
Back to the Welcome Page
Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit:
Andreae Alciati in librum emblematum praefatio ad
Chonradum
Peutingerum, Augustanum
Detinet, et segnes chartula picta viros.
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis
Artificum illustri signaque facta manu:
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus,
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
Quae, Chonrade, mei pignus amoris habe.
Emblema I
Super insigni Ducatus Mediolanensis
Ad illustrissimum Maximilianum, Ducem Mediolanensem
Exiliens infans sinuosi e faucibus anguis,
Est gentilitiis nobile stemma tuis.
Talia Pellaeum gessisse nomismata regem
Vidimus, hisque suum concelebrasse genus:
Dum se Ammone satum, matrem anguis imagine lusam,
Divini et sobolem seminis esse docet.
Ore exit. Tradunt sic quosdam enitier angues.
An quia sic Pallas de capite orta Iovis?
Emblema II
Mediolanum
Bituricis vervex, Heduis dat sucula signum:
His populis patriae debita origo meae est,
Quam Mediolanum sacram dixere puellae
Terram: nam vetus hoc Gallica lingua sonat.
Culta Minerva fuit, nunc est ubi numine Tecla
Mutato, Matris virginis ante domum.
Laniger huic signum sus est, animalque biforme,
Acribus hinc setis, lanitio inde levi.
Emblema III
Nunquam procrastinandum
Alciatae gentis insignia sustinet Alce,
Unguibus et [meden] fert [anaballomenos]
Constat Alexandrum sic respondisse roganti,
Qui tot obivisset tempore gesta brevi?
Nunquam, inquit, differre volens. Quod et indicat Alce:
Fortior haec, dubites, ocior anne siet.
Emblema IV
In Deo laetandum
Aspice ut egregius puerum Iovis alite pictor
Fecerit Iliacum summa per astra vehi.
Quisne Iovem tactum puerili credat amore?
Dic, haec Maeonius finxerit unde senex?
Consilium, mens atque Dei cui gaudia praestant,
Creditur is summo raptus adesse Iovi.
Emblema V
Sapientia humana, stultitia est apud Deum
Quid dicam? Quonam hoc compellem nomine monstrum
Biforme, quod non est homo, nec est draco?
Sed sine vir pedibus, summis sine partibus anguis,
Vir anguipes dici, et homiceps anguis potest.
Anguem pedit homo, hominem eructavit et anguis:
Nec finis hominis est, initium nec est
ferae.
Sic olim Cecrops doctis regnavit Athenis:
Sic et gigantes terra mater protulit.
Haec vafrum species, sed relligione carentem,
Terrena tantum quique curet, indicat.
Emblema VI
Ficta religio
Regali residens meretrix pulcherrima sella,
Purpureo insignem gestat honore peplum.
Omnibus et latices pleno e cratere propinat.
At circum cubitans ebria turba iacet.
Sic Babylona notant: quae gentes illice forma,
Et ficta stolidas religione capit.
Emblema VII
Non tibi, sed religioni
Isidis effigiem tardus gestabat asellus,
Pando verenda dorso habens mysteria.
Obvius ergo Deam quisquis reverenter adorat,
Piasque genibus concipit flexis preces.
Ast asinus tantum praestari credit honorem
Sibi, et intumescit, admodum superbiens:
Donec eum flagris compescens, dixit agaso,
Non es Deus tu, aselle, sed Deum vehis.
Emblema VIII
Qua dii vocant, eundum
In trivio mons est lapidum: supereminet illi
Trunca Dei effigies, pectore facta tenus.
Mercurii est igitur tumulus: suspende viator
Serta Deo, rectum qui tibi monstret iter.
Omnes in trivio sumus, atque hoc tramite vitae
Fallimur, ostendat ni Deus ipse viam.
Emblema IX
Fidei symbolum
Stet depictus Honos tyrio velatus amictu,
Eiusque iungat nuda dextram Veritas.
Sitque Amor in medio castus, cui tempora circum
Rosa it, Diones pulchrior Cupidine.
Constituunt haec signa Fidem, Reverentia Honoris
Quam fovet, alit Amor, parturitque Veritas.
Emblema X
Foedera
Ad Maximilianum, Mediolani Ducem
Hanc citharam a lembi quae forma halieutica fertur,
Vendicat et propriam Musa Latina sibi,
Accipe Dux: Placeat nostrum hoc tibi tempore munus,
Quo nova cum sociis foedera inire paras.
Difficile est, nisi docto homini, tot tendere chordas;
Unaque si fuerit non bene tenta fides,
Ruptave (quod facile est) perit omnis gratia conchae,
Illeque praecellens cantus, ineptus erit.
Sic Itali coeunt proceres in foedera: concors
Nil est quod timeas, si tibi constet amor.
At si aliquis desciscat (uti plerumque videmus)
In nihilum illa omnis solvitur harmonia.
Emblema XI
Silentium
Cum tacet, haud quicquam differt sapientibus amens:
: Stultitiae est index linguaque voxque suae.
Ergo premat labias, digitoque silentia signet:
: Et sese Pharium vertat in Harpocratem.
Emblema XII
Non vulganda consilia
Limine quod caeco, obscura et caligine monstrum
Gnosiacis clausit Daedalus in latebris,
Depictum Romana phalanx in proelia gestat,
Semiviroque nitent signa superba bove:
Nosque monent, debere Ducum secreta latere
Consilia. Auctori cognita techna nocet.
Emblema XIII
Nec quaestioni quidem cedendum
Cecropia effictam quam cernis in arce Leaenam,
Harmodii (an nescis hospes?) amica fuit.
Sic animum placuit monstrare viraginis acrem
More ferae, nomen vel quia tale tulit.
Quod fidibus contorta, suo non prodidit ullum
Indicio, elinguem reddidit Iphicrates.
Emblema XIV
Consilio et virtute Chimaeram superari, hoc est, fortiores et
deceptores
Bellerophon ut fortis eques superare Chimaeram
Et Lycii potuit sternere monstra soli;
Sic tu Pagaseis vectus petis aethera pennis.
Consilioque animi monstra superba domas.
Emblema XV
Vigilantia et custodia
Instantis quod signa canens det gallus Eoi,
Et revocet famulas ad nova pensa manus:
Turribus in sacris effingitur aerea pelvis,
Ad superos mentem quod revocet vigilem.
Est leo: sed custos oculis quia dormit apertis,
Templorum idcirco ponitur ante fores.
Emblema XVI
[Nêphe kai memnês apizein. arthra tauta tôn
phrenôn]
Sobrius esto, et memineris non temere credere: haec sunt membra
mentis
Ne credas, ne (Epicharmus ait) non sobrius esto:
Hi nervi humanae membraque mentis erunt.
Ecce oculata manus credens id quod videt: ecce
Pulegium antiquae sobrietatis olus:
Quo turbam ostenso sedaverit Heraclitus,
Mulserit et tumida seditione gravem.
Emblema XVII
[Pê parêben: ti d' erexas; ti moi deon ouk
etelesthai]
Lapsus ubi? quid feci? aut officii quid omissum est?
Italicae Samius sectae celeberrimus auctor
Ipse suum clausit carmine dogma brevi:
Quo praetergressus? quid agis? quid omittis agendum?
Hanc rationem urgens reddere quemque sibi.
Quod didicisse gruum volitantum ex agmine fertur,
Arreptum gestant quae pedibus lapidem:
Ne cessent, neu transversas mala flamina raptent.
Qua ratione, hominum vita regenda fuit.
Emblema XVIII
Prudentes
Iane bifrons, qui iam transacta futuraque calles,
Quique retro sannas, sicut et ante, vides:
Te tot cur oculis, cur fingunt vultibus? An quod
Circumspectum hominem forma fuisse docet?
Emblema XIX
Prudens magis quam loquax
Noctua Cecropiis insignia praestat Athenis,
Inter aves sani noctua consilii.
Armiferae merito obsequiis sacrata Minervae,
Garrula quo cornix cesserat ante loco.
Emblema XX
Maturandum
Maturare iubent propere, et cunctarier omnes;
Ne nimium praeceps, neu mora longa nimis.
Hoc tibi declaret connexum echeneide telum:
Haec tarda est, volitant spicula missa manu.
Emblema XXI
In deprehensum
Iamdudum quacunque fugis, te persequor: at nunc
Cassibus in nostris denique captus ades.
Amplius haud poteris vires eludere nostras:
Ficulno anguillam strinximus in folio.
Emblema XXII
Custodiendas virgines
Vera haec effigies innuptae est Palladis: eius
Hic draco, qui dominae constitit ante pedes.
Cur divae comes hoc animal? Custodia rerum
Huic data: sic lucos, sacraque templa colit.
Innuptas opus est cura asservare puellas
Pervigili: laqueos undique tendit Amor.
Emblema XXIII
Vino prudentiam augeri
Haec Bacchus pater et Pallas communiter ambo
Templa tenent, soboles utraque vera Iovis.
Haec caput, ille femur solvit: huic usus olivi
Debitus, invenit primus at ille merum.
Iunguntur merito: quod si qui abstemius odit
Vina, Deae nullum sentiet auxilium.
Emblema XXIV
Prudentes vino abstinent
Quid me vexatis, rami? sum Palladis arbor.
Auferte hinc botros, virgo fugit Bromium.
Emblema XXV
In statuam Bacchi
Dialogismus.
Bacche pater, quis te mortali lumine novit,
Et docta effinxit quis tua membra manu?
Praxiteles, qui me rapientem Gnossida vidit,
Atque illo pinxit tempore, qualis eram.
Cur iuvenis, teneraque etiam lanugine vernat
Barba, queas Pylium cum superare senem?
Muneribus quandoque meis si parcere disces,
Iunior et forti pectore semper eris.
Tympana non manibus, capiti non cornua desunt:
Quos nisi dementeis talia signa decent?
