Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCVI

Mulieris famam, non formam, vulgatam esse oportere

Dialogismus

Alma Venus, quaenam haec facies? quid denotat illa
  Testudo, molli quam pede Diva premis?
Me sic effinxit Phidias, sexumque referri
  Foemineum nostra iussit ab effigie:
Quodque manere domi, et tacitas decet esse puellas,
  Supposuit pedibus talia signa meis.

1531 F1v 1534 106