Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXXI

Eloquentia fortitudine praestantior

Arcum laeva tenet, rigidam fert dextera clavam,
  Contegit et Nemees corpora nuda leo.
Herculis haec igitur facies? Non convenit illud
  Quod vetus, et senio tempora cana gerit.
Quid quod lingua illi levibus traiecta catenis,
  Queis fissa facile is allicit aure viros?
Anne quod Alciden lingua, non robore Galli
  Praestantem populis iura dedisse ferunt?
Cedunt arma togae, et quamvis durissima corda
  Eloquio pollens ad sua vota trahit.

1531 E6r 1534 98