Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCVIII

Nupta contagioso

Dii meliora piis, Mezenti. Cur age sic me
  Compellas? Emptus quod tibi dote gener,
Gallica quem scabies, dira et mentagra perurit:
  Hoc est quidnam aliud, dic mihi saeve pater,
Corpora corporibus quam iungere mortua vivis,
  Efferaque Etrusci facta novare ducis?

1546 27v