Hoc doceo, nostro quod abusus munere sumit
Cornua, et insanus mollia sistra quatit.
Quid vult ille color membris pene igneus? omen
Absit, an humanis ureris ipse focis?
Cum Semeles de ventre parens me fulmine traxit
Ignivomo, infectum pulvere mersit aquis.
Hinc sapit hic, liquidis qui nos bene diluit undis:
Qui non, ardenti torret ab igne iecur.
Sed nunc me doceas, qui vis miscerier? Et qua
Te sanus tutum prendere lege queat?
Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse falerni
Qui cupit, hoc sumi pocula more iuvat,
Stet intra heminas: nam qui procedere tendit
Vltra, alacer, sed mox ebrius, inde furit.
Res dura haec nimium, sunt pendula guttura, dulce
Tu fluis. Heu facile commoda nulla cadunt.
Emblema XXVI
Gramen
Gramineam Fabio patres tribuere corollam,
Fregerat ut Poenos Hannibalemque mora.
Occulit inflexo nidum sibi gramine alauda,
Vulgo aiunt, pullos sic fovet illa suos.
Saturno Martique sacrum, quo Glaucus adeso
Polybides, factus creditur esse Deus.
His merito arguitur nodis tutela salusque:
Herbaque tot vires haec digitalis habet.
Emblema XXVII
Nec verbo, nec facto quemquam laedendum
Assequitur, Nemesisque virum vestigia servat,
Continet et cubitum duraque fraena manu.
Ne male quid facias, neve improba verba loquaris:
Et iubet in cunctis rebus adesse modum.
Emblema XXVIII
Tandem, tandem iustitia obtinet
Aeacidae Hectoreo perfusum sanguine scutum,
Quod Graecorum Ithaco contio iniqua dedit,
Iustior arripuit Neptunus in aequora iactum
Naufragio, ut dominum posset adire suum:
Littoreo Aiacis tumulo namque intulit unda,
Quae boat, et tali voce sepulchra ferit:
Vicisti, Telamoniade, tu dignior armis:
Affectus fas est cedere iustitiae.
Emblema XXIX
Etiam ferocissimos domari
Romanum postquam eloquium, Cicerone perempto,
Perdiderat patriae pestis acerba suae:
Inscendit currus victor, iunxitque leones,
Compulit et durum colla subire iugum:
Magnanimos cessisse suis Antonius armis,
Ambage hac cupiens significare duces.
Emblema XXX
Gratiam referendam
Aerio insignis pietate ciconia nido,
Investes pullos, pignora grata fovet.
Taliaque expectat sibi munera mutua reddi,
Auxilio hoc quoties mater egebit anus.
Nec pia spem soboles fallit, sed fessa parentum
Corpora fert humeris, praestat et ore cibos.
Emblema XXXI
Abstinentia
Marmoreae in tumulis una stat parte columnae
Urceus, ex alia cernere malluvium est.
Ius haec forma monet dictum sine sordibus esse,
Defunctum puras atque habuisse manus.
Emblema XXXII
Bonis a divitibus nihil timendum
Iunctus contiguo Marius mihi pariete, nec non
Subbardus, nostri nomina nota fori,
Aedificant bene nummati, sataguntque vel ultro
Obstruere heu, nostris undique luminibus.
Me miserum! Geminae quem tamquam Phinea raptant
Harpyiae, ut propriis sedibus eiiciant,
Integritas nostra, atque animus quaesitor honesti,
His nisi sint Zetes, his nisi sint Calais.
Emblema XXXIII
Signa fortium
Dialogismus
Quae te causa movet, volucris Saturnia, magni
Ut tumulo insideas ardua Aristomenis?
Hoc moneo, quantum inter aves ego robore praesto,
Tantum semideos inter Aristomenes.
Insideant timidae timidorum busta columbae,
Nos aquilae intrepidis signa benigna damus.
Emblema XXXIV
[Anechou kai apechou]
Sustine et abstine
Et toleranda homini tristis fortuna ferendo est,
Et nimium felix saepe timenda fuit.
Sustine (Epictetus dicebat) et abstine. Oportet
Multa pati, illicitis absque tenere manus.
Sic ducis imperium vinctus fert poplite taurus
In dextro: sic se continet a gravidis.
Emblema XXXV
In adulari nescientem
Scire cupis dominos toties cur Thessalis ora
Mutet, et ut varios quaerat habere duces?
Nescit adulari, cuiquamve obtrudere palpum,
Regia quem morem Principis omnis habet.
Sed veluti ingenuus sonipes, dorso excutit omnem,
Qui moderari ipsum nesciat Hippocomon.
Nec saevire tamen domino fas: ultio sola est,
Dura ferum ut iubeat ferre lupata magis.
Emblema XXXVI
Obdurandum adversus urgentia
Nititur in pondus palma, et consurgit in arcum,
Quomagis et premitur, hoc mage tollit onus:
Fert et odoratas, bellaria dulcia, glandes,
Queis mensas inter primus habetur honos.
I, puer, et reptans ramis has collige: mentis
Qui constantis erit, praemia digna feret.
Emblema XXXVII
Omnia mea mecum porto
Hunnus inops, Scythicique miserrimus accola Ponti,
Ustus perpetuo livida membra gelu:
Qui Cereris non novit opes, nec dona Lyaei,
Et pretiosa tamen stragula semper habet.
Nam murinae illum perstringunt undique pelles:
Lumina sola patent, caetera opertus agit.
Sic furem haud metuit, sic ventos temnit et imbres:
Tutus apudque viros, tutus apudque Deos.
Emblema XXXVIII
Concordiae symbolum
Cornicum mira inter se concordia vitae est,
Mutua statque illis intemerata fides.
Hinc volucres haec sceptra gerunt, quod scilicet omnes
Consensu populi stantque caduntque duces:
Quem si de medio tollas, discordia praeceps
Advolat, et secum regia fata trahit.
Emblema XXXIX
Concordia
In bellum civile duces cum Roma pararet,
Viribus et caderet Martia terra suis:
Mos fuit in partes turmis coeuntibus easdem
Coniunctas dextras mutua dona dare.
Foederis haec species: id habet concordia signum,
Ut quos iungit amor, iungat et ipsa manus.
Emblema XL
Concordia insuperabilis
Tergeminos inter fuerat concordia fratres,
Tanta simul pietas mutua, et unus amor:
Invicti humanis ut viribus ampla tenerent
Regna, uno dicti nomine Geryonis.
Emblema XLI
Unum nihil, duos plurimum posse
Laertae genitum, genitum quoque Tydeos una,
Hac cera expressit Zenalis apta manus.
Viribus hic praestat, hic pollet acumine mentis,
Nec tamen alterius non eget alter ope.
Cum duo coniuncti veniunt, victoria certa est.
Solum mens hominem, dextrave destituit.
Emblema XLII
Firmissima convelli non posse
Oceanus quamvis fluctus pater excitet omnes;
Danubiumque omnem, barbare Turca, bibas:
Non tamen irrumpes perfracto limite, Caesar
Dum Carolus populis bellica signa dabit.
Sic sacrae quercus firmis radicibus adstant,
Sicca licet venti concutiant folia.
Emblema XLIII
Spes proxima
Innumeris agitur Respublica nostra procellis,
Et spes venturae sola salutis adest:
Non secus ac navis medio circum aequore, venti
Quam rapiunt, salsis iamque fatiscit aquis.
Quod si Helenae adveniant, lucentia sidera, fratres:
Amissos animos spes bona restituit.
Emblema XLIV
In simulacrum Spei
Dialogismus
Quae Dea tam laeto suspectans sidera vultu?
Cuius peniculis reddita imago fuit?
Elpidii fecere manus. Ego nominor illa,
Quae miseris promptam Spes bona praestat opem.
Cur viridis tibi palla? Quod omnia me duce vernent.
Quid manibus mortis tela refracta geris?
Quod vivos sperare decet, praecido sepultis.
Cur in dolioli tegmine pigra sedes?
Sola domi mansi volitantibus undique noxis,
Ascraei ut docuit Musa verenda senis.
Quae tibi adest volucris? Cornix fidissimus oscen;
Est bene cum nequeat dicere, dicit, erit.
Qui comites? Bonus Eventus, praecepsque Cupido.
Qui praeeunt? Vigilum somnia vana vocant.
Quae tibi iuncta astat. Scelerum Rhamnusia vindex,
Scilicet ut speres nil, nisi quod liceat.
Emblema XLV
In dies meliora
Rostra novo mihi setigeri suis obtulit anno,
Haecque cliens ventri xenia, dixit, habe.
Progreditur semper, nec retro respicit unquam,
Gramina cum pando proruit ore vorax.
Cura viris eadem est, ne spes sublapsa retrorsum
Cedat, et ut melius sit, quod et ulterius.
Emblema XLVI
Illicitum non sperandum
Spes simul et Nemesis nostris altaribus adsunt,
Scilicet ut speres non, nisi quod liceat.
Emblema XLVII
Pudicitia
Porphyrio, domini si incestet in aedibus uxor,
Despondetque animum, praeque dolore perit.
Abdita in arcanis naturae est causa: sit index
Sincerae haec volucris certa pudicitiae.
Emblema XLVIII
In victoriam dolo partam
Aiacis tumulum lacrimis ego perluo Virtus,
Heu, misera albentes dilacerata comas!
Scilicet hoc restabat adhuc, ut iudice Graeco
Vincerer: et causa stet potiore dolus.
Emblema XLIX
In fraudulentos
Parva lacerta, atris stellatus corpora guttis
Stellio, qui latebras, et cava busta colit,
Invidiae pravique doli fert symbola pictus.
Heu nimium nuribus cognita zelotypis.
Nam turpi obtegitur faciem lentigine quisquis,
Sit quibus immersus stellio, vina bibat.
