Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXVIII

Ex bello pax

En galea, intrepidus quam miles gesserat, et qua
  Saepius hostili sparsa cruore fuit;
Parta pace apibus tenuis concessit in usum
  Alveoli, atque favos, grataque mella gerit.
Arma procul iaceant: fas sit tunc sumere bellum
  Quando aliter pacis non potes arte frui.

1531 C3v 1534 49