Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXVIII

[Enchthrôn adôra dôra]

In dona hostium

Bellorum cepisse ferunt monumenta vicissim
  Scutiferum Aiacen, Hectoraque Iliacum.
Balthea Priamides, rigidum Telamonius ensem,
  Instrumenta suae cepit uterque necis.
Ensis enim Aiacem confecit: at Hectora functum
  Traxere AEmoniis cingula nexa rotis.
Sic titulo obsequii, qua mittunt hostibus hostes
  Munera, venturi praescia fata ferunt.

1529 280 1534 119