitur, septem uidelicet septimanis dierum et monade, hoc est quinquaginta diebus impleta, qua diae et Moyses ardentem conscendens in montem legem de caelo accepit. Et Christus in linguis igneis spiritus sancti gratiam de caelo misit. #416b# Quarta septimi mensis erat ebdomada, qui sollemnitatibus praeclaris pene totus expandebatur inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex derelicto foris populo sancta sanctorum intrabat annuis antea fructibus hoc est frumenti uini et olei ex ordine collectis, significans Iesum pontificem magnum, impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem caelestis regni ianuas ingressurum, ut appareat nunc #M297# uultui dei pro nobis qui foris adhuc positi praestulamur et diligimus aduentum eius. Vbi notandum quia sicut quidam inmundi per legem prima tertia et septima die iubebantur lustrari sic et primus tertius ac septimus mensis suis quique caerimoniis exstitere sollemnes. Quinta ebdomada septimi anni quo toto populus ab agricolandi opere legis imperio uacabat dicente domino: Sex annis seres agrum tuum, septima cessa#417a#bis. Sexta anni iobelei hoc est remissionis ebdomada est, quae septem ebdomadibus annorum hoc est xluiiii annis texitur, qua expleta hoc est quinquagesimo demum anno incipiente tubae clarius resonabant. Et ad omnes iuxta legem possessio reuertebatur antiqua. Septima species ebdomadis est qua propheta Danihel utitur more quidem legis septenis annis singulas complectens ebdomadas. Sed noua ratione ipsos annos adbreuians, duodenis uidelicet mensibus lunae singulos determinans. Embolismos uero menses qui de annuis undecim epactarum diebus adcrescere solent. Non lege patria tertio uel altero anno singulos adiciens, sed ubi ad duodecimum numerum auguescendo peruenirent. Pro integro anno pariter inserens, hoc autem fecit non ueritatis cognitionem quaerentibus inuidendo, sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malum ut quae suas margaritas #417b# a filiis clausas fructuoso sudore inuestigari, quam profusas a porcis fastidiosa dispectione calcari.

Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta uideamus. Septuaginta inquit ebdomades adbreuiatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consumetur praeuaricatio et finem accipiat peccatum. Et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur uisio et prophetia et unguatur sanctus sanctorum. Nulli dubium quin haec uerba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi legem et prophetas impleuit. Vnctus est oleo laetitiae praeparticipibus suis. Et quod ebdomades lxx per septenos annos distincte quadringentos, et nonaginta annos insinuent. Sed notandum quod easdem ebdomadas non simpliciter annotatas siue conputatas sed adbreuiatas asserit. Oculte uidelicet lectorem commonens ut breui#418a#ores solito annos nouerit indicatos. Scito ergo inquit et animaduerte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hiersualem usque ad Christum ducem, ebdomades septem, et ebdomades sexaginta duae erunt. Et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Ezra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artarxerxes uicesimo anno regni eius, mense nisan impetrauerit ab eo restaurari muros Hierusalem. Templo multo ante Cyro permittente constructo, ipsumque opus ut dictum est, in angustia temporis perfecerit, a deo scilicet a finitimis gentibus inpugnatus ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrantur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem ebdomadas lxx conputa, hoc est annos duo de#M298#norum mensium lunarium quadringentos nonaginta, qui sunt anni solares quadringenti sep#418b#tuaginta quinque. Siquidem Persae a praefato uicesimo anno regis Artarxerxes usque ad mortem Darii, regnauerunt annis cxui. Ex hinc Macedones, usque ad interitum Cleopatre annis trecentis, inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii cesaris annum monarchiam tenuerunt annis luiiii qui sunt simul ut diximus anni cccclxxu et ocntinentur circulis decennouennalibus xxu. Decies nouies enim uiceni et quini fiunt cccclxxu et quia singulis circulis embolismi uii adcrescunt, multiplica xxu per uii fiunt clxxu qui sunt embolismi menses quadringentorum lxxu annorum. Si ergo uis scire quot annos lunares facere possint partire dxxu per duodecim, duodecies deni et quaterni xiiii ergo annos faciunt et remanent menses uii. Hos iunge ad supra scriptos cccclxxu fiunt simul cccclxxxuiiii, adde et menses superfluos uii, partemque octaui decimi anni imperii Tiberii quo dominus passus #419a# est et inuenies a tempore praefinito ad eius usque passionem ebdomadas lxx adbreuiatas, hoc est annos lunares ccccxc. Ad eius uero baptismum quando unctus est sanctus sanctorum descendente super eum spiritu sancto sicut columba, non solum ebdomadas uii et lx duas fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae ebdomadis inchoatam. Et post ebdomadas inquit lxx duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est. Non statim post lx duas ebdomadas, sed in fine septuagesimae ebdomadis occisus est Christus, quam ideo quantum conicere possumus segregauit a ceteris quia de hac erat plura relaturus, nam et Christus in illa crucifixus, et a populo per fido non modo in passione, uerum continuo ex quo a Iohanne praedicari caepit negatus est, quod autem sequitur. Et ciuitatem et sanctuarium dissipauit populus cum duce uenturo et finis eius uastitas, et post finem belli statuta de #419b# solatio, non ad lxx ebdomadas pertinet, praedictum enim fuerat quod ipse ebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent, sed scriptura praedicto aduento et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet esset euenturum ostendit.

