Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXVI

Aliquid mali propter vicinum malum

Raptabat torrens ollas, quarum una metallo,
  Altera erat figuli terrea facta manu.
Hanc igitur rogat illa, velit sibi proxima ferri,
  Iuncta ut praecipites utraque sistat aquas.
Cui lutea: Haud nobis tua sunt commercia curae,
  Ne mihi proximitas haec mala multa ferat.
Nam seu te nobis, seu nos tibi conferat unda,
  Ipsa ego te fragilis sospite sola terar.

1531 D1r 1534 62