Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXXIX

Mentem, non formam, plus pollere

Ingressa vulpes in Choragi pergulam,
Fabre expolitum invenit humanum caput,
Sic eleganter fabricatum, ut spiritus
Solum deesset, caeteris vivisceret.
Id illa cum sumpsisset in manus, ait:
O quale caput est: sed cerebrum non habet.

1531 C5r 1534 52