Ducem enim uenturum Titum dicit: Qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo Romano ciuitatem, et sanctuarium dissipauit ut non remaneret lapis super lapidem. Verum his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum ebdomade quam omiserat redit euentum. Confirmabit autem pactum multis, ebdomada una hoc est ipsa nouissima, in qua uel Iohannes baptista uel dominus et apostoli predicando multos ad fidem conuerterunt, et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium ebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii caesaris erat, #420a# quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio fidelibus paulatim ui lescere coepit. Item quod sequitur, et in templo erit, abhominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseuerauit deso#M299#latio. Ad sequentia tempora respicit cuius prophetiae ueritatem et historia ueterum et nostrorum hodie que temporum testatur euentus.

Octaua species ebdomadis uniformis et sola sine circuitu reuolutionis exstans ad figuram per omnia primae ebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur, diuisa luce a tenebris factum est uespere, et separatis dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus corrupta est omnis terra donec creator poenitens se hominem fecisse mundum diluuio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio liberatur #420b# aquarum, secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abissi subportata, illinc caeli cataractis conpluta quae habuit uesperam quando filii Adam pedes ab oriente mouentes qui in construenda superbiae turrae conuenerunt linguarum diuisione multati et ab inuicem sunt disperis. Tertia die aquis in congregationem unam coactis apparuit arida siluis herbisque decora et tertia aetate firmatis in cultu daemonum nationibus, Abraham patriarcha cognationem patriam que deserens sanctorum semine fecundatur, huic aduenit et uespera, quando gens Ebrea malis coacta prementibus contra dei uoluntatem regem sibi petit, qui mox ordinatus primo domini sacerdotes prophetas que trucidat, postmodum ipse cum tota gente gladio perit allophilorum. Quarta diae caelum luminaribus ornatur, quarta aetate gens illa caelesti fide inclyta reg#421a#no Dauid et Salomonis gloriosa, templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem, sed accepit et uesperam quando crebrescentibus peccatis regnum illud a Chaldeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babiloniam translata. Quinta die pisces auesque aquis eductae, hii patriis manent undis illae aera terram que peruolant. Quinta aetate multiplicatus in Chaldea populus Israhel, pars caelestium desideriorum pennis fulta Hierosolimam petiit, pars uolata destituta uirtuta inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et uespera quando imminente iam saluatoris aduentu gens Iudea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta insuper et alienis est sub acta regibus. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem dei creatur, mox que eius latere dormientis sumpta costa femina fabricatur. Sexta aetate preconan#421b#tibus prophetis filius dei incarne qui hominem ad imaginem dei recrearet apparuit, qui dormiens in cruce sanguinem et aquam delatere unde sibi aecclesiam consecraret emanauit, huius aetatis uespera ceteris obscurior in Antichristi est persecutione uentura. Septima die consummatis operibus suis deus requieuit, eamque sanctificans sabbatum nuncupari praecepit quae uesperam habuisse non legitur. Septima aetate iustorum animae post optimos huius uitae labores in alia uita perpetuo requiescunt, quae nulla umquam tristitia maculabitur, #M300# sed maiori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intrauit, perficietur autem quando receptis sancti corporibus in terra sua dupplicia possidebunt. Laetitia sempiterna erit eis. #422a# Et ipsa est octaua pro qua sextus Psalmus inscribitur: Credo quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima uel octaua illius saeculi est aetate supplicandum in qua quia iusti gaudia sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pauore incipit currit finitur: Domine ne in ira tua arguas me, et cetera.

