Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCIV

Amor filiorum

Ante diem vernam boreali cana palumbes
  Frigore nidificat, praecoqua et ova fovet:
Mollius et pulli ut iaceant, sibi vellicat alas,
  Queis nuda hiberno deficit ipsa gelu.
Ecquid Colchi pudet, vel te Progne improba? mortem
  Cum volucris propriae prolis amore subit?

1529 138 1531 C3r 1534 48