Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCIX

Cupressus

Indicat effigies metae, nomenque Cupressi,
  Tractandos parili conditione suos.

Aliud

Funesta est arbor, procerum monumenta cupressus,
  Quale apium plebis, comere fronde solet.

Aliud

Pulchra coma est, pulchro digestaeque ordine frondes
  Sed fructus nullos haec coma pulchra gerit.

1546 18r