[10] De mensibus

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] Skip to [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Menses dicti a mensura qua quisque eorum mensuratur, sed melius a luna quae Greco sermone mene uocatur. Nam et aput eos menses uocantur menes, sed et aput ebreos Hieronimo teste luna quam iare nominant mensibus nomen dedit. Vnde et Hiesus filius Sirach, qui utique Ebraice scripsit de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius. Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant, unde quoties in scriptura sacra siue in lege seu ante legem quota die mensis quid #422b# factum dictumue sit indicatur non aliud quam lunae aetas significatur a qua semper Ebrei quibus credita sunt eloquia dei, antiquo patrum more menses obseruare non cessant.

Primum mensem nouorum qui Paschae cerimoniis sacratus est, nisan appellantes, qui propter multiuagum lunae discursum nunc in Martium mensem nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis ocupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso uel incipit uel desinit, uel totus includitur. Eadum taxat regula cuius ut supra meminimus obseruata, ut quae quinta decima post aequi noctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat, quae uero antea nouissimum praecedentis. Sic que per ordinem, secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Siuan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Ab Augusto, sextus Elul September, septimus Theseri, October, quem propter collectio#423a#nem frugum et celeberrimas in ipso festiuitates nouum annum appellant. Octauus Maresuan Nouember, nonus Casleu, December, decimus Debeth Ianuario, undecimus Sabat Februario, duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur, quos uidelicet menses propter lunae circulum qui xx nouem semis diebus constat, tricenis, unde tricenisque diebus alternantes secundo demum uel tertio anno exacto mensem, superfluum qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet interkalant. Vnde nonnullo moueor scrupulo, quo modo maiores nostri diem qua lex data est quae est tertia mensis tertii quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes uidelicet primi mensis residuos dies numero decem et septem, quia tredecim priores fuerant ante Pascha, transacti saecundi xxx tertii dies tres qui fiunt simul L. cum constet duos menses #M301# lunares #424b# non sexaginta sed quinquaginta nouem diebus terminari, ideoque si paschalis mensis xxx diebus computatus xuii sui cursus dies post pascha retinuerit secundum iam mensem non triginta sed unde tringinta diebus debere concludi ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam unde quinquaginta dies inueniri, nisi forte putandum est sinedochicos quae est regula sanctae scripturae frequentissima a parte totum conputari.

Verum haec utcumque acta uel conputata fuerint claret, tamen Ebreos ad lunae cursum suos menses obseruare consues se, nec aliter in Genesi rectae sentiendum ubi Noe cum suis septimo decimo diae secundi mensis archam ingressus et xxuii eiusdem mensis diae post diluuium egressus iusseritur,quam annum solis integrum hoc est trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum, quia #424a# uidelicet luna quae presenti anno uerbi gratia per nonas Maias septima decima existit, anno sequente uicesima uii pridiae nonas Maias occurret, notandum sane quod nimium fallantur qui mensem definiendum uel ab antiquis definitum autumant. quam diu luna zodiacum circulum peragit, quae nimirum sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit. Zodiacum quidem septem uiginti diebus et octo horis, sui uero cursus ordinem uiginti nouem diebus, et duodecim horis salua sui saltus ratione conficit, ideoque rectius ita definiendum quod mensis lunae siti luminis lunaris circuitus ac redintegratio de noua ad nouum, solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci ie est signiferi circuli quae triginta diebus, et decem semis horis impletur, uiginti duabus uidelicet horis ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epic#424b#tarum dies et quadrans annuatim succrescere solet, duodecies enim uiceni et bini ducentos sexaginta quattuor faciunt, quas esse horas undecim dierum. Hinc facile patet quia undecies uiceni et quaterni eandem summam confitiunt, porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt hore quadrantis, siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus ut dictum est, et quadrante breuiores totidem solis mensibus agens. In his tandem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat.

