Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCIII

In foecunditatem sibi ipsi damnosam

Ludibrium pueris lapides iacientibus, hoc me
  In trivia posuit rustica cura nucem:
Quae laceris ramis, perstrictoque ardua libro,
  Certatim fundis per latus omne petor.
Quid sterili posset contingere turpius? Eheu
  Infelix fructus in mea damna fero.

1531 B8v 1534 43