Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXXI

Vel post mortem formidolosi

Caetera mutescent, coriumque silebit ovillum,
  Si confecta lupi tympana pelle sonent.
Hanc membrana ovium sic exhorrescit, ut hostem
  Exanimis quamvis non ferat exanimem.
Sic cute detracta Ziscas, in tympana versus,
  Boemos potuit vincere Pontifices.

1549 253 1550 184