Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCVII

In Pudoris statuam

Penelope desponsa sequi cupiebat Ulyssem,
  Ni secus Icarius mallet habere pater.
Ille Ithacam, hic offert Sparten: manet anxia virgo;
  Hinc pater, inde viri mutuus urget amor.
Ergo sedens velat vultus, obnubit ocellos:
  Ista verecundi signa pudoris erant.
Queis sibi praelatum Icarius cognovit Ulyssem,
  Hocque Pudori aram schemate constituit.

1546 4r