Hinc vindicta frequens decepta pellice vino,
Quam formae amisso flore relinquit amans.
Emblema L
Dolus in suos
Altilis allectator anas, et caerula pennis,
Assueta ad dominos ire redire suos,
Congeneres cernens volitare per aera turmas,
Garrit, in illarum se recipitque gregem,
Praetensa incautas donec sub retia ducat:
Obstrepitant captae, conscia at ipsa silet.
Perfida cognato se sanguine polluit ales,
Officiosa aliis, exitiosa suis.
Emblema LI
Maledicentia
Archilochi tumulo insculptas de marmore vespas
Esse ferunt, linguae certa sigilla malae.
Emblema LII
In receptatores sicariorum
Latronum furumque manus tibi Scaeva, per urbem
It comes, et diris cincta cohors gladiis:
Atque ita te mentis generosum, prodige, censes,
Quod tua complures allicit olla malos.
En novus Actaeon, qui postquam cornua sumpsit,
In praedam canibus se dedit ipse suis.
Emblema LIII
In adulatores
Semper hiat, semper tenuem, qua vescitur, auram
Reciprocat Chamaeleon:
Et mutat faciem, varios sumitque colores,
Praeter rubrum vel candidum.
Sic et adulator populari vescitur aura,
Hiansque cuncta devorat:
Et solum mores imitatur Principis atros
Albi et pudici nescius.
Emblema LIV
Ei qui semel sua prodegerit, aliena credi non oportere
Colchidos in gremio nidum quid congeris? Eheu,
Nescia cur pullos tam male credis avis?
Dira parens Medea suos saevissima natos
Perdidit: et speras parcat ut illa tuis?
Emblema LV
Temeritas
In praeceps rapitur, frustra quoque tendit habenas
Auriga, effraeni quem vehit oris equus.
Haud facile huic credas, ratio quem nulla gubernat,
Et temere proprio ducitur arbitrio.
Emblema LVI
In temerarios
Aspicis aurigam currus Phaethonta paterni
Ignivomos ausum flectere Solis equos;
Maxima qui postquam terris incendia sparsit,
Est temere insesso lapsus ab axe miser.
Sic plerique rotis fortunae ad sidera Reges
Evecti, ambitio quos iuvenilis agit;
Post magnam humani generis clademque suamque,
Cunctorum poenas denique dant scelerum.
Emblema LVII
Furor et rabies
Ora gerit clypeus rabiosi picta leonis,
Et scriptum in summo margine carmen habet:
Hic hominum est terror, cuius possessor Atrida:
Talia magnanimus signa Agamemno tulit.
Emblema LVIII
In eos qui supra vires quicquam audent
Dum dormit, dulci recreat dum corpora somno
Sub picea, et clavam caeteraque arma tenet,
Alciden Pygmaea manus prosternere letho
Posse putat, vires non bene docta suas.
Excitus ipse, velut pulices, sic proterit hostem,
Et saevi implicitum pelle leonis agit.
Emblema LIX
Impossibile
Abluis Aethiopem quid frustra? Ah desine: noctis
Illustrare nigrae nemo potest tenebras.
Emblema LX
Cuculi
Ruricolas agreste genus plerique cucullos
Cur vocitent, quaenam prodita causa fuit?
Vere novo cantat Coccyx, quo tempore vites
Qui non absolvit, iure vocatur iners.
Fert ova in nidos alienos, qualiter ille
Cui thalamum prodit uxor adulterio.
Emblema LXI
Vespertilio
Assumpsisse suum volucri ex Meneide nomen,
Socraticum auctores Chaerophoonta ferunt
Fusca viro facies, et stridens vocula, tali
Hunc hominem potuit commaculare nota.
Emblema LXII
Aliud de vespertilione
Vespere quae tantum volitat, quae lumine lusca est,
Quae cum alas gestet, caetera muris habet;
Ad res diversas trahitur. Mala nomina primum
Signat, quae latitant, iudiciumque timent.
Inde et Philosophos, qui dum caelestia quaerunt,
Caligant oculis, falsaque sola vident.
Tandem et versutos, cum clam sectentur utrumque
Acquirunt neutra qui sibi parte fidem.
Emblema LXIII
Ira
Alcaeam veteres caudam dixere leonis,
Qua stimulante iras concipit ille graves.
Lutea cum surgit bilis, crudescit et atro
Felle dolor, furias excitat indomitas.
Emblema LXIV
In eum qui sibi damnum apparat
Capra, lupum non sponte meo nunc ubere lacto,
Quod male pastoris provida cura iubet.
Creverit ille simul, mea me post ubera pascet:
Improbitas nullo flectitur obsequio.
Fatuitas
Miraris nostro quod carmine diceris Otus,
Sit vetus a proavis cum tibi nomen Otho.
Aurita est, similes et habet ceu noctua plumas,
Saltantemque auceps mancipat aptus avem.
Hinc fatuos, captu et faciles, nos dicimus Otos:
Hoc tibi conveniens tu quoque nomen habe.
Emblema LXVII
Superbia
En statuae statua, et ductum de marmore marmor.
Se conferre Deis ausa procax Niobe.
Est vitium muliebre superbia, et arguit oris
Duritiem, ac sensus, qualis inest lapidi.
Emblema LXVIII
Impudentia
Pube tenus mulier, succincta latrantibus infra
Monstrorum catulis, Scylla biformis erat.
Monstra putantur avarities, audacia, raptus:
At Scylla est, nullus cui sit in ore pudor.
Emblema LXIX
[Philautia]
Quod nimium tua forma tibi, Narcisse, placebat,
In florem, et noti est versa stuporis olus.
Ingenii est marcor, cladesque [philautia], doctos
Quae pessum plures datque, deditque viros:
Qui veterum abiecta methodo, nova dogmata quaerunt,
Nilque suas praeter tradere phantasias.
Emblema LXX
Garrulitas
Quid matutinos Progne mihi garrula somnos
Rumpis, et obstrepero Daulias ore canis?
Dignus Epops Tereus, qui maluit ense putare,
Quam linguam immodicam stirpitus eruere.
Emblema LXXI
Invidia
Squallida vipereas manducans foemina carnes,
Cuique dolent oculi, quaeque suum cor edit,
Quam macies et pallor habent, spinosaque gestat
Tela manu: talis pingitur Invidia.
Emblema LXXII
Luxuria
Eruca capripes redimitus tempora Faunus,
Immodicae Veneris symbola certa refert.
Est eruca salax, indexque libidinis hircus:
Et Satyri Nymphas semper amare solent.
Emblema LXXIII
Luxuriosorum opes
Rupibus aeriis, summique crepidine saxi
Immites fructus ficus acerba parit:
Quos corui comedunt, quos devorat improba cornix,
Qui nihil humanae commoditatis habent.
Sic fatuorum opibus parasiti, et scorta fruuntur,
Et nulla iustos utilitate iuvant.
Emblema LXXIV
Tumulus meretricis
Quis tumulus, cuia urna? Ephraeae est Laidos. Ah non
Erubuit tantum perdere Parca decus?
Nulla fuit tum forma: illam iam carpserat aetas,
Iam speculum Veneri cauta dicarat anus.
Quid scalptus sibi vult aries, quem parte laeana
Unguibus apprensum posteriore tenet?
Non aliter captos quod et ipsa teneret amantes:
Vir gregis est aries, clune tenetur amans.
Emblema LXXV
In amatores meretricum
Villosae indutus piscator tegmina caprae,
Addidit ut capiti cornua bina suo;
Fallit amatorem stans summo in littore sargum,
In laqueos simi quem gregis ardor agit.
Capra refert scortum: similis fit sargus amanti,
Qui miser obscoeno captus amore perit.
Emblema LXXVI
Cavendum a meretricibus
Sole satae Circes tam magna potentia fertur,
Verterit ut multos in nova monstra viros.
Testis equum domitor Picus, tum Scylla biformis,
Atque Ithaci postquam vina bibere sues.
Indicat illustri meretricem nomine Circe;
Et rationem animi perdere, quisquis amat.
Emblema LXXVII
Amuletum Veneris
Inguina dente fero suffossum Cypris Adonin
Lactucae foliis condidit exanimem.
Hinc genitali arvo tantum lactuca resistit,
Quantum eruca salax vix stimulare potest.
Emblema LXXVIII
Inviolabiles telo Cupidinis
Ne dirus te vincat amor, neu foemina mentem
Diripiat magicis artibus ulla tuam:
Bacchica avis praesto tibi motacilla paretur,
Quam quadriradiam circuli in orbe loces:
Ore crucem et cauda, et geminis ut complicet alis,
Tale amuletum carminis omnis erit.
Dicitur hoc Veneris signo Pagasaeus Iason
Phasiacis laedi non potuisse dolis.
Emblema LXXIX
Lascivia
Delicias et mollitiem mus creditur albus
Arguere, at ratio non sat aperta mihi est.
An quod ei natura salax et multa libido est?
Ornat Romanas an quia pelle nurus?
Sarmaticum murem vocitant plerique Zibellum,
Et celebris suavi est unguine muscus Arabs.
Emblema LXXX
Adversus naturam peccantes
Turpe quidem factu, sed et est res improba dictu,
Excipiat siquis choenice ventris onus.
Mensuram, legisque modum hoc excedere sanctae est,
Quale sit incesto pollui adulterio.
Emblema LXXXI
Desidia
Desidet in modio Essaus, speculatur et astra.
Subtus et accensam contegit igne facem.
Segnities specie recti velata cucullo,
Non se, non alios utilitate iuvat.
Emblema LXXXII
Desidiam abiiciendam
Quisquis iners, abeat. Nam in choenice figere sedem
Nos prohibent Samii dogmata sancta senis.
Surge igitur, duroque manus assuesce labori,
Det tibi dimensos crastina ut hora cibos.
