Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXC

Dives indoctus

Tranat aquas residens pretioso in vellere Phryxus,
  Et flavam impavidus per mare scandit ovem.
Ecquid id est? Vir sensu hebeti, sed divite gaza,
  Coniugis, aut servi quem regit arbitrium.

1531 E4r 1534 92