|
Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page
Alciati Emblematum liber
Emblema CLXXXVIII
Submovendam ignorantiam

Quod monstrum id? Sphinx est. Cur candida virginis ora,
Et volucrum pennas, crura leonis habet?
Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia: tanti
Scilicet est triplex caussa et origo mali.
Sunt quos ingenium leve, sunt quos blanda voluptas,
Sunt et quos faciunt corda superba rudes.
At quibus est notum, quid Delphica littera possit,
Praecipitis monstri guttura dira secant.
Namque vir ipse bipesque tripesque et quadrupes idem est,
Primaque prudentis laurea, nosse virum.
1531 C3v 1534 50
|