Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CCV

Hedera

Haudquaquam arescens Hederae est arbuscula, Cisso
  Quae puero Bacchum dona dedisse ferunt:
Errabunda, procax, auratis fulva corymbis,
  Exterius viridis, caetera pallor habet.
Hinc aptis vates cingunt sua tempora sertis:
  Pallescunt studiis, laus diuturna viret.

1546 21v