Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXVII

In eum, qui truculentia suorum perierit

Delphinem invitum me in littora compulit aestus,
  Exemplum, infido quanta pericla mari.
Nam si nec propriis Neptunus parcit alumnis.
  Quis tutos homines navibus esse putet?

1529 283 1531 D7v 1534 79