Iuxta allegoriam uero mensis quia luna nomen et ordinem accepit, significat sanctae aecclesiae coaduanationem, siue profectum. Vnde et Iob ait: Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos, quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, siue aliquando mensis pro perfectione, reminiscatur ergo per uocem Iob aecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam #425a# quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra. Menses duodecim, eiusdem numeri sunt apostoli, ut in Apocalipsin per singulos menses reddentia fructum suum. Item mensis sicut et sabbatum pro requie sempiterna posita inueniuntur ut est illud Esaiae: Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia #M302# sabbata delicata, qui sabbatismus dei populo reseruatur et mensis spiritalis quando a puncta usque ad punctum luna complebitur et suo currit ordine ut effitiat mensem integrum kalendarum. Quod autem luna quae a sole inluminatur, significet aecclesiam a Christo inluminatam non indiget explanari, et sabbatum requiem significat ueniunt ex neomeniis et sabbatis qui sex diebus in quibus factus est mundus transcensis festinant ad septimum diem id est sab#425a#batum in quo uera est requies. Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit dominus, non populus Iudeorum tantum nec in sola Hierusalem sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret, patrem in spiritu et ueritate.

[11] De uicissitudinibus temporum IIII

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] Skip to [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Temporum autem uicissitudines quattuor sunt: uer, aestas, autumnus, et hiemps. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod inuicem se humore, siccitate, calore, et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant sed currunt, constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis, tempora internos menses fuisse diuisa, quorum temporum talem ueteres discretionem faciunt, ut primus mensis uer nouus dicatur, secundus adultus, tertius praeceps, sic et aestas in suis tribus mensibus noua adulta et praeceps, sec et autumnus nouus adul#426a#tus et praeceps. Item hiemps noua adulta et praeceps siue extrema, unde et est illud extremae sub casu hiemis. Ver autem dictum quod uiret, tunc enim post hiemem uestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur quasi usta id est exusta et arida nam calor aridus est. Autumnus a tempestate uocatus quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemisperiae nuncupauit, quia tunc breuiori sol uoluitur circulo, unde et hoc tempus, bruma dicitur quasi braxin, id est breuis uel acibo, quod maior sit tunc uescendi adpetitus. Edacitas enim Grece bruma appellatur, unde et in brumati dicuntur quibus fastidium est ciborum, hibernus autem inter hiemem et uernum quasi hie uernus qui plerumque a parte totum hiemem significat, haec tempora singulis etiam caeli par#426b#tibus adscribuntur. Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas uero meridiano eo quod pars eius calore flagrantior sit. Hiemps semptemtrioni eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet. Autumnus occiduo propter grauer morbos quos habet. Vnde et tunc omnium folia arborum defluent, ut autem autumnus abundet morbis facit hoc confinium frigoris et caloris et conpugnantia intra se, contrariorum aerum.

Misticae autem uer baptismi nouitatem significat aut renouationem uitae post frigus infidelitatis et pigritiae torporem, siue resurrectionem corporum, post mortis occubitum, unde dominus praecepit in lege mensem nouarum obseruare et uerni principium quando eduxit dominus filios Israel de #M303# terra Aegipti per mare rubrum, in quo et caelebrare pascha iussit, quo etiam #427a# tempore saluator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit. Aestas autem uenturae iocunditatis praefiguratio est, et feruorem caritatis exprimit, unde est illud in Psalmo: Aestatem et uer tu fecifsti ea. Et in Salomone iam enim hiemps, trasiit, et recessit flores apparuerunt in terra. Aestas futura beatitudo ut in Salomone propter frigus piger arare noluit mendicabit aestate et non dabitur ei. Per haec duo tempora significat fideles diuersa morum qualitate pollentes, alii enim sunt tamquam aestus fidei calore feruentes ad martirium usque perducti, alii mansuetudine temperati tamquam uer, aequabili domino deuotione famulantes, omnia enim et ista et alia ipsa fecit, cuius gratia conceditur quod in hominum bona uoluntate monstratur. Autumnus etiam #427b# in quo colliguntur fruges et tempus est messis atque uindemiae, tempus uniuersalis iudicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet et metet fructum laboris sui, iuxta illud apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit siue bonum, siue malum, quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. Sic enim dominus in euangelio ait: Messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli dei. Et alibi, sic est regnum dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat, et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille, ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, et cum se produxerint fruc#428a#tus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis, tunc enim mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala alligantque zizania fasciculis ad comburendum, triticum autem congregant in horrea sua. Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi quia factus sum, sicut qui colligit racemos in autumno.

