Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCII

Reverentiam in matrimonio requiri

Cum furit in Venerem, pelagi se in littore sistit
  Vipera, et ab stomacho dira venena vomit:
Muraenamque ciens ingentia sibila tollit,
  At simul amplexus appetit illa viri.
Maxima debetur thalamo reverentia: coniunx
  Alternum debet coniugi et obsequium.

1531 A5v 1534 14