Emblema LXXXIII
In facile a virtute desciscentes
Parva velut limax spreto Remora impete venti,
Remorumque, ratem sistere sola potest:
Sic quosdam ingenio et virtute ad sidera vectos
Detinet in medio tramite caussa levis.
Anxia lis veluti est, vel qui meretricius ardor
Egregiis iuvenes sevocat a studiis.
Emblema LXXXIV
Ignavi
Ignavi Ardeolam stellarem effingere servi
Et studia, et mores, fabula prisca fuit:
Quae famulum Asteriam volucris sumpsisse figuram
Est commenta: fides sit penes historicos.
Degener hic veluti qui cevet in aere Falco est,
Dictus ab antiquis vatibus Ardelio.
Emblema LXXXV
Avaritia
Heu miser in mediis sitiens stat Tantalus undis,
Et poma esuriens proxima habere nequit.
Nomine mutato de te id dicetur avare,
Qui, quasi non habeas, non frueris quod habes.
Emblema LXXXVI
In avaros
Septitius populos inter ditissimus omnes,
Arva senex nullus quo magis ampla tenet:
Defraudans geniumque suum, mensasque paratas,
Nil praeter betas duraque rapa vorat.
Cui similem dicam hunc, inopem quem copia reddit?
Anne asino? sic est: instar hic eius habet.
Namque asinus dorso pretiosa obsonia gestat,
Seque rubo, aut dura carice pauper alit.
Emblema LXXXVII
In aulicos
Vana Palatinos quos educat aula clientes,
Dicitur auratis nectere compedibus.
Emblema LXXXVIII
In sordidos
Quae rostro, clystere velut, sibi proluit aluum
Ibis, Niliacis cognita littoribus,
Transiit opprobrii in nomen: quo Publius hostem
Naso suum appellat, Battiadesque suum.
Emblema LXXXIX
In divites publico malo
Anguillas quisquis captat, si limpida verrat
Flumina, si illimes ausit adire lacus,
Cassus erit, ludetque operam: multum excitet ergo
Si cretae, et vitreas palmula turbet aquas,
Dives erit: sic iis res publica turbida lucro est,
Qui pace, arctati legibus, esuriunt.
Emblema XC
In avaros, vel quibus melior conditio ab extraneis offertur
Delphini insidens vada caerula sulcat Arion,
Hocque aures mulcet, fraenat et ora sono.
Quam sit avari hominis, non tam mens dira ferarum est:
Quique viris rapimur, piscibus eripimur.
Emblema XCI
Gula
Curculione gruis, tumida vir pingitur aluo,
Qui laron, aut manibus gestat onocrotalum:
Talis forma fuit Dionysi, et talis Apici,
Et gula quos celebres deliciosa facit.
Emblema XCII
Ocni effigies, de iis qui meretricibus donant, quod in bonos usus
verti
debeat
Impiger haud cessat funem contexere sparto,
Humidaque artifici iungere fila manu,
Sed quantum multis vix torquet strenuum horis,
Protinus ignavi ventris asella vorat.
Foemina, iners animal, facili congesta marito
Lucra rapit, mundum prodigit inque suum.
Emblema XCIII
In parasitos
Quos tibi donamus, fluviales accipe cancros;
Munera conveniunt moribus ista tuis.
His oculi vigiles, et forfice plurimus ordo
Chelarum armatus, maximaque alvus adest:
Sic tibi propensus stat pingui abdomine venter,
Pernicesque pedes, spiculaque apta pedi:
Cum vagus in triviis, mensaeque sedilibus erras,
Inque alios mordax scommata salsa iacis.
Emblema XCIV
Parvam culinam duobus ganeonibus non sufficere
In modicis nihil est, quod quis lucretur: et unum
Aliud
In tenui spes nulla lucri est: unoque residunt
Arbustum geminos non alit erithacos.
Arbusto geminae non bene ficedulae.
Emblema XCV
Captivus ob gulam
Regnatorque penus, mensaeque arrosor herilis
Ostrea mus summis vidit hiulca labris.
Queis teneram apponens barbam, falsa ossa momordit:
Ast ea clauserunt tacta repente domum;
Deprensum et tetro tenuerunt carcere furem,
Semet in obscurum qui dederat tumulum.
Emblema XCVI
In garrulum et gulosum
Voce boat torva, praelargo est gutture, rostrum
Instar habet nasi, multiforisque tubae.
Deformem rabulam, addictum ventrique gulaeque
Signabit, volucer cum truo pictus erit.
Emblema XCVII
Doctorum agnomina
Moris vetusti est, aliqua professoribus
Superadiici cognomina.
Faciles apertosque explicans tantum locos,
Canon vocatur Curtius.
Revolvitur qui eodem, et iterat qui nimis,
Maeander, ut Parisius.
Obscurus et confusus, ut Picus fuit,
Labyrinthus appellabitur.
Nimis brevis, multa amputans, ut Claudius,
Mucronis agnomen feret.
Qui vel columnas voce rumpit, Parpalus,
Dictus Truo est scholasticis.
Contra est vocatus, tenuis esset Albius
Quod voce, vespertilio.
At ultimas mutilans colobotes syllabas,
Hirundo Crassus dicitur.
Qui surdus aliis, solus ipse vult loqui,
Ut sturnus in proverbio est.
Hic blaesus, ille raucus, iste garriens.
Hic sibilat ceu vipera.
Tumultuatur ille rictu et naribus,
Huic lingua terebellam facit
Singultit alius, atque tussit haesitans.
At conspuit alius; ut psecas.
Quam multa rebus vitia in humanis agunt,
Tam multa surgunt nomina.
Emblema XCVIII
Natura
Pana colunt gentes (Naturam hoc dicere rerum est)
Semicaprumque hominem, semivirumque Deum.
Est vir pube tenus, quod nobis insita virtus
Corde oriens, celsa verticis arce sedet.
Hinc caper est, quia nos natura in saecla propagat
Concubitu, ut volucres, squamea, bruta, feras.
Quod commune aliis animantibus, est caper index
Luxuriae, Veneris signaque aperta gerit.
Cordi alii sophiam, alii tribuere cerebro:
Inferiora modus, nec ratio ulla tenet.
Emblema XCIX
Ars naturam adiuvans
Ut sphaerae Fortuna, cubo sic insidet Hermes:
Artibus hic, variis casibus illa praeest:
Adversus vim fortunae est ars facta: sed artis
Cum fortuna mala est, saepe requirit opem.
Disce bonas artes igitur studiosa iuventus,
Quae certae secum commoda sortis habent.
Emblema C
In iuventam
Natus uterque Iovis, tener atque imberbis uterque,
Quem Latona tulit, quem tulit et Semele,
Salvete, aeterna simul et florete iuventa,
Numine sit vestro quae diuturna mihi.
Tu vino curas, tu victu dilue morbos,
Ut lento accedat curva senecta pede.
Emblema CI
In quatuor anni tempora
Advenisse hyemem frigilla renunciat ales.
Ad nos vere novo garrula hirundo redit.
Indicat aestatem sese expectare cucullus.
Autumno est tantum cernere ficedulas.
Emblema CII
Scyphus Nestoris
Nestoreum geminis cratera hunc accipe fundis,
Quod gravis argenti massa profudit opus.
Claviculi ex auro, stant circum quatuor ansae:
Unamquamque super fulva columba sedet.
Solus eum potuit longaevus tollere Nestor.
Maeonide, doceas quid sibi Musa velit?
Est coelum, scyphus ipse: colorque argenteus illi,
Aurea sunt coeli sidera claviculi.
Pleiadas esse putant, quas dixerit ille columbas:
Umbilici gemini magna minorque fera est.
Haec Nestor longo sapiens intelligit usu:
Bella gerunt fortes, callidus astra tenet.
Emblema CIII
Quae supra nos, nihil ad nos
Caucasia aeternum pendens in rupe Prometheus
Diripitur sacri praepetis ungue iecur.
Et nollet fecisse hominem: figulosque perosus
Accensam rapto damnat ab igne facem.
Roduntur variis prudentum pectora curis,
Qui coeli affectant scire, Deumque vices.
Emblema CIV
In astrologos
Icare, per superos qui raptus et aera, donec
In mare praecipitem cera liquata daret,
Nunc te cera eadem, fervensque resuscitat ignis,
Exemplo ut doceas dogmata certa tuo.
Astrologus caveat quicquam praedicere: praeceps
Nam cadet impostor dum super astra volat.
Emblema CV
Qui alta contemplantur, cadere
Dum turdos visco, pedica dum fallit alaudas,
Et iacta altivolam figit arundo gruem,
Dipsada non prudens auceps pede perculit: ultrix
Illa mali, emissum virus ab ore iacit.
Sic obit, extento qui sidera respicit arcu,
Securus fati, quod iacet ante pedes.
Emblema CVI
Potentissimus affectus amor
Aspice ut invictus vires auriga leonis,
Expressus gemma pusio vincat Amor?
Utque manu hac scuticam tenet, hac ut flectit habenas,
Utque est in pueri plurimus ore decor.
Dira lues procul esto: feram qui vincere talem
Est potis, a nobis temperet anne manus?
Emblema CVII
Potentia Amoris
Nudus Amor viden' ut ridet, placidumque tuetur.
Nec faculas, nec quae cornua flectat, habet
Altera sed manuum flores gerit, altera piscem,
Scilicet ut terrae iura det atque mari.
Emblema CVIII
Vis Amoris
Aligerum fulmen fregit Deus aliger, igne
Dum demonstrat uti est fortior ignis Amor.
Emblema CIX
In studiosum captum amore
Immersus studiis, dicundo et iure peritus,
Et maximus libellio.
Helianiran amat, quantum nec Thracius umquam
Princeps sororis pellicem.
Pallada cur alio superasti iudice, Cypri?
Num sat sub Ida est vincere?
