Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXX

Doctos doctis obloqui nefas esse

Quid rapis heu Progne vocalem saeva cicadam,
  Pignoribusque tuis fercula dira paras?
Stridula stridentem, vernam verna hospita laedis
  Hospitam, et aligeram penniger ales avem?
Ergo abice hanc praedam: nam musica pectora, summum est,
  Alterum ab alterius dente perire, nefas.

1529 103 1531 E8v 1534 105