Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXIII

Iusta ultio

Raptabat volucres captum pede corvus in auras
  Scorpion, audaci praemia parta gulae.
Ast ille infuso sensim per membra veneno,
  Raptorem in Stygias compulit ultor aquas.
O risu res digna: aliis qui fata parabat,
  Ipse perit, propriis succubuitque dolis.

1529 44 1531 D7r 1534 78