Emblema CX
[Anteros], id est, amor virtutis
Dic ubi sunt incurvi arcus? Ubi tela, Cupido?
Mollia queis iuvenum figere corda soles?
Fax ubi tristis? Ubi pennae? Tres unde corollas
Fert manus? Unde aliam tempora cincta gerunt?
Haud mihi vulgari est hospes cum Cypride quicquam,
Ulla voluptatis nos neque forma tulit.
Sed puris hominum succendo mentibus ignes
Disciplinae, animos astraque ad alta traho.
Quatuor ecque ipsa texo virtute corollas:
Quarum, quae Sophiae est, tempora prima tegit.
Emblema CXI
[Anteros], amor virtutis, alium Cupidinem superans
Aligerum, aligeroque inimicum pinxit Amori,
Arcu arcum, atque ignes igne domans Nemesis.
Ut quae aliis fecit, patiatur: at hic puer olim
Intrepidus gestans tela, miser lacrimat.
Ter spuit inque sinus imos: res mira crematur
Igne ignis, furias odit Amoris Amor.
Emblema CXII
Dulcia quandoque amara fieri
Matre procul licta, paullum secesserat infans
Lydius: hunc dirae sed rapuistis apes.
Venerat hic ad vos placidas ratus esse volucres,
Cum nec ita immitis vipera saeva foret.
Quae datis, ah, dulci stimulos pro munere mellis;
Pro dolor, heu, sine te gratia nulla datur!
Emblema CXIII
Fere simile ex Theocrito
Alveolis dum mella legit, percussit Amorem
Furacem mala apes, et summis spicula liquit
In digitis: tumido gemit at puer anxius ungue,
Et quatit errabundus humum, Venerique dolorem
Indicat, et graviter queritur, quod apicula parvum
Ipsa inferre animal tam noxia vulnera possit.
Cui ridens Venus: Hanc imitaris tu quoque, dixit,
Nate, feram, qui das tot noxia vulnera parvus.
Emblema CXIV
In statuam Amoris
Quis sit Amor, plures olim cecinere Poetae,
Eius qui vario nomine gesta ferunt.
Convenit hoc, quod veste caret, quod corpore parvus,
Tela alasque ferens, lumina nulla tenet.
Haec ora hic habitusque Dei est. Sed dicere tantos
Si licet in vates, falsa subesse reor.
Eccur nudus agat? Divo quasi pallia desint,
Qui cunctas domiti possidet orbis opes?
Aut qui quaeso nives, boreamque evadere nudus
Alpinum potuit, strictaque prata gelu?
Si puer est, puerumne vocas qui Nestora vincit?
An nosti Ascraei carmina docta senis?
Inconstans puer hic obdurans pectora, quae iam
Trans adiit, numquam linquere sponte potest.
At pharetras et tela gerit, quid inutile pondus?
An curvare infans cornua dira valet?
Alas curve tenet, quas nescit in aethera ferre?
Inscius in volucrum flectere tela iecur.
Serpit humi, semperque virum mortalia corda
Laedit, et haud alas saxeus inde movet.
Si caecus, vittamque gerit, quid taenia caeco
Utilis est? Ideo num minus ille videt?
Quisve sagittiferum credat qui lumine captus?
Hic certa, at caeci spicula vana movet
Igneus est, aiunt, versatque in pectore flammas.
Cur age vivit adhuc? Omnia flamma vorat.
Quinetiam tumidis cur non extinguitur undis
Naiadum, quoties, mollia corda subit?
At tu ne tantis capiare erroribus, audi:
Verus quid sit Amor, carmina nostra ferent.
Iucundus labor est, lasciva per otia: signum
Illius est nigro punica glans clypeo.
Emblema CXV
In oblivionem patriae
Iamdudum missa patria, oblitusque tuorum,
Quos tibi seu sanguis, sive paravit amor;
Romam habitas nec cura domum subit ulla reverti,
Aeternae tantum te capit urbis honos.
Sic Ithacum praemissa manus dulcedine loti
Liquerat et patriam, liquerat atque ducem.
Emblema CXVI
Sirenes
Absque alis volucres, et cruribus absque puellas,
Rostro absque et pisces, qui tamen ore canant,
Quis putat esse ullos? Iungi haec Natura negavit:
Sirenes fieri sed potuisse docent.
Illicium est mulier quae in piscem desinit atrum,
Plurima quod secum monstra libido vehit.
Aspectu, verbis, animi candore trahuntur,
Parthenope, Ligia, Leucosiaque viri.
Has Musae explumant, has atque illudit Ulysses:
Scilicet est doctis cum meretrice nihil.
Emblema CXVII
Senex puellam amans
Dum Sophocles (quamvis affecta aetate) puellam
A quaestu Archippen ad sua vota trahit,
Allicit et pretio, tulit aegre insana iuventus
Ob zelum, et tali carmine utrumque notat:
Noctua ut in tumulis, super utque cadavera bubo,
Talis apud Sophoclem nostra puella sedet.
Emblema CVIII
In colores
Index moestitiae est pullus color: utimur omnes
Hoc habitu, tumulis cum damus inferias:
At sinceri animi, et mentis stola candida purae:
Hinc sindon sacris linea grata viris.
Nos sperare docet viridis. Spes dicitur esse
In viridi, quoties irrita retro cadit.
Est cupidis flavus color: est et amantibus aptus,
Et scortis, et queis spes sua certa fuit.
At ruber armatos equites exornet amictus;
Indicet et pueros erubuisse pudor.
Coeruleus nautas, et qui caelestia vates
Attoniti nimia relligione petunt.
Vilia sunt gilvis nativaque vellera burrhis:
Qualia lignipedes stragula habere solent.
Quem curae ingentes cruciant, vel zelus amoris,
Creditur hic fulva non male veste tegi.
Quisquis sorte sua contentus ianthina gestet;
Fortunae aequanimis taedia quique ferat.
Ut varia est natura coloribus in gignendis,
Sic aliis aliud: sed sua cuique placent.
Emblema CXIX
Virtuti, fortuna comes
Anguibus implicitis, geminis caduceus alis
Inter Amaltheae cornua rectus adest.
Pollentes sic mente viros, fandique peritos
Indicat, ut rerum copia multa beat.
Emblema CXX
Fortuna virtutem superans
Caesareo postquam superatus milite, vidit
Civili undantem sanguine Pharsaliam;
Iam iam stricturus moribunda in pectora ferrum,
Audaci hos Brutus protulit ore sonos:
Infelix virtus, et solis provida verbis,
Fortunam in rebus cur sequeris dominam?
Emblema CXXI
Paupertatem summis ingeniis obesse ne provehantur
Dextra tenet lapidem, manus altera sustinet alas:
Ut me pluma levat, sic grave mergit onus.
Ingenio poteram superas volitare per arces,
Me nisi paupertas invida deprimeret.
Emblema CXXII
In Occasionem
[Dialogistikôs]
Lysippi hoc opus est, Sicyon cui patria. Tu quis?
Cuncta domans capti temporis articulus.
Cur pinnis stas? Usque rotor. Talaria plantis
Cur retines? Passim me levis aura rapit.
In dextra est tenuis, dic, unde novacula? Acutum
Omni acie hoc signum me magis esse docet.
Cur in fronte coma? Occurens ut prendar. At heus tu,
Dic, cur pars calva est posterior capitis?
Me semel alipedem si quis permittat abire,
Ne possim apprenso postmodo crine capi.
Tali opifex nos arte tui caussa edidit, hospes:
Utque omnes moneam, pergula aperta tenet.
Emblema CXXIII
In subitum terrorem
Effuso cernens fugientes agmine turmas,
Quis mea nunc inflat cornua? Faunus ait.
Emblema CXXIV
In illaudata laudantes
Ingentes Galatum semiermi milite turmas,
Spem praeter trepidus fuderat Antiochus:
Lucarum cum saeva boum vis, ira, proboscis,
Tum primum hostiles corripuisset equos.
Ergo trophaea locans Elephantis imagine pinxit,
Insuper et sociis, Occideramus, ait,
Bellua servasset ni nos foedissima barrus:
Ut superasse iuvat, sic superasse pudet.
Emblema CXXV
In momentaneam felicitatem
Aeriam propter crevisse cucurbita pinum
Dicitur, et grandi luxuriasse coma:
Cum ramos complexa, ipsumque egressa cacumen.
Se praestare aliis credidit arboribus.
Cui pinus, Nimium brevis est haec gloria: nam te
Protinus adveniet, quae male perdet, hiems.
Emblema CXXVI
Ex damno alterius, alterius utilitas
Dum saevis ruerent in mutua vulnera telis,
Ungue leaena ferox, dente timendus aper,
Accurrit vultur spectatum, et prandia captat.
Gloria victoris, praeda futura sua est.
Emblema CXXVII
Bonis auspiciis incipiendum
Auspiciis res coepta malis, bene cedere nescit.
Felici quae sunt omine facta, iuvant.
Quidquid agis, mustela tibi si occurrant, omitte:
Signa malae haec sortis bestia prava gerit.
Emblema CXXVIII
Nihil reliqui
Scilicet hoc deerat post tot mala, denique nostris
Locustae ut raperent quicquid inesset agris.
Vidimus innumeras Euro duce tendere turmas,
Qualia non Atylae, castrave Xerxis erant.
Hae foenum, milium, farra omnia consumpserunt.
Spes et in angusto est, stant nisi vota super.
Emblema CXXIX
Male parta, male dilabuntur
Milvus edax, nimiae quem nausea torserat escae,
Hei mihi, mater, ait, viscera ab ore fluunt.
Illa autem, Quid fles? Cur haec tua viscera credas,
Qui rapto vivens sola aliena vomis?
Emblema CXXX
Semper praesto esse infortunia
Ludebant parili tres olim aetate puellae
Sortibus, ad Stygias quae prior iret aquas.
