Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXIV

Parem delinquentis et suasoris culpam esse

Praeconem lituo perflantem classica victrix
  Captivum in tetro carcere turba tenet.
Queis ille excusat, quod nec sit strenuus armis,
  Ullius aut saevo laeserit ense latus.
Huic illi: Quin ipse magis timidissime peccas,
  Qui clangore alios aeris in arma cies.

1531 C7v 1534 59