Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXII

Iusta vindicta

Dum residet Cyclops sinuosi in faucibus antri,
  Haec secum teneras concinit inter oves:
Pascite vos herbas, sociis ego pascar Achivis,
  Postremumque Utin viscera nostra ferent.
Audiit haec Ithacus, Cyclopaque lumine cassum
  Reddidit. En poenas ut suus auctor habet.

1531 B7v 1534 41