At cui iactato male cesserat alea talo,
Ridebat sortis caeca puella suae:
Cum subito icta caput labente est mortua tecto,
Solvit et audacis debita fata ioci.
Rebus in adversis mala sors non fallitur: ast in
Faustis, nec precibus, nec locus est manui.
Emblema CXXXI
Remedia in arduo, mala in prono esse
Aetheriis postquam deiecit sedibus Aten
Iupiter, heu vexat quam mala noxa viros?
Evolat haec pedibus celer et pernicibus alis,
Intactumque nihil casibus esse sinit.
Ergo Litae, proles Iovis, hanc comitantur euntem,
Sarturae quidquid fecerit illa mali.
Sed quia segnipedes, luscae, lassaeque senecta,
Nil nisi post longo tempore restituunt.
Emblema CXXXII
Ex arduis perpetuum nomen
Crediderat platani ramis sua pignora passer,
Et bene, ni saevo visa dracone forent.
Glutiit hic pullos omnes, miseramque parentem
Saxeus, et tali dignus obire nece.
Haec, nisi mentitur Calchas, monimenta laboris
Sunt longi, cuius fama perennis eat.
Emblema CXXXIII
Ex litterarum studiis immortalitatem acquiri
Neptuni tubicen (cuius pars ultima cetum,
Aequoreum facies indicat esse Deum)
Serpentis medio Triton comprenditur orbe,
Qui caudam inserto mordicus in ore tenet.
Fama viros animo insignes, praeclaraque gesta
Prosequitur, toto mandat et orbe legi.
Emblema CXXXIV
Tumulus Ioannis Galeacii Vicecomitis, primi Ducis
Mediolanensis
Pro tumulo pone Italiam, pone arma ducesque,
Et mare, quod geminos mugit adusque sinus.
Adde his Barbariem conantem irrumpere frustra,
Et mercede emptas in fera bella manus.
Anguiger ast [est] summo sistens in culmine dicat:
Quis parvis magnum me superimposuit?
Emblema CXXXV
Optimus civis
Dum iustis patriam Thrasybulus vindicat armis,
Dumque simultates ponere quemque iubet,
Concors ordo omnis, magni instar muneris, illi
Palladia sertum frondis habere dedit.
Cinge comam, Thrasybule, geras hunc solus honorem;
In magna nemo est aemulus urbe tibi.
Emblema CXXXVI
Strenuorum immortale nomen
Aeacidae tumulum Rhaetaeo in littore cernis,
Quem plerumque pedes visitat alba Thetis.
Obtegitur semper viridi lapis hic amarantho;
Quod nunquam Herois sit moriturus honos.
Hic Graium murus, magni nex Hectoris. Haud plus
Debet Maeonidae, quam sibi Maeonides.
Emblema CXXXVII
Nobiles, et generosi
Aurea Cecropias nectebat fibula vestes,
Cui coniuncta tenax dente cicada fuit:
Calceus, Arcadico suberat cui lunula ritu,
Gestatur patribus mullea Romulidis.
Indigenas quod se adsererent, haec signa tulerunt
Antiqua illustres nobilitate viri.
Emblema CXXXVIII
Duodecim certamina Herculis
[Allêgorikôs]
Roboris invicti superat facundia laudes.
Dicta Sophistarum, laqueosque resolvit inanes.
Non furor, aut rabies virtute potentior ulla est.
Continuum ob cursum sapienti opulentia cedit.
Spernit avaritiam, nec rapto aut foenore gaudet.
Vincit foemineos spoliatque insignibus astus.
Expurgat sordes, et cultum mentibus addit.
Illicitos odit coitus, abigitque nocentes.
Barbaries feritasque dat impia denique poenam.
Unius virtus collectos dissipat hostes.
Invehit in patriam externis bona plurima ab oris.
Docta per ora virum volat, et non interit unquam.
Emblema CXXXIX
In nothos
Herculeos spurii semper celebretis honores:
Nam vestri princeps ordinis ille fuit.
Nec prius esse Deus potuit, quam sugeret infans
Lac, sibi quod fraudis nescia Iuno dabat.
Emblema CXL
Imparilitas
Ut sublime volans tenuem secat aera falco,
Ut pascuntur humi graculus, anser, anas:
Sic summum scandit super aethera Pindarus ingens;
Sic scit humi tantum serpere Bacchylides.
Emblema CXLI
In desciscentes
Quod fine egregios turpi maculaveris orsus,
In noxamque tuum verteris officium;
Fecisti quod capra, sui mulctralia lactis
Cum ferit, et proprias calce profundit opes.
Emblema CXLII
Aemulatio impar
Altivolam milvus comitatur degener harpam,
Et praedae partem saepe cadentis habet.
Mullum prosequitur, qui spretas sargus ab illo
Praeteritasque avidus devorat ore dapes.
Sic mecum Oenocrates agit: at deserta studentum
Utitur hoc lippo curia tanquam oculo.
Emblema CXLIII
Albutii ad D. Alciatum, suadentis, ut de tumultibus Italicis se
subducat, et in Gallia
profiteatur
Quae dedit hos fructus arbor, caelo advena nostro,
Venit ab Eoo Persidis axe prius.
Translatu facta est melior, quae noxia quondam
In patria, hic nobis dulcia poma gerit.
Fert folium linguae, fert poma simillima cordi:
Alciate, hinc vitam degere disce tuam.
Tu procul a patria in pretio es maiore futurus;
Multum corde sapis, nec minus ore vales.
Emblema CXLIV
Princeps subditorum incolumitatem procurans
Titanii quoties conturbant aequora fratres,
Tum miseros nautas anchora iacta iuvat:
Hanc pius erga homines Delphin complectitur, imis
Tutius ut possit figier illa vadis.
Quam decet haec memores gestare insignia Reges,
Anchora quod nautis, se populo esse suo.
Emblema CXLV
In Senatum boni Principis
Effigies manibus truncae ante altaria divum
Hic resident, quarum lumine capta prior.
Signa potestatis summae, sanctique Senatus
Thebanis fuerant ista reperta viris.
Cur resident? Quia mente graves decet esse quieta
Iuridicos, animo nec variare levi.
Cur sine sunt manibus? Capiant ne xenia, nec se
Polliticis flecti muneribusve sinant.
Caecus at est Princeps; quod solis auribus, absque
Affectu, constans iussa Senatus agit.
Emblema CXLVI
Consiliarii Principum
Heroum genitos, et magnum fertur Achillem
In stabulis Chiron erudiisse suis.
Semiferum doctorem, et semivirum Centaurum,
Assideat quisquis Regibus, esse decet.
Est fera, dum violat socios, dum proterit hostes:
Estque homo, dum simulat se populo esse pium.
Emblema CXLVII
Opulentia tyranni, paupertas subiectorum
Humani quod splen est corporis, in populi re
Hoc Caesar fiscum dixerat esse suum.
Splene aucto, reliqui tabescunt corporis artus,
Fisco aucto, arguitur civica pauperies.
Emblema CXLVIII
Quod non capit Christus rapit fiscus
Exprimit humentes, quas iam madefecerat ante,
Spongiolas cupidi Principis arcta manus.
Provehit ad summum fures, quos deinde coercet,
Vertat ut in fiscum quae male parta suum.
Emblema CXLIX
Principis clementia
Vesparum quod nulla unquam rex spicula figet,
Quodque aliis duplo corpore maior erit;
Arguet imperium clemens moderataque regna,
Sanctaque iudicibus credita iura bonis.
Emblema CL
Salus publica
Phoebigena erectis Epidaurius insidet aris,
Mitis, et immani conditur angue deus.
Accurrunt aegri, veniatque salutifer orant.
Annuit, atque ratas efficit ille preces.
Emblema CLI
Respublica liberata
Caesaris exitio, ceu libertate recepta,
Haec ducibus Brutis cusa moneta fuit.
Ensiculi in primis, queis pileus insuper astat,
Qualem missa manu servitia accipiunt.
Emblema CLII
In vitam humanam
Plus solito humanae nunc defle incommoda vitae
Heraclite: scatet pluribus illa malis.
Tu rursus, si quando alias, extolle cachinnum
Democrite: illa magis ludicra facta fuit.
Interea haec cernens meditor, qua denique tecum
Fine fleam, aut tecum quomodo splene iocer.
Emblema CLIII
Aere quandoque salutem redimendam
Et pedibus segnis, tumida et propendulus alvo,
Hac tamen insidias effugit arte fiber.
Mordicus ipse sibe medicata virilia vellit,
Atque abicit, sese gnarus ob illa peti.
Huius ab exemplo disce non parcere rebus,
Et, vitam ut redimas, hostibus aera dare.
Emblema CLIV
Cum larvis non luctandum
Aeacidae moriens percussu cuspidis Hector
Qui toties hostes vicerat ante suos;
Comprimere haud potuit vocem, insultantibus illis,
Dum curru et pedibus nectere vincla parant.
Distrahite ut libitum est: sic cassi luce leonis
Convellunt barbam vel timidi lepores.
Emblema CLV
De Morte et Amore
Errabat socio Mors iniuncta Cupidine: secum
Mors pharetras, parvus tela gerebat Amor.
Divertere simul, simul una et nocte cubarunt:
Caecus Amor, Mors hoc tempore caeca fuit.
Alter enim alterius male provida spicula sumpsit,
Mors aurata, tenet ossea tela puer
Debuit inde senex qui nunc Acheronticus esse,
Ecce amat, et capiti florea serta parat.
At ego mutato quia Amor me perculit arcu,
Deficio, iniiciunt et mihi fata manum.
Parce puer, Mors signa tenens victricia parce:
Fac ego amem, subeat fac Acheronta senex.
Emblema CLVI
In formosam fato praereptam
Cur puerum Mors ausa dolis es carpere Amorem,
Tela tua ut iaceret, dum propria esse putat?
