Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXIV

In detractores

Audent flagriferi matulae, stupidique magistri
  Bilem in me impuri pectoris evomere.
Quid faciam? reddamne vices? Sed nonne cicadam
  Ala una obstreperam corripuisse ferar?
Quid prodest muscas operosis pellere flabris?
  Negligere est satius, perdere quod nequeas.

1546 16v