Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXXII

Facundia difficilis

Antidotum Aeaea medicata in pocula Circes
  Mercurium hoc Ithaco fama dedisse fuit.
Moly vocant: id vix radice evellitur atra,
  Purpureus sed flos, lactis et instar habet.
Eloquii candor facundiaque allicit omnes:
  Sed multi res est tanta laboris opus.

1546 13v