Emblema CLVII
In mortem praeproperam
Qui teneras forma allexit, torsitque puellas
Pulchrior et tota nobilis urbe puer,
Occidit ante diem, nulli mage flendus, Aresti,
Quam tibi, cui casto iunctus amore fuit.
Ergo illi tumulum, tanti monumenta doloris
Astruis, et querulis vocibus astra feris:
Me sine abis dilecte? neque amplius ibimus una?
Nec mecum in studiis otia grata teres?
Sed te terra teget, sed fati Gorgonis ora,
Delphinesque tui signa dolenda dabunt.
Emblema CLVIII
Terminus
Quadratum infoditur firmissima tessera saxum,
Stat cirrata super pectore imago tenus,
Et sese nulli profitetur cedere: talis
Terminus est, homines qui scopus unus agit.
Est immota dies, praefixaque tempora fatis,
Deque ferunt primis ultima iudicium.
Emblema CLIX
Opulenti haereditas
Patroclum falsis rapiunt hinc Troes in armis,
Hinc socii, atque omnis turba Pelasga vetat.
Obtinet exuvias Hector, Graecique cadaver.
Haec fabella agitur cum vir optimus obit.
Maxima rixa oritur, tandem sed transigit haeres,
Et corvis aliquid, vulturiisque sinit.
Emblema CLX
Amicitia etiam post mortem durans
Arentem senio, nudam quoque frondibus ulmum
Complexa est viridi vitis opaca coma:
Agnoscitque vices naturae, et grata parenti
Officii reddit mutua iura suo.
Exemploque monet, tales nos quaerere amicos,
Quos neque disiungat foedere summa dies.
Emblema CLXI
Mutuum auxilium
Loripedem sublatum humeris fert lumine captus,
Et socii haec oculis munera retribuit.
Quo caret alteruter, concors sic praestat uterque:
Mutuat hic oculos, mutuat ille pedes.
Emblema CLXII
Auxilium nunquam deficiens
Bina pericla unis effugi sedulus armis,
Cum premererque solo, cum premererque salo.
Incolumem ex acie clypeus me praestitit: idem
Navifragum apprensus littora adusque tulit.
Emblema CLXIII
Gratiae
Tres Charites Veneri assistunt, dominamque sequuntur,
Hincque voluptates, atque alimenta parant.
Laetitiam Euphrosyne, speciosum Aglaia nitorem,
Suadela est Pithus, blandus et ore lepos.
Cur nudae? Mentis quoniam candore venustas
Constat, et eximia simplicitate placet.
An quia nil referunt ingrati, atque arcula inanis
Est Charitum? qui dat munera, nudus eget.
Addita cur nuper pedibus talaria? Bis dat,
Qui cito dat: minimi gratia tarda preti est.
Implicitis ulnis cur vertitur altera? Gratus
Foenerat: huic remanent una abeunte duae.
Iuppiter iis genotor, coeli de semine divas
Omnibus acceptas edidit Eurynome.
Emblema CLXIV
In detractores
Audent flagriferi matulae, stupidique magistri
Bilem in me impuri pectoris evomere.
Quid faciam? reddamne vices? Sed nonne cicadam
Ala una obstreperam corripuisse ferar?
Quid prodest muscas operosis pellere flabris?
Negligere est satius, perdere quod nequeas.
Emblema CLXV
Inanis impetus
Lunarem noctu, ut speculum, canis inspicit orbem,
Seque videns, alium credit inesse canem,
Et latrat: sed frustra agitur vox irrita ventis,
Et peragit cursus surda Diana suos.
Emblema CLXVI
Aliquid mali propter vicinum malum
Raptabat torrens ollas, quarum una metallo,
Altera erat figuli terrea facta manu.
Hanc igitur rogat illa, velit sibi proxima ferri,
Iuncta ut praecipites utraque sistat aquas.
Cui lutea: Haud nobis tua sunt commercia curae,
Ne mihi proximitas haec mala multa ferat.
Nam seu te nobis, seu nos tibi conferat unda,
Ipsa ego te fragilis sospite sola terar.
Emblema CLXVII
In eum, qui truculentia suorum perierit
Delphinem invitum me in littora compulit aestus,
Exemplum, infido quanta pericla mari.
Nam si nec propriis Neptunus parcit alumnis.
Quis tutos homines navibus esse putet?
Emblema CLXVIII
[Enchthrôn adôra dôra]
In dona hostium
Bellorum cepisse ferunt monumenta vicissim
Scutiferum Aiacen, Hectoraque Iliacum.
Balthea Priamides, rigidum Telamonius ensem,
Instrumenta suae cepit uterque necis.
Ensis enim Aiacem confecit: at Hectora functum
Traxere AEmoniis cingula nexa rotis.
Sic titulo obsequii, qua mittunt hostibus hostes
Munera, venturi praescia fata ferunt.
Emblema CLXIX
A minimis quoque timendum
Bella gerit scarabaeus, et hostem provocat ultro,
Robore et inferior, consilio superat.
Nam plumis aquilae clam se neque cognitus abdit,
Hostilem ut nidum summa per astra petat.
Ovaque, confodiens, prohibet spem crescere prolis:
Hocque modo illatum dedecus ultus abit.
Emblema CLXX
Obnoxia infirmitas
Pisciculos aurata rapit medio aequore sardas,
Ni fugiant pavidae, summa marisque petant.
Ast ibi sunt mergis fulicisque voracibus esca.
Eheu, intuta manens undique debilitas.
Emblema CLXXI
Vel post mortem formidolosi
Caetera mutescent, coriumque silebit ovillum,
Si confecta lupi tympana pelle sonent.
Hanc membrana ovium sic exhorrescit, ut hostem
Exanimis quamvis non ferat exanimem.
Sic cute detracta Ziscas, in tympana versus,
Boemos potuit vincere Pontifices.
Emblema CLXXII
Iusta vindicta
Dum residet Cyclops sinuosi in faucibus antri,
Haec secum teneras concinit inter oves:
Pascite vos herbas, sociis ego pascar Achivis,
Postremumque Utin viscera nostra ferent.
Audiit haec Ithacus, Cyclopaque lumine cassum
Reddidit. En poenas ut suus auctor habet.
Emblema CLXXIII
Iusta ultio
Raptabat volucres captum pede corvus in auras
Scorpion, audaci praemia parta gulae.
Ast ille infuso sensim per membra veneno,
Raptorem in Stygias compulit ultor aquas.
O risu res digna: aliis qui fata parabat,
Ipse perit, propriis succubuitque dolis.
Emblema CLXXIV
Parem delinquentis et suasoris culpam esse
Praeconem lituo perflantem classica victrix
Captivum in tetro carcere turba tenet.
Queis ille excusat, quod nec sit strenuus armis,
Ullius aut saevo laeserit ense latus.
Huic illi: Quin ipse magis timidissime peccas,
Qui clangore alios aeris in arma cies.
Emblema CLXXV
Alius peccat, alius plectitur
Arripit ut lapidem catulus, morsuque fatigat,
Nec percussori mutua damna facit.
Sic plerique sinunt veros elabier hostes
Et quos nulla gravat noxia, dente petunt.
Emblema CLXXVI
Insani gladius
Setigeri medius stabat gregis ensifer Aiax,
Caede suum credens caedere Tantalidas.
Hostia sic tamquam sus succedeana poenas
Pro Laertiade, pro caveaque dabat.
Nescit obesse suis furor hostibus: errat ab ictu,
Consiliique impos in sua damna ruit.
Emblema CLXXVII
Pax
Turrigeris humeris, dentis quoque barrus eburni
Qui superare ferox Martia bella solet,
Supposuit nunc colla iugo, stimulisque subactus,
Caesareos currus ad pia templa vehit.
Vel fera cognoscit concordes undique gentes,
Proiectisque armis munia pacis obit.
Emblema CLXXVIII
Ex bello pax
En galea, intrepidus quam miles gesserat, et qua
Saepius hostili sparsa cruore fuit;
Parta pace apibus tenuis concessit in usum
Alveoli, atque favos, grataque mella gerit.
Arma procul iaceant: fas sit tunc sumere bellum
Quando aliter pacis non potes arte frui.
Emblema CLXXIX
Ex pace ubertas
Grandibus ex spicis tenues contexe corollas,
Quas circum alterno palmite vitis eat.
His comptae Alcyones tranquilli in marmoris unda
Nidificant, pullos involucresque fovent.
Laetus erit Cereri, Baccho quoque fertilis annus,
Aequorei si rex alitis instar erit.
Emblema CLXXX
Doctos doctis obloqui nefas esse
Quid rapis heu Progne vocalem saeva cicadam,
Pignoribusque tuis fercula dira paras?
Stridula stridentem, vernam verna hospita laedis
Hospitam, et aligeram penniger ales avem?
Ergo abice hanc praedam: nam musica pectora, summum est,
Alterum ab alterius dente perire, nefas.
Emblema CLXXXI
Eloquentia fortitudine praestantior
Arcum laeva tenet, rigidam fert dextera clavam,
Contegit et Nemees corpora nuda leo.
Herculis haec igitur facies? Non convenit illud
Quod vetus, et senio tempora cana gerit.
Quid quod lingua illi levibus traiecta catenis,
Queis fissa facile is allicit aure viros?
Anne quod Alciden lingua, non robore Galli
Praestantem populis iura dedisse ferunt?
Cedunt arma togae, et quamvis durissima corda
Eloquio pollens ad sua vota trahit.
Emblema CLXXXII
Facundia difficilis
Antidotum Aeaea medicata in pocula Circes
Mercurium hoc Ithaco fama dedisse fuit.
Moly vocant: id vix radice evellitur atra,
Purpureus sed flos, lactis et instar habet.
Eloquii candor facundiaque allicit omnes:
Sed multi res est tanta laboris opus.
