Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXIX

Ex pace ubertas

Grandibus ex spicis tenues contexe corollas,
  Quas circum alterno palmite vitis eat.
His comptae Alcyones tranquilli in marmoris unda
  Nidificant, pullos involucresque fovent.
Laetus erit Cereri, Baccho quoque fertilis annus,
  Aequorei si rex alitis instar erit.

1531 B1v 1534 23