Hiemps uero tribulationem significat uel terminum mortalis uitae, unde dominus praecepit in euangelio discipulis dicens: Orate ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, si de captiuitate Hierusalem hanc sententiam uoluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent ne fuga eorum hieme uel sabbato fiat, quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare. In altero autem transgressio legis est, si fugere uoluerint, #428b# aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intellegitur, hoc precipit ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum sabbato.

[12] De anno

Return to chapter headings
Gp back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] Skip to [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Annus uel ab innouanno cuncta quae naturali ordine transierant, uel a circuitu temporis nomen accepit, quia ueteres annum pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in originibus oratorum, annum temrinum id est circum terminum, et ambire dicitur pro circuire, est autem annus lunaris est, et solaris, est et terrantium discretus stellarum, est et omnium planetarum, unus quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus qua drifariae accipitur. Primus est namque cum luna xxuii diebus et octo horis zodiacum percurrens ad idsignum ex quo egressa est reuertitur. Secundus, duobus diebus et iiii horis prolixior,qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo noua digressa est xxuiiii #429a# diebus et xii horis exactis iam defecta repetit. Tertius qui xii mensibus huiusmodi id est diebus cccliiii expletur, et uocatur communis, eo quod duo sepissimae tales pariter currant. Quartus qui embolismus Grece dicitur, id est super augmentum, et habet xiii menses id est dies ccclxxxiiii, qui uterque aput Ebreos a principio mensis paschalis incipit ibidem que finitur.

Aput Romanos uero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium ibique terminatur. Item solis est annus cum ad eadem loca siderum redit, per actis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romanibus sextum uocant ut ad eundem circuitum redeatur. Quartus solaris giri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol adcuncta, signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante qua#429b#driennium reuertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quae que zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere recurrunt, quem etiam circulus magnus paschae ostendit. Circulus paschae magnus est qui multiplicato per inuicem solari ac lunari ciclo quingentis triginta duobus conficitur annis siue enim decies nouies uiceni et octoni, seu uicies occiesdeni ac noueni multiplicentur, quingentorum duorum numerum complent. Vnde fit ut idem circulus magnus decennouennales lunae circulos xxuiii solis autem qui uicenis octonisque consummari solent, annis x et nouem habeat circulos, bissextos decies nouies septenos id est centum triginta tres menses solares uicies occies ducentos uiginti et octo id est sex milia trecentos octoginta quattuor. #430a# Menses autem lunares uicies octies cxxxu, id est ui milia dlxxx, dies exceptis bissextis uicies octies vi milia dcccxxxu, id est cxciiii milia clxxx. Adpositis autem bissextis cxciiii milia cccxiii, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleuerit, mox in seipsum reuolutus cuncta quae ad solis uel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat, tantum anni dominicae #M305# incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius, et indictiones quoquo ferantur in ordine. Nil siderum cursum atque ideo nil paschalis calculi ordinem mouent.

Anni enim iuxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando breuitatem humanae uitae significant, in illo enim prophetico ubi ad deum dicitur: Tu autem idem ipse es. et anni tui non deficient. Natura eius sub breuitate declaratur, quia ipse solus per se nouit esse, qui ut sit alio non eget adiutore. Alibi autem ubi scriptum est: Anni nostri sicut aranea medita#430b#buntur, malignitatem uitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea est enim animal debile, ac tenuissimum quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti si in artibus et sub dolis machinationibus occupantur quod autem subsequenter dicitur, dies annorum nostrorum in ipsis lxx annis, si autem in potentatibus lxxx anni et cetera.

Si annos istos ad literam uelimus aduertere multos hominum et nonagenarios bene uiuentes inuenies. Et iterum, nec dum septuagenarios debilitate confectos, ut quod hic dicitur constare minime posse uidetur, sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quae sabbati diem obseruandum esse praecepit, octogenarium uero populo Christiano aptissimae deputamus, qui octauum diem resurrectionis dominicae sancta festiuitate ueneratur. Octogenarium uero addidit, in poten#431a#tatibus, quia tunc reuera coepimus habere potentiam quando nobis dominus saluator apparuit, isti ergo sunt dies annorum nostrorum qui nobis probabilis uitae conferunt claritatem. Annus dominus Iesus Christus a quibus damputatur, ut in Psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Annus presens tempus ab aduentu domini usque in finem mundi in quo paenitentia, et remissio peccatorum praedicatur ut est illud in Esaia: Praedicare annnum placabilem domino et diem retributionis. Hinc et in euangelio agricola ad dominum suum ait: Domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam cophynum stercoris. Anni sex de quibus in lege praecipitur, ut si puer Ebreus emptus praetio fuerit domino suo seruiat, et in septimo ad libertatem exeat, praesens significat, tempus quia mundus sex diebus factus est.

