Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXXIV

Insignia poetarum

Gentiles clypeos sunt qui in Iovis alite gestant;
  Sunt quibus aut serpens, aut leo, signa ferunt.
Dira sed haec vatum fugiant animalia ceras,
  Doctaque sustineat stemmata pulcher Olor.
Hic Phoebo sacer, et nostrae regionis alumnus:
  Rex olim, veteres servat adhuc titulos.

1534 113