Emblema CLXXXIII
Antiquissima quaeque commentitia
PALLENAEE senex, cui forma est histrica, Proteu,
Qui modo membra viri fers, modo membra feri:
Dic age, quae species ratio te vertit in omnes,
Nulla sit ut vario certa figura tibi?
Signa vetustatis, primaevi et praefero saecli,
De quo quisque suo somniat arbitrio.
Emblema CLXXXIV
Insignia poetarum
Gentiles clypeos sunt qui in Iovis alite gestant;
Sunt quibus aut serpens, aut leo, signa ferunt.
Dira sed haec vatum fugiant animalia ceras,
Doctaque sustineat stemmata pulcher Olor.
Hic Phoebo sacer, et nostrae regionis alumnus:
Rex olim, veteres servat adhuc titulos.
Emblema CLXXXV
Musicam Diis curae esse
Locrensis posuit tibe Delphice Phoebe cicadam
Eunomus hanc, palmae signa decora suae.
Certabat plectro Spartyn commissus in hostem,
Et percussa sonum pollice fila dabant.
Trita fides rauco coepit cum stridere bombo,
Legitimum harmonias et vitiare melos.
Tum citharae argutans suavis sese intulit ales,
Quae fractam impleret voce cicada fidem:
Quaeque allecta, soni ad legem descendit ab altis
Saltibus, ut nobis garrula ferret opem.
Ergo tuae ut firmus stet honos, o sancte, cicadae,
Pro cithara hic fidicen aeneus ipsa sedet.
Emblema CLXXXVI
Littera occidit, spiritus vivificat
Vipereos Cadmus dentes ut credidit arvis,
Sevit et Aonio semina dira solo:
Terrigenum clypeata cohors exorta virorum est,
Hostili inter se qui cecidere manu.
Evasere, quibus monitu Tritonidos armis
Abiectis data pax, dextraque iuncta fuit.
Primus Agenorides elementa, notasque magistris
Tradidit, iis suavem iunxit et harmoniam.
Quorum discipulos contraria plurima vexant,
Non nisi Palladia quae dirimuntur ope.
Emblema CLXXXVII
Dicta septem Sapientum
Haec habeas, septem sapientum effingere dicta,
Atque ea picturis qui celebrare velis.
Optimus in rebus modus est, Cleobulus ut inquit:
Hoc trutinae examen, sive libella docet.
Noscere se Chilon Spartanus quemque iubebat:
Hoc speculum in manibus, vitraque sumpta dabunt.
Quod Periander ait, fraena adde, Corinthius, irae:
Pulegium admotum naribus efficiet.
Pittacus, at ne quid, dixit, nimis: haec eadem aiunt,
Contracto qui gith ore liquefaciunt.
Respexisse Solon finem iubet: ultimus agris
Terminus haud magno cesserit ipse Iovi.
Heu quam vera Bias, est copia magna malorum:
Musimoni insideat effice Sardus eques.
Ne praes esto, Thales dixit: sic illita visco
In laqueos sociam parra meropsque trahit.
Emblema CLXXXVIII
Submovendam ignorantiam
Quod monstrum id? Sphinx est. Cur candida virginis ora,
Et volucrum pennas, crura leonis habet?
Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia: tanti
Scilicet est triplex caussa et origo mali.
Sunt quos ingenium leve, sunt quos blanda voluptas,
Sunt et quos faciunt corda superba rudes.
At quibus est notum, quid Delphica littera possit,
Praecipitis monstri guttura dira secant.
Namque vir ipse bipesque tripesque et quadrupes idem est,
Primaque prudentis laurea, nosse virum.
Emblema CLXXXIX
Mentem, non formam, plus pollere
Ingressa vulpes in Choragi pergulam,
Fabre expolitum invenit humanum caput,
Sic eleganter fabricatum, ut spiritus
Solum deesset, caeteris vivisceret.
Id illa cum sumpsisset in manus, ait:
O quale caput est: sed cerebrum non habet.
Emblema CXC
Dives indoctus
Tranat aquas residens pretioso in vellere Phryxus,
Et flavam impavidus per mare scandit ovem.
Ecquid id est? Vir sensu hebeti, sed divite gaza,
Coniugis, aut servi quem regit arbitrium.
Emblema CXCI
In fidem uxoriam
Ecce puella, viro quae dextra iungitur: ecce
Ut sedet, ut catulus lusitat ante pedes.
Haec fidei est species: Veneris quam si educat ardor,
Malorum in laeva non male ramus erit.
Poma etenim Veneris sunt. Sic Scheneida vicit
Hippomenes, petiit sic Galatea virum.
Emblema CXCII
Reverentiam in matrimonio requiri
Cum furit in Venerem, pelagi se in littore sistit
Vipera, et ab stomacho dira venena vomit:
Muraenamque ciens ingentia sibila tollit,
At simul amplexus appetit illa viri.
Maxima debetur thalamo reverentia: coniunx
Alternum debet coniugi et obsequium.
Emblema CXCIII
In foecunditatem sibi ipsi damnosam
Ludibrium pueris lapides iacientibus, hoc me
In trivia posuit rustica cura nucem:
Quae laceris ramis, perstrictoque ardua libro,
Certatim fundis per latus omne petor.
Quid sterili posset contingere turpius? Eheu
Infelix fructus in mea damna fero.
Emblema CXCIV
Amor filiorum
Ante diem vernam boreali cana palumbes
Frigore nidificat, praecoqua et ova fovet:
Mollius et pulli ut iaceant, sibi vellicat alas,
Queis nuda hiberno deficit ipsa gelu.
Ecquid Colchi pudet, vel te Progne improba? mortem
Cum volucris propriae prolis amore subit?
Emblema CXCV
Pietas filiorum in parentes
Per medios hosteis patriae cum ferret ab igne
Aeneas humeris dulce parentis onus:
Parcite, dicebat: vobis sene adorea rapto
Nulla erit, erepto sed patre summa mihi.
Emblema CXCVI
Mulieris famam, non formam, vulgatam esse oportere
Dialogismus
Alma Venus, quaenam haec facies? quid denotat illa
Testudo, molli quam pede Diva premis?
Me sic effinxit Phidias, sexumque referri
Foemineum nostra iussit ab effigie:
Quodque manere domi, et tacitas decet esse puellas,
Supposuit pedibus talia signa meis.
Emblema CXCVII
In Pudoris statuam
Penelope desponsa sequi cupiebat Ulyssem,
Ni secus Icarius mallet habere pater.
Ille Ithacam, hic offert Sparten: manet anxia virgo;
Hinc pater, inde viri mutuus urget amor.
Ergo sedens velat vultus, obnubit ocellos:
Ista verecundi signa pudoris erant.
Queis sibi praelatum Icarius cognovit Ulyssem,
Hocque Pudori aram schemate constituit.
Emblema CXCVIII
Nupta contagioso
Dii meliora piis, Mezenti. Cur age sic me
Compellas? Emptus quod tibi dote gener,
Gallica quem scabies, dira et mentagra perurit:
Hoc est quidnam aliud, dic mihi saeve pater,
Corpora corporibus quam iungere mortua vivis,
Efferaque Etrusci facta novare ducis?
Emblema CXCIX
Cupressus
Indicat effigies metae, nomenque Cupressi,
Aliud
Funesta est arbor, procerum monumenta cupressus,
Aliud
Pulchra coma est, pulchro digestaeque ordine frondes
Tractandos parili conditione suos.
Quale apium plebis, comere fronde solet.
Sed fructus nullos haec coma pulchra gerit.
Emblema CC
Quercus
Grata Iovi est quercus, qui nos servatque fovetque:
Aliud
Glande aluit veteres, sola nunc proficit umbra:
Servanti civem querna corona datur.
Sic quoque sic arbor officiosa Iovis.
Emblema CCI
Salix
Quod frugisperdam salicem vocitarit Homerus,
Clitoriis homines moribus adsimilat.
Emblema CCII
Abies
Apta fretis Abies in montibus editur altis:
Est et in adversis maxima commoditas.
Emblema CCIII
Picea
At picea emittat quod stirpe stolones,
Illius est index, qui sine prole perit.
Emblema CCIV
Cotonea
Poma novis tribui debere Cydonia nuptis
Dicitur antiquus constituisse Solon.
Grata ori et stomacho cum sint, ut halitus illis
Si suavis, blandus manet et ore lepos.
Emblema CCV
Hedera
Haudquaquam arescens Hederae est arbuscula, Cisso
Quae puero Bacchum dona dedisse ferunt:
Errabunda, procax, auratis fulva corymbis,
Exterius viridis, caetera pallor habet.
Hinc aptis vates cingunt sua tempora sertis:
Pallescunt studiis, laus diuturna viret.
Emblema CCVI
Ilex
Duritie nimia quod sese rumperet Ilex,
Symbola civilis seditionis habet.
Emblema CCVII
Malus medica
Aurea sunt Veneris poma haec: iucundus amaror
Indicat, est Graecis sic [glukupikros] amor.
Emblema CCVIII
Buxus
Perpetuo viridis, crispoque cacumine Buxus,
Unde est disparibus fistula facta modis.
Deliciis apta est teneris, et amantibus arbor:
Pallor inest illi, pallet et omnis amans.
Emblema CCIX
Amygdalus
Cur properans foliis praemittis Amygdale flores?
Odi pupillos praecocis ingenii.
Emblema CCX
Morus
Serior at Morus nunquam nisi frigore lapso
Germinat: et sapiens nomina falsa gerit.
Emblema CCXI
Laurus
Praescia venturi Laurus fert signa salutis:
Aliud
Debetur Carolo superatis Laurea Poenis:
Subdita pulvillo somnia vera facit.
Victrices ornent talia serta comas.
Emblema CCXII
Populus alba
Herculeos crines bicolor quod Populus ornet,
Temporis alternat noxque diesque vices.