Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXXIII

Antiquissima quaeque commentitia

PALLENAEE senex, cui forma est histrica, Proteu,
  Qui modo membra viri fers, modo membra feri:
Dic age, quae species ratio te vertit in omnes,
  Nulla sit ut vario certa figura tibi?
Signa vetustatis, primaevi et praefero saecli,
  De quo quisque suo somniat arbitrio.

1542 no 115 (p 252) 1546 6r