Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXVII

Pax

Turrigeris humeris, dentis quoque barrus eburni
  Qui superare ferox Martia bella solet,
Supposuit nunc colla iugo, stimulisque subactus,
  Caesareos currus ad pia templa vehit.
Vel fera cognoscit concordes undique gentes,
  Proiectisque armis munia pacis obit.

1531 E1r 1534 85