Iubeleus interpretatur remissionis annus, est enim Ebraicus sermo et nume#431b#rus qui septenis annorum ebdomadibus id est xluiiii annis texitur in quo clangebantur tubae et ad omnes reuertebatur antiqua possessio debita absoluebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus pentecosten, et ipsi caelebramus post domini resurrectionem remissa culpa et totius debiti cirographo euacuato ab omni nexu liberi suscipientes aduenientem in nos gratiam spiritus sancti.

[13] De saeculo

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] Skip to [10.14] [10.15] [10.16] [10.17] [End]

Saecula generationibus constant et inde saecula quod se sequantur, ab euntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Ebrei iubeleum uocant, ob hanc causam et ille Ebreus qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa aut seruitio subiugatus seruire iubetur, in saeculum, hoc est usque ad annum, quinquagesimum. Aliquando pro presenti uita positum est, #432a# ut est illud: Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius. Saeculum huius uitae significat cursum ubi miseri sunt quicumque delinquunt ubi fas est corda nostra conuerti, et misericordiam postulari, ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse iudicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud memor fuit in saeculum testamenti sui, quia quicquid dominus promisit perenni firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud misericordia domini a saeculo hoc est a primordio mundi declarata est infidelibus suis et usque in saeculum saeculi, hoc est in praesenti et in futuro saeculo. Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem domini absolute designat, quoniam et ille ante saeculum et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus, et pro septem ut hominis, et pro centum ut pro quouis #432b# tempore, unde et aetas tempus quod de multis saeculis instruitur, et dicta aetas quasi aeuitas id est similitudo aeui. Nam aeuus est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum nascitur quod Greci uocant eonas quod aliquando aput eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur, unde et aput Latinos est diriuatum. Aetas autem propriae duobus modis dicitur, aut enim hominis sicut infantia iuuentus senectus. Aut mundi cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem Iuda in Babiloniam, quinta deinde usque ad aduentum saluatoris in carne, sexta quae nunc agitur usque quo mundus iste finiatur. Sic ergo potest mundi aetas ad similitudine aeui hominis comparari.

[14] De sex aetatibus saeculi

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] Skip to [10.15] [10.16] [10.17] [End]

De sex huius mundi aetatibus a septima uel octaba quietis uitaeque, caelistis et supra in comparatione primae ebdomadis in qua #433a# mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus, et nunc in comparatione aeui unius hominis qui microcosmos Grece a philosophis hoc est minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe continens annos iuxta Ebraicam ueritatem mille sexcentos quinquaginta sex, iuxta septuaginta interpretes ii milia cc#M307#xlii generationes iuxta utramque editionem numero x quae uniuersali est deleta diluuio, sicut primam cuiusque hominis obliuio demergere consueuit aetatem, quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam.

Secunda aetas a Noe usque ad Abraham generationes iuxta Ebraicam auctoritatem complexa, decem annos autem ccxcii, porro iuxta lxx interpretes anni mille lxxii generationes uero xi, haec quasi pueritia fuit generis populi dei et ideo in lingua inuenta est, id est Ebrea, a pueritia, namque homo incipit nosse loqui post infantiam quae #433b# hinc appellata est quod fari non potest.

Tertia ab Abraham usque ad Dauid generationes iuxta utramque auctoritatem xiiii annos uero dccccxlii complectens. Haec quaedam uelut adulescentia fuit populi dei. Aqua aetate quia incipit homo posse generare, propter ea Matheus euangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.

Quarta a Dauid usque ad transmigrationem Babilonis, annos habens iuxta Ebraicam ueritatem cccclxxiii, iuxta lxx translationem duodecim, amplius generationes iuxta utrosque codices xuii, quas tamen euangelista Matheus certi mysterii gratia xiiii ponit, a qua uelut iuuenili aetate in populo dei regum tempora ceperunt, haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno.

Quinta quasi senilis aetas a transmigratione Babilonis usque ad aduen#434a#tum domini saluatoris in carne, generationibus et ipsa xiiii, porro annis dlxxxuiiii extenta, in qua ut graui senectute fessa malis crebrioribus plebs Ebrea quassatur.

