Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXCI

In fidem uxoriam

Ecce puella, viro quae dextra iungitur: ecce
  Ut sedet, ut catulus lusitat ante pedes.
Haec fidei est species: Veneris quam si educat ardor,
  Malorum in laeva non male ramus erit.
Poma etenim Veneris sunt. Sic Scheneida vicit
  Hippomenes, petiit sic Galatea virum.

1531 D2r 1534 65