Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXIX

A minimis quoque timendum

Bella gerit scarabaeus, et hostem provocat ultro,
  Robore et inferior, consilio superat.
Nam plumis aquilae clam se neque cognitus abdit,
  Hostilem ut nidum summa per astra petat.
Ovaque, confodiens, prohibet spem crescere prolis:
  Hocque modo illatum dedecus ultus abit.

1531 C7v 1534 58