Sexta quae nunc agitur aetas nulla generationum uel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte consumenda. Has erumnosas plenas quae laboribus mundi aetates quique felici morte uicerunt, septima iam sabbati perennis aetate suscepti, octauam beatae resurrectionis aetatem in qua semper cum domino regnent expectant.

[15] De festiuitatibus

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] Skip to [10.16] [10.17] [End]

Festiuitas dicta a festis diebus quasi festiditas, eo quod in eis solares diuina fit, quibus contrarii sunt fasti in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutare ob religionem Christi non debeat absoluto, id est firmo atque soli deo nominata. Celebritas autem uocatur quod non ibi terrena sed caelestia tantum aguntur.

#434b# Pascha festiuitatum omnium prima est de cuius uocabulo iam superius dictum est, pentecosten, sicut et pascha aput Ebreos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur. Vnde et uocabulum sumpsit. Pente enim Grece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de nouis frugibus offerebantur, cuius figuram annus iubeleus in testamento ueteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat.

Epiphania Grece, Latinae apparitio siue manifestatio uocatur, eo enim die Christus sideris indi#M308#cio magis apparuit adorandus, quod fuit figura primitiae credentium gentium, quo die dominicum baptismatis sacramentum et permutate aquae in uinum factorum per dominum signorum principia exstiterunt. Duae sunt autem epiphaniae, prima in qua natus Christus pastoribus Ebreorum angelo nuntiante apparuit, secunda in qua ex gentium populo stella indicae ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit.

#435a# Scenophagia sollemnitas Ebreorum de Greco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae caelebratur a Iudeis in memoriam expeditionis cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant et ex eo scenophaegia. Scena enim Grece tabernaculum dicitur, quae sollemnitas aput Ebreos Septembrio mense celebratur. Neomenia aput nos Kalendas aput Ebreos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Grece mene luna appellatur. Inde neomenia id est noua luna, erant enim aput Ebreos ipsi dies Kalendarum ex legali institutione sollemnes de quibus in Psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba in die insignis sollemnitatis uestrae.

Encenia noua templi dedicatio, Grece enim cenon dicitur nouum, quando enim aliquid nouum dedicatur, encenia dicitur. Hanc dedicationem templi sollemnitatem, Iudei Octobre mense colebant.

Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo dominus et saluator #435b# noster sicut propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur, tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obuiam ei clamauerunt osanna benedictus qui uenit in nomine domini rex Israel. Vulgus autem ideo hunc diem capiti lauium uocat, quia tunc moris est lauandi capita infantium, qui unguendi sunt, ne obseruatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. Hoc autem die simbolum competentibus traditur, propter confinium dominicae paschae sollemnitatem, ut qui iam ad dei gratiam percipiendam festinant fidem quam confiteantur agnoscant.

Caena dominica dicta est eo quod in eo die saluator pascha cum suis discipulis fecerit, quod et hodie que sicut est traditum celebratur. Sanctum que in eo die chrisma conficitur, atque initium noui testamenti, et ueteris testamenti cessatio declaratur.

[16] De sabbato

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15]
Skip to [10.17] [End]

Sabbatum ab Ebreis ex interpretatione uocabuli sui requies nomi#436a#natur quod deus in ipso perfecto mundo requieuisset, siquidem in eo die requieuit dominus in sepulchro ut qui et is illius mysterium confirmaret. Quam Iudeis obseruandam in umbra futuri preceptum est, sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adimpleuit obseruatio eius quieuit.

[17] De dominico die

Return to chapter headings
Go back to [10.1] [10.2] [10.3] [10.4] [10.5] [10.6] [10.7] [10.8] [10.9] [10.10] [10.11] [10.12] [10.13] [10.14] [10.15] [10.16] Skip to [End]

Dominicus dies proinde uocatur quia in eo resurrectio domini nostri declarata est, qui dies non Iudaeis sed Christianis in resurrectione domini dec#M309#claratus est, et ex illa habere coepit festiuitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum. Resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis #M310# non moriretur, postquam autem facta est, talis resurrectio in corpore domini ut preiret in capite quod corpus aeclesiae speraret in fine, iam dies dominicus id est octauus quiet primus celebrari coepit.

EXPLICIT LIBER DECIMVS


Return to beginning of Book 10 ....
Go to Book 11 ....
Select a new book ....
Return to Rabanus home page