Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXV

Inanis impetus

Lunarem noctu, ut speculum, canis inspicit orbem,
  Seque videns, alium credit inesse canem,
Et latrat: sed frustra agitur vox irrita ventis,
  Et peragit cursus surda Diana suos.

1546 44r