Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXVI

Insani gladius

Setigeri medius stabat gregis ensifer Aiax,
  Caede suum credens caedere Tantalidas.
Hostia sic tamquam sus succedeana poenas
  Pro Laertiade, pro caveaque dabat.
Nescit obesse suis furor hostibus: errat ab ictu,
  Consiliique impos in sua damna ruit.

1546 14r